Apocalypse Explained (Whitehead) n. 519

Previous Number Next Number See English 

519. [Vers. 11.] "Et nomen stellae dicitur absinthium." - Quod significet verum mixtum falso mali, constat ex significatione "nominis," quod sit quale status et quale rei (de qua supra, n. 148); ex significatione "stellae," hic "stellae magnae ardentis quasi lampas," quod sit verum Verbi falsificatum ex amore proprio; et ex significatione "absinthii," quod sit verum mixtum falso mali. Quod "absinthium id significet, est ex amaritudine ejus, et amaritudo existit ex dulci mixto indulci opposito; inde in spirituali sensu "amaritudo," qualis est absinthii et fellis, est verum mixtum falso quod oppositum est vero, quod est falsum mali: "sapor" enim et "gustus" significat affectionem sciendi et sapiendi; inde "sapidum" significat jucundum et amoenum sapientiae, et "cupediae," quia sapidae, vera quae sapientiae. (Quod hoc sit ex correspondentia, videatur in Arcanis Caelestibus n. 3502, 3536, 3589, 4791-4805.) Quod "absinthium" et quoque "fel" ex amaritudine significent verum mixtum falso mali, constat etiam a sequentibus hujus versus; dicitur enim quod "multi homines mortui sint ex aquis, quia amarae factae sunt;" per quae significatur quod per vera falsificata omnes qui tales quoad vitam spiritualem perierint; vera enim faciunt vitam spiritualem, falsa mali autem exstinguunt illam; et vera quando miscentur falsis mali, non amplius sunt vera, sed falsificata, et vera falsificata in se sunt falsa.

[2] Talia falsa fuerunt apud gentem Judaicam; at falsa quae fuerunt apud gentes probas, alius generis falsa fuerunt; haec falsa significantur per "acetum," illa autem per "fel" et "myrrhatum vinum" apud Evangelistas, "Venientes in locum qui dicitur Golgotha,.... dederunt" Jesu "acetum cum felle mixtum; sed gustans non voluit bibere." ....Cum crucifigebatur, "currens unus et accipiens spongiam, et implens aceto, et ponens circa calamum, potavit Ipsum" (Matth. xxvii. [33,] 34, 48; Marc. xv. 23, 36);

"Posthac sciens Jesus quod omnia jam consummata essent, ut impleretur Scriptura, dicit, Sitio; et vas erat positum aceto plenum, et impleverunt spongiam, et hyssopo circumposuerunt, et applicuerunt Ipsius ori; et cum accepisset acetum, dixit, Consummatum est" (Joh. xix. 28, 29):

omnia et singula quae apud Evangelistas memorantur de passione Domini, in sensu spirituali significant statum ecclesiae tunc respective ad Dominum et ad Verbum; Dominus enim erat Verbum, quia Divinum Verum, et Judaei sicut Verbum seu Divinum Verum ita Dominum tractaverunt (de qua re videatur supra, n, 64, 195). Quod dederint Domino "acetum felle mixtum," quod etiam vocatur "myrrhatum vinum," significabat quale Divini Veri ex Verbo erat apud gentem Judaicam, nempe commixtum falso mali, et sic prorsus falsificatum et adulteratum; quare id non voluit bibere: quod autem postea dederint Domino acetum in spongia, et circumposuerint hyssopo, significabat falsum quale erat apud gentes probas, quod erat falsum ex ignorantia veri, in quo erat bonum et utile; hoc falsum, quia acceptatur a Domino, ideo id bibit: per "hyssopum" quem circumposuerunt, significatur purificatio ejus. Quod Dominus dixerit, "Sitio," significat sitim Divinam spiritualem, quae est Divini Veri et Boni in ecclesia, per quod generis humani salus. (De falso mali, quale fuit apud gentem Judaicam, et de falso ignorantiae in quo bonum, quale apud gentes probas, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 21.)

[3] Simile significatur per "fel" et "acetum" apud Davidem, "Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potarunt Me aceto: fiat mensa eorum coram illis in laqueum, et pro retributionibus tendicula; obscurentur oculi eorum ut non videant, et lumbos eorum jugiter concute" (Ps. lxix. 22, 23 [B.A. 21, 22]):

hic per "fel," per "acetum," et per "sitim," similia quae supra significantur, quoniam dicta sunt de Domino: per "mensam" quae erit illis in laqueum, significatur aberratio quoad omne verum doctrinae ex Verbo; "mensa" enim dicitur pro omni cibo spirituali, et cibus spiritualis significat omne doctrinae ex Verbo: per "oculos" qui obscurabuntur ut non videant significatur intellectus veri; per "lumbos" qui concutientur significatur voluntas boni, et conjugium ejus cum intellectu veri; hoc per "lumbos" etiam alibi in Verbo significatur.

[4] In Threnis, "Satiavit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio;.... ideo dixi, Periit victoria mea, et spes mea a Jehovah; memento miseriae meae et ploratus mei, absinthii et cicutae" (iii. 15, 18, 19):

haec quoque de Domino; quod Dominus non aliud in ecclesia, quae tunc erat apud Judaeos, invenerit quam falsa et falsificata vera, significatur per quod "satiaverint Ipsum amaritudinibus, et inebriaverint absinthio;" "absinthium" est falsum mali mixtum veris, ita falsificatum: pugna Domini cum infernis, et desperatio quod gens Judaica usquam redigi posset ad recipienda et agnoscenda vera, significatur per "Periit victoria mea, spes mea a Jehovah; memento miseriae meae et ploratus mei, absinthii et cicutae:" spiritus enim qui in falsis mali sunt, et usque in veris ex sensu litterae Verbi, diutius resistunt antequam subjugantur et in infernum dejiciuntur; causa est, quia per vera communicationem habent cum caelo, quae communicatio et inde conjunctio prius disrumpenda et auferenda est antequam dejiciuntur; hoc involvit desperatio de victoria, qualis etiam fuit Domino in cruce, quando dixit, "Sitio," et dederunt Ipsi acetum.

[5] Apud Jeremiam, "Jehovah Deus excidit nos, et potavit nos aquis fellis" (viii. 14);

apud eundem, "Ecce Ego cibans eos, populum hunc absinthio, et potabo eos aquis fellis; et dispergam eos inter gentes et mittam post eos gladium, donec consumpsero eos" (ix. 14, 15 [B.A. 15, 16]);

apud eundem, "Ecce Ego cibans eos absinthio, et potabo eos aquis fellis, quia a prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in universam terram" (xxiii. 15):

haec quoque dicta sunt de gente Judaica, quae mille modis pervertit Verbum, verum ejus falsificavit, et bonum ejus adulteravit: per "absinthium" significatur malum falsi, et per "aquas fellis" falsum mali, utrumque mixtum cum veris et bonis Verbi: quod in malis et inde falsis fuerint ex se et ex suo corde, significatur per quod "Jehovah cibet eos absinthio et potet aquis fellis;" tribuitur enim Jehovae, hoc est, Domino, malum et falsum, quae tamen sunt ipsius hominis, ut pluries alibi, ex causis de quibus saepius supra: per "hypocrisin quae exivit ex prophetis Hierosolymae" significatur commixtio talis falsi et veri, quia locuti sunt vera, et docuerunt falsa; locuti vera dum ex Verbo, et docuerunt falsa dum ex se et sua doctrina: destructio eorum per mala falsi et per falsa mali, significatur per "Dispergam eos inter gentes, et mittam post eos gladium;" "dispergere inter gentes" significat destruere per mala falsi, et "mittere gladium post eos" significat destruere per falsa mali. (Quod "gentes" signficent mala, videatur supra, n. 175 [d], 331 [b]; et quod "gladius" significet pugnam veri contra falsum, et pugnam falsi contra verum, et destructionem ejus, etiam supra, n. 131 [b], 367.)

[6] Apud Amos, "Ecce Jehovah.... percutiet domum magnam aspersionibus, et domum parvam rupturis: num current in petra equi? num arabit bobus? cum {1}convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium" ({2}vi. 11, 12);

apud eundem, "Convertunt in absinthium judicium, et justitiam in terram detrudunt" (v. 7):

quod "Jehovah percutiet domum magnam aspersionibus, et domum parvam rupturis," significat perversionem et falsificationem veri multam apud eruditos, et aliquam apud ineruditos; "domus magna" significat hominem eruditum, et "domus parva" hominem ineruditum, "aspersiones" significant vera destructa per falsa, et "rupturae" similiter sed in minore gradu: quod non detur intellectus veri et voluntas boni ubi falsum mali, significatur per "Num current in petra equi? num arabit bobus?" Per "equos currentes" significatur intellectus veri, et per "boves arantes" voluntas boni. Quod id sit quia falsificaverunt vera et adulteraverunt bona Verbi, significatur per "cum convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium;" "judicium" significat verum Verbi, et "fructus justitiae" bonum ejus.

[7] Quod tales fuerint filii Jacobi, qui dicti Israelitae et Judaei, declarat manifeste Moses in Cantico, in quo describuntur his verbis, "De vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae: uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis, venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele" (Deutr. xxxii. 32, 33):

per "vitem" significatur ecclesia; quae dicitur quod sit "ex vite Sodomae, et ex agris Gomorrhae," quia per "Sodomam" significantur omnia mala scaturientia ex amore sui, et per "Gomorrham" omnia falSa malorum istorum; per "uvas" significantur bona ecclesiae, et per "botros" vera ecclesiae: quod pro bonis ecclesiae sint illis pessima mala et falsa commixta veris, significatur per quod "uvae ejus uvae fellis, et botri amaritudinum illis;" per "vinum" significatur verum et bonum fidei; quod hoc sit externum in quo malum ab interiori, significatur per "venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele." (Quod tales fuerint filii Jacobi, tametsi apud illos ecclesia fuit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae n. 248.)

[8] Quod "fel" et "absinthium" significent malum et falsum commixta bono et vero, constat adhuc ex his apud Mosen, "Ne sit inter vos vir aut femina, aut familia aut tribus, cujus cor respicit hodie a cum Jehovah Deo nostro, abeundo ad serviendum diis gentium, ne sit inter vos radix proferens fel et absinthium" (Deutr. xxix. 17 [B.A. 18]):

hic quoque per "fel" et "absinthium" significatur commixtio boni et veri cum malo et falso, quod fit quando alii dii corde coluntur ac Jehovah solum ore; tunc externum sonat sicut bonum et apparet sicut verum, sed internum est malum et falsum; et cum interiora sunt mala et falsa, et exteriora bona et vera, tunc commixtio est utrorumque, et tunc bonum fit fel et verum fit absinthium: similiter cum homo corde odit proximum et negat vera ecclesiae, et tamen extrinsecus testatur charitatem erga proximum, et profitetur vera ecclesiae; tunc est in eo radix proferens fel et absinthium, nam mala et falsa ab interiori immittit et immiscet bonis et veris quae profert in externis.

[9] Apud Hiobum, "Si dulce fuerit in ore ejus malum, absconderit sub lingua sua; pepercerit ei, et non reliquerit id, sed continebit id intra palatum suum; panis ejus in visceribus mutabitur, fel aspidum in medio ejus, opes absorpsit et evomet eas, e ventre illius expellet eas Deus; venenum aspidum [suget], occidet eum lingua viperae" (xx. 12-16):

describitur ita hypocrisis, ex qua homo loquitur sancta et simulat affectiones bonas, et tamen intus negat et blasphemat: qualis intus est, describitur per quod "abscondat malum sub lingua, et contineat intra palatum:" quod inde bonum infectetur malo ac ejiciatur, significatur per quod "panis ejus in visceribus ejus mutabitur, et fel aspidum in medio;" "panis" est bonum amoris, "in visceribus" est interius, "fel aspidum" est bonum malo commixtum: quod similiter verum ejiciatur per falsum, significatur per quod "opes absorpsit, et evomet eas, e ventre ejus expellet eas Deus:" hoc falsum intelligitur per "venenum aspidum."

[10] Sciendum est quod bonum et malum, ac verum boni et falsum mali, commisceantur, quando malum et falsum sunt in spiritu hominis at bonum et verum in ejus corporis factis et loquela: sed quod in hominis spiritu est, hoc est, quod interius est, hoc agit in id quod corporis est, seu quod exterius; influit enim, et facit ut exterius, quod apparet ut bonum et verum, usque sit instar fellis et instar absinthii amarum, tametsi ut dulce sistitur coram homine. Et quia tale est bonum et verum oris et loquelae illorum, ideo post mortem, quando homo fit spiritus, separatur bonum a malo, et falsum a vero, et auferuntur bonum et verum, et sic fit spiritus suum malum et falsum. At sciendum est quod commixtio boni et mali, ac veri et falsi, non sit profanatio boni et veri; profanatio est solum apud illos qui primum receperunt corde et fide verum et bonum, ac postea illa corde et fide negant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church