517. "Et cecidit e caelo stella magna ardens quasi lampas." - Quod significet verum Verbi falsificatum ex amore proprio, constat ex significatione "stellarum," quod sint cognitiones veri et boni, tum vera et bona cognitionum ex Verbo (de qua supra, n. 72, 402): et ex significatione "ardere sicut lampas," quod sit ex amore proprio falsificari; "ardere" dicitur de amore proprio, quia "ignis" significat illum, (videatur supra, n. 504 [c]); et "lampas" significat verum Verbi, doctrinae et fidei (videatur etiam supra, n, 274); inde constare potest quod per "cecidit e caelo stella magna ardens quasi lampas" significetur verum Verbi ex amore proprio falsificatum.
[2] Sciendum est quod omnes illi qui in amore sui sunt, si student Verbo, falsificent vera ejus; causa est, quia omne verum est e caelo a Domino, et nihil a proprio hominis; et illi qui in amore sui sunt, proprio suo immersi sunt, et inde captant omnem ideam cogitationis de veris Verbi: ex eo est quod falsificent illa, non quoad sensum litterae Verbi, sed quoad intellectum veri in illo; nam intelligere verba aliter quam secundum verum sensum eorum: est falsificare illa.
[3] Sunt duo status cogitationum hominis, unus dum in cogitatione de veris est a Domino, et alter dum a semet: quando est in cogitatione de veris a Domino, tunc elevatur ejus mens usque in lucem caeli; inde illi est illustratio et perceptio veri justa: at quando est in cogitatione de veris a semet, tunc cadit ejus mens in lucem mundi; quae lux quoad spiritualia, seu quoad illa quae caeli et ecclesiae sunt, est caligo, in qua homo non videt nisi talia quae lucent ab igne amoris sui et mundi, quae in se sunt falsa opposita veris.