Apocalypse Explained (Whitehead) n. 515

Previous Number Next Number See English 

515. VERSUS 10, 11. "Et tertius angelus clanxit, et cecidit ex caelo stella magna ardens quasi lampas, et cecidit super tertia, partem fluviorum et super fontes aquarum. Et nomen stellae dictur absinthium; et facta est tertia pars aquarum absinthium, et multo homines mortui sunt ex aquis, quia amarae factae sunt." 10. "Et tertius angelus clanxit," significat influxum e caelo et tertiam inde mutationem apud malos [n. 516]; "et cecidit e caelo stella magna ardens quasi lampas," significat verum Verbi falsificatum ex amore proprio [n. 517]; "et cecidit super tertiam partem fluviorum, et super fontes aquarum," significat quot inde perierit omnis intellectus veri, et per id doctrina ecclesiae [n. 518]. 11. "Et nomen stellae dicitur absinthium," significat verum mixtum falso mali [n. 519]; "et facta est tertia pars absinthium," significat quod tale factum sit omne verum in intellectu et in doctrina [n. 520]; "et multi homines mortui sunt ex aquis," significat quod omnes qui tales per falsa, in quae conversa sunt vera Verbi, perierint [n. 521]; "quia amarae factae sunt," significat quia vera Verbi falsificata sunt [n. 522].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church