Apocalypse Explained (Whitehead) n. 50

Previous Number Next Number See English 

50. "Eram in insula vocata Patmos." - Quod significet revelationem gentibus, constat ex significatione "Patmos," quod sit revelatio quae in Apocalypsi: omnia enim loca, quae in Verbo memorantur, significant res; et res, quas significant, sunt vel a cultu ibi, vel a memorabili quod ibi factum est, vel a situ in terris aut juxta terras per quas religiosum gentis significatur: quod "Patmos" significet revelationem, est a memorabili, eo quod ibi revelatio Johanni facta sit. Quod revelatio facta sit in insula, est causa quia "insula" significat gentem remotam a vero cultu, sed usque desiderantem illustrari; hoc per "insulas" in Verbo significatur, ut a sequentibus patebit. Primum de eo, quod nomina locorum in Verbo (1)significent res, aliquid dicetur. Omnes de quibus et per quos Verbum conscriberetur, perducti sunt ad loca quae significabant, ob causam ut omnia significativa essent rerum spiritualium; immo Ipse Dominus ad similia ob eandem causam ivit, ut quod in Galilaeam, ad Tyrum et Sidonem, ad Hierosolymam, in Montem Olivarum ibi, et quoque quod cum infans perductus sit in Aegyptum. Quod simile fuerit cum prophetis, et cum pluribus qui in Verbo Historico memorantur, multis ostendi potest. Ideo etiam Johannes jussus est in insula in Patmos se conferre, ut ibi revelarentur quae futura sunt in fine ecclesiae, quia "insula" significabat gentem accepturam vera doctrinae. Est quoque illa insula in Archipelago, ubi plures aliae insulae; inde quoque est, quod per "Graeciam" in Verbo etiam significentur gentes tales (Ut apud Danielem, cap. viii. 21; cap. x. 20; cap. xi. 2; Joh. xii. 20, 21; Marc. vii. 26, seq.). (Quod omnia nomina locorum in Verbo significent res, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888, 4310, 4442, 10329.)

[2] Quod "insulae" significent gentes quae accessurae ad verum cultum Dei, constat ex sequentibus his locis: - Apud Esaiam, "In Urim honorate Jehovam, in insulis maris nomen (Jehovae) Dei Israelis" (xxiv. 15);

apud eundem, "Non exstinguet, neque confringet, donec ponat in terra judicium, et in lege Ipsius insulae sperent... Cantate Jehovae canticum novum, laudes Ipsius extremitates terrae, descendentes mare,... insulae et habitatores illarum;... ponent Jehovae gloriam, et laudem Ipsius in insulis annuntiabunt" (xlii. 4, 10, 12);

apud eundem, "Attendite insulae ad Me, et auscultate populi e longinquo" (xlix. 1);

apud eundem, "In Me insulae sperabunt, et super brachio meo confident" (li. 5);

apud eundem, "Mihi insulae confident, navesque Tharschisch" (lx. 9);

apud Jeremiam, "Audite verba Jehovae gentes, et annuntiate in insulis e longinquo" (xxxi. 10);

apud Zephaniam, Jehovah "emaciabit onnes deos terrae, ut adorent Ipsum quisque in suo loco; omnes insulae gentium" (ii. 11);

et alibi (Ut Esai. xxiii. 2, 6; cap. xli. 1, 5; cap. xlii. 15; cap. lxvi. 19: Jerem. ii. 10; cap. xxv. 22: Ezech. xxvii. 3, 7, 15, 35). Ex his locis et ex aliis constat quod "insulae" significent gentes, in specie gentes quoad doctrinam veri, et alibi quoad doctrinam falsi; nam pleraque in Verbo etiam significant opposita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church