Apocalypse Explained (Whitehead) n. 490

Previous Number Next Number See English 

490. [Vers. 3.] "Et alius angelus venit et stetit ad altare." - Quod significet conjunctionem caeli cum Domino per bonum caeleste, constat ex significatione "angeli," quod sit caelum (de qua sequitur) et ex significatione "altaris," quod sit bonum amoris in Dominum (de qua etiam sequitur). Quod "angelus" significet caelum angelicum, est quia illa quae visa sunt Johanni repraesentativa fuerunt; et quia caelum non potuit sisti in conspectum ejus, ideo pro caelis visi sunt angeli; ita quoque supra, "septem angeli, qui steterunt coram Deo" (n. 488); tum etiam "viginti quatuor seniores, et quatuor animalia," quae quod repraesentaverint caelos, supra (n. 313 [a], 322, 362, 462) ostensum est: similiter hic "angelus qui stetit ad altare." Quod angeli visi Johanni caelum repraesentaverint, est quia totum caelum coram Domino est sicut unus angelus homo; similiter unaquaevis societas caeli; tum quia angelus ducit suam formam angelicam, quae est forma humana, ab universo caelo. (De qua re videatur in opere De Caelo et Inferno n. 51-58, 59-67, 68-72, 73-77, 78-86, ubi hoc arcanum plene evolutum est.) Inde est quod angelus, dum repraesentative sistitur, significet vel societatem caeli e qua est, vel plures societates simul, vel etiam universum caelum quoad illud caeli et ecclesiae de quo agitur. Quod per "angelos" in Verbo significentur integrae societates in caelo, et quoque totum caelum, videatur supra (n. 90, 302, 307): per hunc angelum, qui "stetit ad altare," significatur caelum intimum et tertium; quoniam per "altare" significatur bonum amoris in Dominum, et omnes qui in intimo seu tertio caelo sunt, in illo bono sunt.

[2] Quod altare visum sit in caelo, non erat quia aliquod altare, quale fuit apud gentem Israeliticam, ibi datur; sed quia altare id in Verbo Saepius nominatur, et per id ibi significatur bonum amoris in Dominum et cultus ex illo bono, ideo visum est Johanni, a quo etiam Verbum scriberetur, ob causam ut Verbum sibi constans esset ubivis; similiter "altare aureum" quod erat pro suffitionibus, tum "thuribulum" et "suffitus," quae etiam mox memorantur, ut quoque "arca foederis" (cap. xi. 19). Plura enim repraesentativa apparent in caelo illis qui infra stant, quae tamen actualiter ibi non existunt; sunt enim solum formae repraesentativae talium quae angeli ibi cogitant ex influxu Domini, quae inde omnia significant Divina; sicut quod apparuerint "animalia" quae erant cherubi, quod apparuerit "liber obsignatus septem sigillis," et quod ex apertis quatuor primis sigillis exiverint "equi," praeter similia alibi; ita quoque hic quod apparuerit "altare," quod "thuribulum," et quod "suffitus;" quae ad visum exhibita sunt Johanni, quia in Verbo memorantur et ibi significant Divina, et quia Verbum per similia etiam in Apocalypsi conscriberetur. Erant duo altaria in usu apud gentem Israeliticam, quorum unum vocabatur "altare holocausti," alterum "altare suffimenti," quod quia obductum erat auro vocabatur "altare aureum;" et altare holocausti erat repraesentativum Domini et cultus Ejus ex bono caelesti, et altare suffimenti erat repraesentativum Domini et cultus Ejus ex bono spirituali. Bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum. Quid autem "altaria" in genere et in specie repraesentaverunt et significaverunt, videatur supra (n. 391).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church