Apocalypse Explained (Whitehead) n. 471

Previous Number Next Number See English 

471. [Vers. 13.] "Et respondit unus ex senioribus, dicens mihi." - Quod significet influxum e caelo a Domino, et inde perceptionem, constat ex significatione "respondere" et "dicere," cum ex senioribus, per quos significatur caelum ubi Dominus, quod sit influxus et perceptio, "respondere" influxus, et "dicere" perceptio; et ex significatione "seniorum," quod sint qui in secundo seu medio caelo, ubi sunt qui in intelligentia, et per quos fiunt responsa (de qua supra, n. 462): et quia omnis influxus est a solo Domino, tametsi per angelos, per illa verba significatur influxus et perceptio e caelo a Domino. Quod is sensus illis verbis insit, apparet alienum; at usque non aliter percipiuntur illa verba in caelo: quod appareat alienum, est quia dicitur hoc sicut historicum, et historica occultant magis sensum spiritualem quam mere prophetica; verum omnia historica Verbi etiam sensum spiritualem continent; inde magis adhuc historica prophetica, quae sunt quae apparuerunt et quae dicta sunt prophetis cum fuerunt in visione spiritus, nam ea omnia repraesentativa et significativa sunt; ut quod visi fuerint Johanni "viginti et quatuor seniores," et "quatuor animalia," hoc historicum propheticum est, ac repraesentabat et significabat angelos superiorum caelorum, ut supra ostensum est; inde sequitur quod similiter significativum fuerit quod "unus ex senioribus locutus sit ad illum;" significat enim influxum et perceptionem e caelo a Domino.

[2] Quod "respondit" hic non significet respondere in vulgari sensu, patere potest ex eo quod dicatur absque interrogatione, et respondere est ad interrogationem; hic itaque ad cogitationem de illis qui visi sunt in stolis albis. Praeterea in Verbo saepius dicitur "respondere," et id, cum de Domino, significat influxum, inspirationem, perceptionem, et informationem, tum etiam misericordiam et opem, ut in sequentibus locis: - Apud Esaiam, "In tempore beneplaciti respondi tibi, et in die salutis adjuvi te" (xlix. 8);

apud Davidem, "Jehovah, salva me, Rex respondeat nobis in die quo invocamus" (Ps. xx. 10 [B.A. 9]);

apud eundem, "Quum clamavero responde Mihi, Deus justitiae meae" (Ps. iv. 2 [B.A. 1]);

apud eundem, "Respice, responde mihi, Jehovah Deus mi" (Ps. xiii. 4 [B.A. 3]);

apud eundem, "Ego invoco Te, quia respondes mihi, Deus" (Ps. xvii. 6);

apud eundem "Quaesivi Jehovam, et respondit mihi" (Ps. xxxiv. 5 [B.A. 4]);

apud eundem, "{1}Invocat Me, et respondebo illi" (Ps. xci. 15):

apud eundem, "Ad Jehovam, cum angustia mihi, clamavi, qui respondit mihi" (Ps. cxx. 1):

et alibi. In his et aliis locis per "respondere" non intelligitur respondere, sed influere in cogitationem, dare percipere, et quoque ferre opem ex misericordia: inde est quod responsa, quae dicuntur de Domino, significent perceptiones ex influxu. Sciendum est quod quicquid in perceptionem a Domino venit, dicatur influxus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church