Apocalypse Explained (Whitehead) n. 47

Previous Number Next Number See English 

47. "Et consocius in afflictione." - Quod significet verum fidei infestatum a falsis, constat ex significatione "socii," quod sit Verum fidei (de qua sequitur), et ex significatione "afflictionis," quod sit infestatio a falsis (de qua 6663, 6851, 9196). Pluribus in locis in Verbo dicitur "frater" et "socius," et per illos significatur bonum et verum; etiam antiquis temporibus vocati sunt "fratres" qui in bono fuerunt, et "socii" qui in veris, ex causa quia verum consociandum est bono, et cum consociatum est, fit frater; inde est, quod per "consocium" hic significetur verum fidei. (Quod bonum et verum intelligantur per "fratrem" et "socium" in Verbo, videatur n. 6756, 10490.) Quod "afflictio" significet infestationem a falsis, est quia mens quae in veris est affligitur a falsis, cum inter se pugnant: non aliunde est afflictio spiritualis; haec ideo per "afflictionem" in Verbo significatur: ut apud Matthaeum, "Qui super petrosa seminatus est,... non radicem habet in se ipso...; quando incidit afflictio et persecutio propter Verbum, statim scandalizatur" (xiii. 20, 21);

et apud eundem, In consummatione saeculi "tradent vos in afflictionem:... et erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque ad nunc, nec fiet Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur" (Matth. xxiv. 9, 21, 29; Marc. xiii. 19, 24). "Consummatio saeculi" est ultimum tempus ecclesiae; et quia tunc falsa regnatura et repugnatura veris, ideo dicitur quod in afflictione erunt, et in tam magna qualis non fuit ab initio mundi. Haec afflictio est quae intelligitur per afflictionem cujus consocius Johannes dicitur, per quem hic intelligitur doctrina de Domino; nam in Apocalypsi agitur de ultimo tempore ecclesiae (videatur supra, n. 5).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church