468. "Deo nostro in saecula saeculorum," significat Domino in aeternum, nam per "Deum nostrum" intelligitur Sedens super throno et Agnus, et per utrumque intelligitur solus Dominus; per "Sedentem super throno" Ipse quoad Divinum Bonum, et per "Agnum" Ipse quoad Divinum Verum (ut supra, n. 460. dictum et ostensum est): et per "saecula saeculorum," cum de Domino, significatur aeternum: quod non dicatur in aeternum, sed "in saecula saeculorum," est quia naturale est dicere "saecula saeculorum," ast spirituale est dicere aeternum; ac sensus litterae Verbi naturalis est, et sensus internus est spiritualis, et hic continetur in illo; ut quoque alibi in Verbo: - Ut apud Danielem, Filio hominis "datum est dominium, et gloria et regnum; ....dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit" (vii. 14);
apud Esaiam, "Confidite [in Jehovam....quia] in Jah Jehovah petra saeculorum" (xxvi.4);
apud eundem, "Israel salvatus est per Jehovam salute saeculorum nec pudore afficientur in saecula sempiterna" (xlv. 17);
apud eundem, "Salus mea in saeculum erit, et justitia mea non infringetur:....justitia mea in saeculum erit, et salus mea in generationem et generationem" (li. 6, 8);
apud Davidem, "Antequam montes nati sunt, et formata est terra et orbis, a saeculo usque in saeculum Tu Deus" (Ps. xc. 2);
apud eundem, "Misericordia Jehovae a saeculo in saeculum super timentes Ipsum" (Ps. ciii. 17);
in Apocalypsi, "Ipsi sit robur in saecula saeculorum:....ecce Vivo Ego in saecula saeculorum" (i. 6, 18);
alibi, "Sedenti super throno et Agno benedictio, honor et gloria et robur in saecula saeculorum....et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum" (v. 13, 14);
alibi, "Juravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum" (x. 6);
et alibi, "Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ejus, et regnabit in saecula saeculorum" (xi. 15):
praeter multis aliis in locis. Praeterea etiam "saeculum" in Verbo significat tempus ab antiquo; ut et tempus usque ad finem; et quoque simile quod "mundus;" sed de his saeculi significationibus alibi.