Apocalypse Explained (Whitehead) n. 454

Previous Number Next Number See English 

454. "Ex omni gente et tribubus." - Quod significet omnes qui in bono sunt quoad vitam secundum doctrinalia suae religionis, conStat ex significatione "gentis," quod sint qui in bono (de qua supra, n. 175, 331), hic qui in bono vitae: et ex significatione "tribuum," quod sint bona et vera ecclesiae in omni complexu (de qua etiam supra, n. 431); hic autem, quia agitur de illis qui in bono vitae sunt secundum religionem suam, per "tribus" significantur doctrinalia religionis quae credunt esse vera et bona; haec quoque in Verbo intelliguntur per "tribus," quando de illis agitur; at per "tribus Israelis," de quibus supra actum est, intelliguntur omnes qui in genuinis veris et bonis ecclesiae sunt, et abstracte illa vera et bona. Quare hic per "ex omni gente et tribubus" significantur omnes qui in bono sunt quoad vitam secundum doctrinalia suae religionis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church