Apocalypse Explained (Whitehead) n. 452

Previous Number Next Number See English 

452. [Vers. 9.] "Post haec vidi, et ecce turba multa." - Quod significet omnes illos qui in bono vitae secundum religionem suam, in qua non genuina vera, constat ex eo, quod per "duodecim millia signatos ex unaquavis tribu" intellecti sint illi qui ab ecclesia, in qua genuina vera; nam per "duodecim tribus Israelis" intelliguntur illi qui in bonis et veris genuinis sunt, et abstracte omnia vera et bona ecclesiae; quare per hos, de quibus nunc agitur, intelliguntur illi qui in bono vitae sunt secundum religionem suam, in qua tamen non genuina vera. Quod hi per "turbam multam" intelligantur, constare etiam potest ex sequentibus in hoc capite, ubi dicitur quod sint illi "qui veniunt ex tribulatione magna" (vers. 14), hoc est, ex tentationibus; nam illi qui in bono vitae secundum religionem suam sunt, in qua non genuina vera, illi in altera vita tentationes subeunt, per quas discutiuntur falsa religionis eorum, ac implantantur loco eorum genuina vera (de qua re plura in sequentibus dicetur): exinde constare potest quinam sunt qui per "turbam multam," (de qua in sequentibus ad finem capitis agitur,) intelliguntur. Sciendum est quod nemo, sive intra ecclesiam ubi Verbum est sive extra illam ecclesiam sit, damnatur, qui bonam vitam agit secundum religionem suam; non enim eorum culpa est quod non sciant genuina vera: quare quia bonum vitae in se recondit affectionem sciendi vera, illi dum in alteram vitam veniunt facile recipiunt vera et imbuunt illa. Aliter prorsus illi qui malam vitam egerunt, et religionem nauci fecerunt. (Sed de illis qui in non genuinis veris sunt, ita qui in falsis ex ignorantia, et usque in bono vitae, actum est supra, n. 107, 195 [a], 356; et in opere De Caelo et Inferno, ubi actum est de populis et gentibus extra ecclesiam in caelo: inque Arcanis Caelestibus, ubi sequentia; Quod falsa religionis dentur quae concordant cum bono, et quod dentur quae discordant, n. [9258,] 9259. Quod falsa religionis, si non discordant cum bono, non producant malum, solum apud illos qui in malo sunt, n. [8311,] 8318. Quod falsa religionis non imputentur illis qui in bono sunt, sed illis qui in malo, n. 8051, 8149. Quod vera non genuina, et quoque falsa, consociari possint cum veris genuinis apud illos qui in bono sunt, non autem apud illos qui in malo, n. 3470, 3471, 4551, 4552, 7344, 8149, 9298. Quod falsa et vera consocientur per apparentias ex sensu litterae verbi, n. 7344. Quod falsa verificentur a bono et mollescant, quia applicantur et deducuntur ad bonum, et removetur malum, n. 8149. Quod falsa religionis apud illos qui in bono sunt, recipiantur a Domino ut vera, n. 4736, 8149. Quod bonum, cujus quale est a falso religionis, acceptetur a Domino, si sit ignorantia, et in illa innocentia et finis bonus, n. 7887. Quod vera apud hominem sint apparentiae veri et boni imbutae fallaciis, sed quod usque Dominus adaptet illa genuinis veris apud hominem qui in bono vivit, n. 2053. Quod falsa in quibus bonum dentur apud illos qui extra ecclesiam sunt, et inde in ignorantia veri; etiam apud illos qui intra ecclesiam, ubi falsa doctrinae, n. 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 3778, 4189, 4190, 4197, 6700, 9256.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church