Apocalypse Explained (Whitehead) n. 439

Previous Number Next Number See English 

439. "Ex tribu Naphthali duodecim millia signati." - Quod significet regenerationem et tentationem, constat ex repraesentatione et inde significatione "Naphthali" et ejus tribus, quod sit tentatio et status post illam; et quia tentationes fiunt propter regenerationem, etiam regeneratio per "Naphthali" significatur. (Quod qui regenerantur tentationes subeant, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 187-201). Quod "Naphthali" et inde tribus ab illo nominata significet tentationem et statum post illam, proinde etiam regenerationem, constare potest ex Rachelis verbis quando Bilha ancilla ejus peperit illum, quae haec sunt:

"Et concepit adhuc et peperit Bilha ancilla Rachelis filium secundum Jacobo: et dixit Rachel, Luctationibus Dei luctata sum cum sorore mea, et valui; et vocavit nomen ejus Naphthali" (Gen. xxx. 7, 8):

"luctationes Dei" significant tentationes spirituales; et quia Rachel repraesentabat ecclesiam internam quae spiritualis, et Leah ecclesiam externam quae naturalis, patet quid significatur per quod Rachel luctata sit cum sorore sua et quod valuerit, quod nempe Spiritualis homo cum naturali pugnaverit; omnis enim tentatio est pugna inter spiritualem hominem et naturalem; spiritualis enim homo amat et vult illa quae caeli sunt, nam ille est in caelo, ac naturalis homo amat et vult illa quae mundi sunt, nam ille est in mundo; inde desideria utriusque sunt opposita; ex eo est collisio et pugna quae vocatur tentatio.

[2] Quod "Naphthali" significet tentationem et Statum post illam, et inde regenerationem, constare adhuc potest ex sequentibus locis:- Ex benedictione ejus ab Israele patre, "Naphthali cerva demissa, dans sermones elegantiae" (Gen. xlix. 21):

"Naphthali" hic significat statum post tentationem, qui status est plenus gaudio ex affectione quod spirituale et naturale ac bonum et verum conjuncta sint, conjunguntur enim per tentationes; "cerva demissa" significat liberum affectionis naturalis; "dans sermones elegantiae" significat laetitiam mentis. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 6412-6414.)

[3] Et quoque ex benedictione ejus a Mose, "Et Naphthali dixit, Naphthali satur beneplacito, et plenus benedictione Jehovae; occidentem et meridiem posside" (Deutr. xxxiii. 23):

etiam hic describitur status post tentationem, quod nempe impleantur omni bono amoris et veris inde; nam post tentationes homo impletur gaudio, ac apud illum fructificatur bonum et multiplicatur verum; impleri bono amoris intelligitur per "satur beneplacito Jehovae;" et impleri veris inde, per "plenus benedictione Jehovae:" quod inde affectio veri ac illustratio, significatur per "Occidentem et meridiem posside," affectio veri per "occidentem," et illustratio per "meridiem;" quod dicatur "Occidentem et meridiem posside," est quia illi qui post instructiones in caelum elevantur, per occidentem feruntur ad meridiem, ita per affectionem veri in lucem veri.

[4] Simile significatur per "Naphthali" in Cantico Deborae et Baraki, in Libro Judicum, "Sebulon, populus devovit animam [suam] ad moriendum, et Naphthali, super altitudinibus agri" (v. 18):

erant illae binae tribus quae pugnarunt contra Siseram, principem exercitus Jabini regis Canaanis, et vicerunt, quiescentibus decem reliquis tribubus; et per id repraesentabatur pugna spiritualis contra mala quae infestant ecclesiam, ut quoque constat ex cantico prophetico Deborae et Baraki, in quo de illa re agitur; quod solum tribus Sebulonis et Naphthali pugnaverint, erat causa quia per "Sebulonem" significatur conjunctio boni et veri quae facit ecclesiam, et per "Naphthali" pugna contra mala et falsa infestantia illam et resistentia conjunctioni boni et veri; et inde per utrumque significatur reformatio et regeneratio: per "altitudines agri" significantur interiora ecclesiae, e quibus pugna. Per "Sebulonem et Naphthali" simul, significatur etiam reformatio et regeneratio per tentationes, Apud Esaiam, cap.viii. 22, 23 [B. A. viii. 22, cap. ix. 1]; cap. ix. 1 [B. A. 2]: et inde apud Matthaeum, cap. iv. 12-16.

[5] In supremo autem sensu per "Sebulonem et Naphthali" significatur unitio Divini ac Humani in Domino; in supremo enim sensu agitur unice de Domino, in genere de glorificatione Humani Ipsius, ac de subjugatione infernorum et ordinatione caelorum ab Ipso: in hoc sensu nominantur Sebulon et Naphthali apud Davidem, "Viderunt gressus tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei in sanctuario; praecesserunt cantantes post pulsantes in medio virginum tympanizantium; in congregationibus benedicite Deo, Domino e fonte Israelis; ibi Benjamin parvus praeest illis; principes Jehudae coetus eorum; principes Sebulonis, principes Naphthali: praecepit Deus tuus robur tuum; indue robur, Deus: hoc fecisti nobis e Templo tuo super Hierosolymam; Tibi adducent reges munus. Increpa feram arundinis, congregationem fortium, inter vitulos populorum; conculcans laminas argenti, dispersit populos, bella desiderant. Venient pingues ex Aegypto; Aethiopia accelerabit manus suas Deo" (Ps. lxviii. 25-32 [B. A. 24-31]):

agitur ibi in sensu spirituali de adventu Domini, ac de glorificatione Humani Ipsius, tum de subjugatione infernorum, ac de salvatione inde. Celebratio Domini propter adventum Ipsius describitur in his verbis, "Viderunt gressus tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei in sanctuario; praecesserunt cantantes post pulsantes in medio virginum tympanizantium; in congregationibus benedicite Deo, Domino e fonte Israelis :" (quid autem singula haec significant, explicata videantur supra, n. 340 [a]:) innocentia Ipsius, ex qua omnia operatus est et peregit, significatur per "Benjamin parvus praeest illis;" Divinum Verum ex Divino Bono, significatur per "principes Jehudae coetus eorum;" glorificatio, seu unitio Divini et Humani ex propria potentia, per "principes Sebulonis et principes Naphthali;" quod inde Divina potentia Humano Domini, per "Praecepit Deus tuus robur tuum; indue robur, Deus; hoc fecisti nobis e Templo tuo super Hierosolymam;" per "Templum" ibi intelligitur Divinum Humanum Domini, et per "Hierosolymam" ecclesia pro qua: subjugatio infernorum significatur per "Increpa feram arundinis, congregationem fortium, inter vitulos populorum, conculcans laminas argenti, dispersit populos, bella desiderant;" "fera arundinis, et congregatio fortium" est scientificum naturalis hominis pervertens vera et bona ecclesiae; "vituli populorum" sunt bona ecclesiae; "laminae argenti" sunt vera ecclesiae; "dispersit populos, bella desiderant," significat pervertere et ratiocinari contra illa.

[6] Per subjugationem infernorum intelligitur subjugatio naturalis hominis, nam ibi sunt mala ex inferno; sunt enim ibi jucunda amoris sui et mundi, et sunt scientifica confirmantia illa; quae jucunda, quando pro fine sunt et praedominantur, sunt contra bona et vera ecclesiae: quod naturalis homo, quando subjugatus est, subministret scientifica concordantia, ac cognitiones veri et boni, significatur per quod "venient pingues ex Aegypto, Aethiopia accelerabit manus suas Deo;" "Aegyptus" est naturalis homo quoad scientifica, et "Aethiopia" est naturalis homo quoad cognitiones boni et veri. Ex his paucis constare potest quid significatur per "Naphthali" et ejus tribum in Verbo, quod nempe in supremo sensu propria potentia Domini, ex qua subjugavit inferna, et glorificavit Humanuum suum; in sensu interno tentatio, et status post tentationem; ac in sensu externo resistentia a naturali homine; inde quoque per "Naphthali" significatur reformatio et regeneratio, quia hae sunt effectus tentationum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church