Apocalypse Explained (Whitehead) n. 430

Previous Number Next Number See English 

430. "Centum quadraginta quatuor millia (signati) ex omni tribu (filiorum) Israelis."- Quod significet omnes qui in veris ex bono sunt, et inde in ecclesia Domini, constat ex significatione "centum quadraginta quatuor millium," quod sint omnia, et quod dicantur de illis qui in veris ex bono sunt (de qua sequitur); et ex significatione "tribuum Israelis," quod sint qui in veris ex bono sunt, et inde qui in ecclesia Domini, "tribus" enim significant vera ex bono, ac "Israel" ecclesiam; quod "tribus Israelis" illa significent, videbitur in sequente articulo. Quod "centum quadraginta quatuor millia" significent omnia et omnes, et quod dicantur de veris ex bono, est quia ille numerus exsurgit ex numero duodecim, ac "duodecim significant omnia et omnes, ac dicuntur de veris ex bono; numeri enim majores, et congregati ex minoribus, simile significant cum numeris minoribus et simplicibus a quibus per multiplicationem exsurgunt (de qua re videatur in Arcanis Caelestibus, n. 5291, 5335, 5708, 7973); ita "centum quadraginta quatuor," tum "centum quadraginta quatuor millia," simile cum "duodecim significant, nam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis, ac 144000 ex 12000 in {1}12.

[2] Sunt numeri simplices qui prae reliquis significativi sunt, ex quibus majores numeri suas significationes trahunt, nempe numeri duo, tres, quinque et septem; "duo" significant unionem et dicuntur de bono, "tres" significant plenum ac dicuntur de veris, "quinque" significant multum et aliquid, ac "septem" significant sanctum. Ex numero 2 exsurgunt numeri 4, 8, 16, 400, 800, 1600, 4000, 8000, 16000, qui numeri simile significant cum "duo," quia ex hoc simplici numero per multiplicationem in se et per multiplicationem cum 10, exsurgunt: ex numero 3 exsurgunt 6, 12, 24, 72, 144, 1440, 144000, qui numeri etiam similia significant cum "tria," quia ex hoc simplici numero per multiplicationem exsurgunt: ex numero 5 exsurgunt 10, 50, 100, 1000, 10000, 100000, qui etiam numeri simile significant cum "quinque," {2}quia ex illo per multiplicationem exsurgunt: ex numero 7 exsurgunt 14, 70, 700, 7000, 70000, qui numeri etiam simile significant cum "septem," quia ex illo exsurgunt. Quoniam "tria" significant plenum, ac plenum est omne, inde trahit numerus "duodecim" quod significet omnia et omnes; quod dicatur de veris ex bono est quia exsurgit ex 3 multiplicatis in 4, ac "tria" dicuntur de veris et "quatuor" de bono, ut supra dictum est.

[3] Qui non scit quod "duodecim" significent omnia, ac quod simile numeri inde multiplicati, et qui non scit quod unaquaevis "tribus" aliquod universale et essentiale ecclesiae significet, prorsus non scit aliud quam quod forent duodecim millia ex unaquavis tribu Israelis solum "signati," ita qui recepti, seu qui recipiendi in caelum; cum tamen ibi per "duodecim millia" non intelliguntur duodecim millia, nec per "tribus" ibi nominatas tribus Israelis; sed per "duodecim millia" intelliguntur omnes, et per "tribus Israelis" illi qui in veris {3}ex bono sunt, ita omnes ubicunque in terris sunt qui faciunt ecclesiam Domini. Quod talia significentur, quisque qui intelligenter cogitat, percipere potest; ubinam enim nunc sunt tribus illae, et ubinam fuerunt cum hoc a Johanne scriptum fuit? Annon per multum orbis dispersae, et nulli notum ubi sunt, praeter tribum Jehudae? et usque dicitur quod signandi ut a Domino introducantur in caelum, et cum Ipso Sint (ut patet ex capite xiv., vers. 1, 3, 4, in Apocalypsi): praeterea notum est quod undecim tribus ibi nominatae ex terra Canaane propter idololatrias et alias abominationes relegatae fuerint; similiter gens Judaica, quae qualis sit videatur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 248). Inde constare potest quod per "duodecim millia" non intelligantur duodecim millia, nec per "tribus" intelligantur tribus illae, sed quod intelligantur omnes qui in veris ex bono sunt, ita omnes qui ab ecclesia Domini. Hoc patebit ulterius ex significatione cujusvis tribus in sensu spirituali; nam unaquaevis tribus significat aliquod universale seu essentiale ecclesiae in quo sunt qui ab ecclesia. Universale cujusvis etiam se refert ad vera ex bono, et haec sunt multiplicia; nam omnes qui in caelis sunt differunt inter se quoad bonum et inde quoque quoad verum, quippe omne verum quod vitam habet in homine et in angelo est ex bono et secundum id; praeterea omnes qui ab ecclesia Domini sunt, in veris ex bono sunt; qui enim in veris sunt et non in bono, illi non ab ecclesia sunt: nam, ut mox dictum est, omne verum, quod in homine et in angelo vitam habet, ex bono est. (De qua re videatur supra, n. 6, 59, 136, 242, 286, 292; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 11-27; quod bona et inde vera sint infinitae varietatis, in opere De Caelo et Inferno, n. 56, 71, 405, 418, 486, 588; et in opusculo De Inferno Judicio, n. 13; tum in Arcanis Caelestibus, n. 684, 690, 3241, 3267, 3470, 3519, 3744-3746, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 5598, 6917, 7236, 7833, 7836, 9002.) Quod bona et inde vera sint infinitae varietatis, est quia unusquisque angelus et unusquisque homo, in quo est ecclesia, est suum bonum et inde suum verum; quare etiam universum caelum ordinatum est secundum affectiones quae sunt amoris in Dominum, et charitatis erga proximum et inde fidei, et omne bonum est illarum affectionum.

[4] Quod numerus "centum quadraginta quatuor millia," seu numerus 12000 in {4}12 multiplicatus, significet omnia vera ex bono quoad sua genera et species in toto complexu, constare potest ex numero "centum quadraginta quatuor," qui numerus est 12 in 12 multiplicatus, in sequentibus in Apocalypsi, ubi civitas Nova Hierosolyma describitur per mensuras in numeris; de cujus muri mensura ita dicitur, "Mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli" (Apoc. xxi. 17):

per "civitatem Hierosolymam" ibi significatur nova ecclesia a Domino instauranda, et ejus doctrina; quare per omnia illa quae memorantur, ut per "murum," per "portas" et per "fundamenta" intelliguntur talia quae sunt ecclesiae, proinde spiritualia; et quia ecclesia et ejus doctrina in sensu litterae describitur per Hierosolymam civitatem, et civitas est mensurabilis, ideo spiritualia illius ecclesiae designantur per mensuras in numeris, ac murus ejus per numerum "centum quadraginta quatuor," seu per 12 in 12, per quem numerum significantur vera ex bono in omni complexu, "murus" enim significat vera tutantia contra falsa et mala; quod is numerus significet illa, patet manifeste ex eo, quod dicatur quod mensura centum quadraginta quatuor cubitorum esset "mensura hominis, hoc est, angeli." Quid hoc involvit, nemo potest scire, nisi sciat quod per "mensuram" in sensu spirituali significetur simile quod per "numerum," nempe quale rei de qua agitur; et quod per "hominem" significetur receptio veri ex affectione spirituali, hoc est, ex bono, ac inde intelligentia, ac simile per "angelum;" homo enim est angelus quando in veris ex bono est, fit etiam angelus post mortem. Simile etiam significat numerus "centum quadraginta quatuor millia;" nam numerus major et minor, modo ex simili origine sit, simile significat; numerus enim major adhibetur quando major multitudo erit, tum quando complectitur plura genera simul; prout "centum quadraginta quatuor millia," qui complectitur omnia genera veri ex bono, quae significantur per "{5}duodecim millia signatos" ex unaquavis tribu; et prout mensura muri, quae dicitur "centum quadraginta quatuor cubitorum," quia includit tam portas quam fundamenta, quae numero "duodecim" sunt.

[5] De portis et de fundamentis enim dicitur, Nova Hierosolyma "habens murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portis angelos duodecim, et nomina scripta quae sunt duodecim tribuum (filiorum) Israelis. ...Murus etiam habebat fundamenta duodecim, et in iis nomina duodecim apostolorum Agni:" ...ac fundamenta constabant ex duodecim lapidibus pretiosis (Apoc. xxi. (12, 14,) 19-21):

quis non percepturus est, qui scit quod per "Novam Hierosolymam" intelligatur nova ecclesia, quod per numerum "duodecim" toties designatum intelligatur principale et primarium ex quo ecclesia? ac principale et primarium ecclesiae est verum ex bono; nam omne ecclesiae inde est, verum enim est doctrinae ejus, ac bonum est vitae secundum doctrinam: quid autem per "portas" et quid per "fundamenta" ibi significatur, dicetur in explicatione illius capitis.

[6] Quia is numerus significat omnia et praedicatur de veris ex bono, et "Nova Hierosolyma" significat novam ecclesiam, ideo etiam mensura ipsius civitatis per similem numerum multiplicatum designatur, his verbis, "Civitas jacet quadrangularis, ac longitudo ejus tanta quanta latitudo; et mensus est civitatem calamo in stadiis duodecies mille; longitudo et latitudo et altitudo aequalia" (Apoc. xxi. 16):

quid per "longitudinem," "latitudinem" et "altitudinem in sensu spirituali significatur, dicetur etiam infra in explicatione; per "civitatem" intelligitur in eo sensu doctrina ecclesiae, et per "(stadia) duodecies mille" intelliguntur omnia ejus vera ex bono.

[7] Etiam numerus "duodecim" designatur ibi de fructibus arborum circa fluvium his verbis, "In medio plateae ejus et fluvii hinc et illinc arbor vitae faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum" (Apoc. xxii. 2);

quia per "plateas civitatis" significantur vera doctrinae, per "fluvium inde exeuntem" intelligentia, per "arborem vitae" perceptio veri ex bono a Domino, ac per "fructus" bonum ex quo vera, inde etiam patet quod "duodecim" significent vera ex bono, per quae intelligentia, et ex quibus ecclesia.

[8] Quoniam Ecclesia Repraesentativa instituenda erat apud filios Jacobi, ideo provisum est a Domino ut filii ejus duodecim essent (Genes., cap. {6}xxix. 32-35; cap. {7}xxx. 1-25; cap. xxxv. 22-26), ut sic omnes simul repraesentarent omnia ecclesiae, et singuli suam partem; inde est quod duodecim tribus ex illis exstiterint (Genes. xlix. 28), et quod illae significent omnia ecclesiae, et quaelibet tribus aliquid essentiale ecclesiae; quare etiam in nunc sequentibus dicitur quod "duodecim millia essent ex unaquavis tribu signati," per quos significantur omnes qui in illo ecclesiae essentiali sunt, seu omnes qui in illo genere veri ex bono, nam verum ex bono format ecclesiam apud omnes; verum enim est doctrinae, ac bonum est vitae, ut supra dictum est. (Quid verum ex bono, et quale, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 24.)

[9] Quoniam duodecim tribus nominatae ex duodecim filiis Jacobi repraesentabant ecclesiam ac omnia ejus, ideo numerus "duodecim," quia significativus talium, assumptus est in variis:

Ut quod principes Israelis numero duodecim essent (Num. i. 44);

Quod duodecim illi principes attulerint ad initiationem altaris duodecim scutulas argenti, duodecim crateres argenti, duodecim acerras auri, duodecim juvencos, duodecim arietes, duodecim agnos, et duodecim hircos (Num. vii. 84, 87):

per singula illa, quae attulerunt, significantur talia quae se referunt ad vera ex bono. Ideo etiam Missi sunt duodecim viri qui explorarent terram Canaanem (Deutr. i. 23):

per "terram" enim "Canaanem" significatur ecclesia. Ideo etiam In pectorali judicii, seu in Urim et Thummim, erant duodecim lapides pretiosi (Exod. xxviii. 21; cap. xxxix. 14):

per "lapides pretiosos" significantur vera ex, bono. Ideo quoque Erant duodecim panes dispositi in duos ordines super mensa, qui "panes facierum" vocabantur (Levit. xxiv. 5, 6):

per "panes" significabatur bonum amoris, ac per "mensam" receptio ejus, ita quoque verum in communi, quia hoc est recipiens boni: Ideo "Moses... aedificavit altare infra montem" Sinai, "et erexit duodecim statuas pro duodecim {8}tribubus Israelis" (Exod. xxiv. 4):

per "altare" enim significatur bonum ecclesiae, ac per "statuas" vera ejus; inde per "altare et duodecim statuas" simul significantur omnia vera ex bono, per quae ecclesia.

[10] Ideo Duodecim viri portarunt duodecim lapides e medio Jordanis, qui erecti in Gilgale, ut essent in memoriale filiis Israelis. Et quoque positi duodecim lapides in medio Jordanis sub statione pedum sacerdotum portantium arcam (Jos. iv. 1-9, 20):

per "Jordanem" enim in Verbo significatur introductio in ecclesiam, ac per "lapides" inde et in medio ejus significantur vera ecclesiae per quae introductio. Ideo etiam Elias sumpsit duodecim lapides, et struxit altare (1 Reg. {9}xviii. 31, 32):

per "altare" enim significatur bonum ecclesiae, et per "lapides" significantur vera ejus.

[11] |I|deo etiam Moses sumpsit duodecim millia ex filiis Israelis contra Midianem, duce Pinchaso, qui reversus cum magna praeda, nec desideratus unus (Num. xxxi. 5, 6, 49):

per "Midianem" enim significantur illi qui in cognitionibus veri sunt, sed usque non in vita secundum illas; ideo contra illum "duodecim millia" missi sunt: per "praedam magnam" ex illis significatur simile quod per "vestes," "argentum" et "aurum," quibus filii Israelis deprivaverunt Aegyptios (Exod. iii. 22; cap. xii. 35, 36), ac simile quod per "injustum mammona," ex quo sibi facerent amicos (Luc. xvi. 9);

nempe cognitiones veri ex illis, quas doctrina possident et non vita.

[12] Ideo quoque Salomo, mare aeneum quod fecit, posuit super duodecim bobus (1 Reg. vii. 25, 44):

per "mare aeneum" significatur verum ex bono; per "aquam" inibi verum, et per "aes" ex quo fuit, bonum: ac per "duodecim boves" significantur omnia bona et inde vera super quibus fundantur. Ideo etiam Salomo fecit thronum eboris, et ad illum sex gradus, et duodecim leones stantes super illis hinc et illinc (1 Reg. x. 18-20);

per "thronum" enim Salomonis significabatur judicium, quod ex veris quae ex bono, ac repraesentabatur Divinum Verum ex Divino Bono; per "leones" significabantur vera caeli et ecclesiae in sua potentia, ac per "duodecim" omnia (videatur supra, n. 253(d)).

[13] De Ismaele dicitur Quod benediceretur et cresceret, et quod duodecim principes ex illo nascerentur (Genes. xvii. 20; cap. xxv. 16);

ex causa, quia per illum significabatur ecclesia externa cum ejus omnibus veris ex bono. De Elisaeo dicitur Quod Elias invenerit illum, cum araret duodecim juga, et ipse inter duodecim, et quod tunc projecerit super illum togam (1 Reg. xix. 19):

hoc factum et dictum est quia per Eliam et Elisaeum repraesentabatur Dominus quoad Verbum, in quo omnia vera ex bono sunt; quapropter cum illa repraesentatio translata est ex Elia in Elisaeum, quod significatur per quod "togam super illum projecerit," visus est Elisaeus "arare duodecim juga, et ipse inter duodecim," per quod significatur formatio ecclesiae per vera ex bono ex Verbo (videatur supra, n. 395(d)). Dicitur in sequentibus quod "Visa sit mulier circumdata sole, et luna sub pedibus, et super capite corona stellarum duodecim" (Apoc. xii. 1):

hoc visum est quia per "mulierem" significatur ecclesia, et per "stellas" cognitiones veri, per "coronam" bonum illarum, per "caput" intelligentia.

[14] Simile quod duodecim tribus Israelis etiam duodecim apostoli Domini repraesentaverunt, nempe omnes simul ecclesiam, et quisque eorum aliquod essentiale ecclesiae; inde est quod fuerint duodecim. Ex his constare potest unde est et quid significat, quod Nova Hierosolyma, per quam significatur ecclesia ac doctrina ejus, dicatur Habere duodecim portas, et super portis angelos duodecim, et nomina scripta quae sunt duodecim tribuum Israelis; et quod murus haberet fundamenta duodecim, et in iis nomina duodecim apostolorum Agni (Apoc. xxi. {10}12, 14):

ubi per "duodecim angelos," "duodecim tribus," et "duodecim apostolos" non intelliguntur angeli, tribus et apostoli, sed omnia ecclesiae. Similiter quod Apostoli sessuri super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30);

per quod non intelligitur quod apostoli sessuri sint super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis, sed quod solus Dominus judicaturus sit omnes per Divinum Verum ex Divino Bono (videatur supra, n. 9, 206, 253(d), 270, 297, 333).

[15] Qui non scit quod "duodecim" significent omnia, nec scire potest arcanum quod significatur per quod Supererint duodecim cophini fragmentorum ex quinque panibus et duobus piscibus, quibus Dominus cibavit quinquiens mille viros praeter mulieres et pueros (Matth. xiv. 15-21; Marc. vi. 37-44; Luc. ix. 12-17; Joh. vi. 9-13):

singula cum ipsis numeris ibi significant; "quinquiens mille viri praeter mulieres et pueros" significant omnes qui ab ecclesia in veris ex bono sunt, "viri" illos qui in veris, "mulieres et {11}pueri" qui in bonis; "panes" bona et "pisces" vera naturalis hominis; "cibatio" nutritionem spiritualem a Domino; "duodecim cophini fragmentorum" significant inde cognitiones veri et boni in omni abundantia et plenitudine.

[16] Quoniam duodecim significant omnia, et dicuntur de veris ex bono, quae faciunt ecclesiam, ideo Dominus, cum erat duodecim annorum, reliquit patrem et matrem, et mansit in Templo, sedens in medio doctorum, audiens illos et interrogans illos (Luc. ii. 42 [,46]);

per quae intelligitur initiatio et introductio Humani sui in omnia quae caeli et ecclesiae; quare etiam dixit cum inventus, "Annon sciebatis, quod in iis quae Patris mei oportet Me esse ?" (vers. 49.) Quoniam "duodecim" significant omnia, ac dicuntur de veris ex bono, ideo dixit Dominus, "Nonne duodecim horae diei? Si quis ambulat in die non offendit"(Joh.xi.9):

per "diem" significatur illustratio in veris ex bono, ac per "duodecim horas diei" omnia veri ex bono, ac per "ambulare" significatur vivere; inde per illa verba in sensu spirituali significatur quod qui in aliquo genere veri ex bono vivit, in illustratione sit, et non in falsa aberret. Quoniam "duodecim" significant omnia, ideo dixit Dominus, "Autumasne quod non possim nunc rogare Patrem meum, et facere assistere Mihi plures quam duodecim legiones angelorum?" (Matth. xxvi. 53:) per "duodecim legiones angelorum" intelligitur universum caelum; ac "plures quam illi," significant Divinum omnipotentiam.

[17] Ex his nunc constare potest quid significatur per "centum quadraginta quatuor millia ex omni tribu," quod nempe omnes qui in veris ex bono sunt, et quod per "duodecim millia ex unaquavis tribu" omnes qui in illo genere veri ex bono quod per nominatam tribum significatur; proinde quod non intelligantur duodecim millia, nec illi qui ex tribu Jehudae, Reubenis, Gadis, Ascheris, Naphthali, Menasses, Simeonis, Levi, Isascharis, Zebulonis, Josephi et Benjaminis. Praeterea sciendum est quod per omnes illos, seu per "centum quadraginta quatuor millia" intelligantur illi qui sublati in caelum sunt ante ultimum judicium; at per illos qui sequuntur a versu 9 ad finem hujus capitis, intelligantur illi qui a Domino reservati sunt ad ultimum judicium, et tunc primum in caelum sublati (de quibus supra, n. 391 [a], 392 [a], 394, 397, dictum est): nam qui in veris ex bono fuerunt omnes recepti sunt in caelum ante judicium; at qui in bono fuerunt et nondum ita in veris, reservati sunt, ac interea instructi et praeparati ad caelum, de quibus in sequentibus ulterius agendum est. Illi qui sublati sunt in caelum. ante judicium, intelliguntur quoque per illos de quibus in sequenti cap. xiv. Apocalypseos haec dicuntur, "Agnus stans super Monte Sionis, et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia habentes nomen Patris scriptum in frontibus suis"(vers. 1);

de quibus dicitur Quod nemo potuerit discere canticum "quam centum quadraginta quatuor millia, empti de terra: hi sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim sunt empti de hominibus, primitiae Deo et Agno" (vers. 3, 4);

iidem etiam intelliguntur per eos qui sunt "ex resurrectione prima," et reliqui qui ex resurrectione secunda (Apoc. xx. 4-6)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church