Apocalypse Explained (Whitehead) n. 422

Previous Number Next Number See English 

422. (Vers. 2.) "Et vidi alium angelum ascendentem ab ortu solis."- Quod significet Divinum Amorem exeuntem a Domino, constat ex significatione "angeli," quod sit aliquod Divinum procedens a Domino; per "angelum" enim in Verbo in sensu proximo intelligitur integra societas angelica, in sensu communi autem per "angelum" significatur omnis qui recipit Divinum Verum doctrina et vita; at in supremo sensu per "angelum" significatur aliquod Divinum quod procedit a Domino, in specie Divinum Verum (de quibus significationibus "angeli" videatur supra, n. 90, 130, 200, 302, 307); hic itaque per "angelum ascendentem ab ortu solis" significatur Divinum procedens ex Amore Domini: "ortus solis" seu "oriens" significat Divinum Amorem Domini; et "ascendere inde" significat exire et procedere; inde nunc per "angelum ascendentem ab ortu solis" significatur Divinus Amor exiens ex Domino: illa quae sequuntur etiam sunt Divini Amoris, ne scilicet laedantur boni. Quod "ortus solis" significet Divinum Amorem Domini, est quia Dominus in caelo angelico est Sol, et Dominus ut Sol apparet ex Divino suo Amore; ubi Dominus ut Sol apparet, ibi in caelo est oriens; et quia constanter ibi est, etiam constanter est in ortu.

[2] Sunt in mundo spirituali quatuor plagae, nempe oriens, occidens, meridies et septentrio; omnes illae plagae determinantur a Sole qui est Dominus; et ubi Sol ibi est oriens, ex opposito inde est occidens, ad dextrum est meridies, et ad sinistrum est septentrio. In plaga orientis habitant angeli qui in amore in Dominum Sunt, ex causa quia sub proximo auspicio Domini sunt, influit enim in illos Dominus proxime et directe ex Divino Amore; inde est quod per "ortum solis" et per "orientem" in Verbo significetur Divinus Amor Domini. (Quod Dominus in caelo angelico appareat ut Sol, et quod sit Divinus Domini Amor qui ita apparet, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125: quod "sol" in Verbo inde significet Divinum Amorem, supra, n. 401: quod omnes plagae in mundo spirituali determinentur ab oriente, ubi est Dominus ut Sol, in opera De Caelo et Inferno, n. 141: quod in orientali plaga inde habitent qui in bono amoris in Dominum sunt, n. 148, 149, ibi.)

[3] Saepius in Verbo nominantur plagae, nempe oriens, occidens, meridies et septentrio; et qui non scit aliquid de sensu spirituali Verbi, is credit quod per illas intelligantur plagae in mundo nostro solari, et inde autumat quod nihil arcani caeli et ecclesiae involvant; cum tamen per plagas in Verbo nominatas intelliguntur plagae in mundo spirituali, quae prorsus differunt a plagis in nostro mundo. Omnes enim angeli et spiritus habitant ibi in plagis secundum quale sui boni et veri; qui in bono amoris in Dominum Sunt, habitant in oriente et occidente ibi; et qui in veris ex illo bono sunt, habitant in meridie et septentrione: causa quod ita habitent, est quia Dominus ibi est Sol, et ab Ipso ut Sole ibi est omnis calor et lux, seu omne bonum et verum. Calor ibi, qui est calor spiritualis seu bonum amoris, directe influit ab oriente in occidentem; et secundum receptionem ab angelis decrescit, proinde secundum distantias; nam omnis distantia a Domino in mundo spirituali est secundum receptionem boni et veri ab Ipso: haec est causa quod in oriente ibi habitent qui in bono amoris interiori et inde claro sunt, et in occidente qui in bono amoris exteriori et inde obscuro sunt. At lux, quae est lux spiritualis seu Divinum Verum, etiam directe influit ab oriente in occidentem, et quoque influit in latera utrinque; sed cum differentia quod Divinum Verum quod influit ab oriente in occidentem in sua essentia sit bonum amoris, at quod in latera utrinque influit in sua essentia sit verum ex illo bono: inde illi qui habitant in meridie et in septentrione, quae plagae utrinque a latere sunt, in luce veri sint; qui in meridie in luce veri clara, et qui in septentrione in luce veri obscura; lux veri est intelligentia et sapientia. (Sed de his Plagis videantur plura in opere De Caelo et Inferno, n. 141-153.) Hae itaque plagae intelliguntur in Verbo ubi nominantur; quare etiam significant Divina qualia sunt in illis plagis, nempe "oriens" bonum amoris in claro, "occidens" bonum amoris in obscuro, "meridies" verum ex illo bono in claro, et "septentrio" verum ex illo bono in obscuro.

[4] Praeterea sunt plagae in mundo spirituali quae a plagis nunc memoratis differunt, et inde distant circiter triginta gradibus, quae sunt sub auspicio Domini ut Luna; nam Dominus apparet ut Sol illis qui in amore in Ipsum sunt, ast ut Luna illis qui in charitate erga proximum et inde fide sunt; (de qua apparentia videatur etiam in opere De Caelo et Inferno, n. 118, 119, 122;) in plaga orientali et occidentali ibi habitant qui in bono charitatis erga proximum sunt, ac in meridionali et septentrionali plaga ibi qui in veris ex illo bono sunt, quae vera fidei vocantur: hae plagae etiam aliquoties intelliguntur in Verbo, ubi agitur de illis veris et de illo bono.

[5] Ex his constare potest quod qui non scit aliquid de plagis caeli, de quibus nunc dictum est, non scire possit spiritualia Verbi, ubi illae plagae nominantur; ut in sequentibus locis:- Apud Esaiam, "Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente colligam te; dicam septentrioni, Da; et meridiei, Ne inhibe; adduc filios meos e Ionginquo. et filias meas ab extremitate terrae" (xliii. 5, 6):

agitur ibi de Jacobo et Israele; qui non scit quod per illas plagas intelligantur spiritualia, quae supra dicta sunt, credere potest quod intelligatur quod filii Israelis et Jacobi colligenda sint ab undequaque; sed per "Jacobum" et "Israelem" intelligitur ecclesia, quae ab illis qui in bono amoris et in veris ex illo bono sunt; et per "semen" illorum intelliguntur omnes qui ab illa ecclesia: quod adducendi et colligendi sint qui in bono amoris sunt, intelligitur per "Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente colligam te;" et quod illi qui in veris ex illo bono sunt, intelligitur per "Dicam septentrioni, Da; et meridiei, Ne inhibe;" quod omnes qui in veris et bonis illis sunt, usque ad illos qui in ultimis, adducentur, significatur per "Adduc filios meos e longinquo, et filias meas ab extremitate terrae;" "filii" sunt qui in veris, ac "filiae" qui in bonis, "e longinquo" et "ab extremitate terrae" significat qui in ultimis veris et bonis ecclesiae. Similia per illas plagas significantur in sequentibus his locis:- Apud Davidem, Jehovah redemptos e terris congregabit "ab ortu et ab occasu, a Septentrione et a mari" (Ps. cvii. 3);

apud Mosen, Dixit Jehovah ad Jacobum in somnio, "Erit semen tuum sicut pulvis terrae, et expandet se versus occidentem et versus orientem, versus septentrionem et versus meridiem" (Gen. xxviii. 14);

apud Lucam, "Venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione et meridie, accumbentes in regno Dei" (xiii. 29).

[6] Plurimis in locis dicitur solum "ab oriente ad occidentem," et non simul "a meridie et septentrione;" et per illos intelliguntur omnes qui in bono amoris in Dominum sunt et in bono charitatis erga proximum: illae plagae involvunt etiam binas reliquas, ex causa quia omnes qui in bono sunt etiam in veris sunt, bonum enim et verum ubique unum agunt: hi itaque intelliguntur ubi nominatur "ab oriente ad occidentem:"- Apud Matthaeum, "Multi ab oriente usque (et) ab occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, et Isaco et Jacobo in regno caelorum" (viii. 11):

apud Lucam (in loco supra citato, cap. xiii. 29), dicitur de accumbentibus in regno caelorum, quod "venturi ab ortibus et occasibus, a septentrione et meridie," hic modo "ab oriente et ab occidente," ex causa quia per binas illas plagas intelliguntur simul binae reliquae, ut dictum est. Similiter in sequentibus:- Apud Malachiam, "Ab ortu solis ad occasum magnum nomen meum inter gentes" (i. 11);

apud Davidem, "Ab ortu solis ad occasum {1}laudatum nomen Jehovae" (Ps. cxiii. 3);

apud Esaiam, "Timebunt ab occasu solis nomen Jehovae, et ab ortu solis gloriam Ipsius" (lix. 19);

apud eundem, "Ut cognoscant ab ortu solis et ab occasu, quod non praeter Me" (x|l|v. 6);

apud Davidem, "Deus Deus Jehovah loquitur, et convocabit terram ab ortu solis ad occasum ejus" (Ps .l. 1);

apud Sachariam, "Ecce Ego liberans populum meum e terra orientis et e terra occidentis" (viii. 7):

in illis locis "ab ortu et ab occasu" significat omnes qui in bonis et veris caeli et ecclesiae sunt. Similia significantur per plagas Secundum quas mensuratum est templum (Ezech. xlii.);

Et secundum quas in hereditatem daretur terra (Ezech. xlvii. 13, seq.);

Ac distribueretur inter tribus Israelis (Ezech. xlviii.);

Tum secundum quas filii Israelis metarentur castra (Num. ii.);

Ac secundum quas proficiscerentur (Num. x.);

Et secundum quas portae novae urbis essent (Ezech. xl.; et Apoc. xxi. 13). (Praeter similia alibi.)

[7] Quod Templum secundum plagas (apud Ezechielem) mensuratum sit, et quod terra secundum plagas inter tribus distributa (apud eundem, et quoque apud Josuam), tum quod filii Israelis secundum plagas castrametati sint et quoque eodem ordine profecti, erat quia omnia secundum plagas in mundo spirituali ordinata sunt, non solum in communi, sed etiam in particulari; in communi habitant omnes angeli et spiritus secundum status boni et veri apud illos in plagis correspondentibus, ut supra dictum est; in particulari simile fit, in omnibus enim conventibus sortiuntur illi, qui ibi sunt, loca in plagis quae correspondent statibus vitae eorum: in templis ibi similiter sedent, etiam in domibus similiter habitant; verbo omnia et singula ibi ordinata sunt secundum plagas caeli, forma enim caeli est in omni particulari qualis est in communi. Ex his constare potest quid significatur per ordinationes secundum plagas in Verbo, et quoque per plagas secundum quas aedificatum est Tabernaculum, et quoque secundum quas aedificatum est Templum a Salomone; praeter alia.

[8] Haec de plagis in genere. Quod "oriens" significet Dominum quoad Divinum Amorem, et inde apud illos qui recipiunt bonum amoris in Dominum, constare potest a sequentibus locis:-Apud Ezechielem, "Deduxit me ad portam" Templi "quae spectans versus orientem; cum ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis, et vox Ipsius sicut vox aquarum multarum, et terra illustrata a gloria Ipsius. ...Gloria Jehovae intravit in Domum via portae cujus facies versus orientem: tunc sustulit me spiritus, et introduxit me in atrium interius, cum ecce implevit gloria Jehovae Domum" (xliii. 1, 2, 4, 5):

agitur ibi de constructione novi templi, per quod significatur nova ecclesia a Domino instauranda; et quia introductio fit per bonum amoris in Dominum et per verum ex illo bono, ideo visa est "porta quae spectabat orientem, et Deus Israelis veniens a via orientis;" per "portam" significatur introductio et aditus, per "Deum Israelis" intelligitur Dominus, per "orientem" bonum amoris ab Ipso in Ipsum, et per "gloriam" verum ex illo bono; intrat enim Dominus in caelum et inde in ecclesiam ex Divino suo Amore, qui in caelis apparet ut Sol (ut supra dictum est); inde est omne Divinum Bonum ac Divinum Verum ibi: simile significatur per quod visa "gloria Jehovae intrare in Domum via portae cujus facies versus orientem," et per quod "gloria Jehovae impleverit Domum;" per "Domum" seu Templum significatur caelum et ecclesia; per "gloriam" in Verbo significatur Divinum Verum procedens a Domino, per "gloriam Dei Israelis" Divinum Verum illustrans illos qui in regno spirituali Domini sunt, et per "gloriam Jehovae" Divinum Verum illustrans illos qui in regno caelesti Domini sunt. Quod Divinum Verum dicatur "gloria," est quia illud est lux caeli, et ex luce illa est omnis splendor, magnificentia et gloria ibi; quicquid enim coram oculis apparet in caelis, est ex illa luce: inde etiam dicitur quod "terra illustrata sit a gloria Ipsius;" per "terram" intelligitur ecclesia. Influxus ejus versus inferiora undequaque significatur per quod "vox Ipsius sicut vox aquarum multarum;" "vox" significat influxum, et "aquae" significant vera.

[9] Apud eundem, "Postea reduxit me via portae sanctuarii exterioris spectantis orientem, quae vero clausa;... sed Jehovah Deus Israelis intrabit per illam" (xliv. 1, 2):

apud eundem, "Porta atrii interioris spectans orientem erit clausa sex diebus operis, sed in die Sabbathi aperietur" (xlvi. 1):

per "portam spectantem orientem" etiam hic significatur introductio in caelum et in ecclesiam a Domino per bonum amoris procedens ab Ipso; hoc itaque intelligitur per "orientem:" et quod illud a Domino, significatur per quod "Jehovah Deus Israelis intrabit per illam portam:" quod introductio fiat per cultum Ipsius ex illo bono, significatur per quod "in die Sabbathi aperietur;" et quod quando non cultus ex illo bono non fiat introductio, significatur per quod "porta illa sex diebus operis clausa esset."

[10] Apud eundem, "Sustulerunt cherubi alas suas,... et stetit ad ostium portae (Domus) Jehovae ad orientem, et gloria Dei Israelis super illis sursum" (x. 19):

per "cherubos" significatur Dominus quoad Divinam providentiam et quoad tutelam ne adeatur nisi quam per bonum amoris (videatur supra, n. 152 fin., 277); et quia Dominus per "cherubos" significatur, et a Domino ut Sole, ubi est oriens, procedit omne bonum amoris, et omne verum ex illo bono, ideo "visi sunt cherubi stetisse ad ostium portae Domus Jehovae ad orientem, et visa est gloria Dei Israelis super illis sursum;" per "Domum Jehovae," per "orientem," et per "gloriam Dei Israelis," hic similia significantur quae supra.

[11] Apud Esaiam, "Quis excitavit ab oriente, quem in justitia vocavit ad sequelam sui, dedit coram Ipso gentes, et regibus dominare fecit?" (xli. 2:) haec de Domino, qui dicitur "excitatus ab oriente," quia conceptus ex Ipso Divino, quod in sua essentia est Divinus Amor, ex quo etiam Dominus est Sol caeli angelici; "vocare in justitiam," significat ad restituendum caelum et ecclesiam; "justitia" enim Domini in Verbo significat quod ex propria potentia salvaverit genus humanum, quod factum est per quod redegerit omnia in caelis et infernis in ordinem (videatur supra, n. 293). (Quid cetera significant, supra, n. 357(b), explicatum est.)

[12] In Libro Secundo Samuelis, "Spiritus Jehovae locutus est in me dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis;... sicut lux mane oritur Sol, mane sine nubibus, a splendore post pluviam gramen e terra" (xxiii. 2-4):

"Deus Israelis" et "Petra Israelis" est Dominus, qui quia est Sol caeli angelici, et ex Ipso ut Sole procedit et influit omne Divinum Verum quod illustrat angelos et homines, et dat intelligentiam et reformat, dicitur, "Sicut lux mane cum oritur sol, mane sine nubibus, a splendore post pluviam gramen e terra;" "lux mane cum oritur sol," significat Divinum Verum a Domino ut Sole; "mane sine nubibus" significat id purum "pluvia" significat ejus influxum, et "gramen e terra" significat inde intelligentiam et reformationem; hae enim significantur per "gramen," quia gramen e terra nascitur ex sole mundi post pluviam, at intelligentia ex Domino ut Sole per influxum Divini Veri.

[13] Apud Esaiam, "Super Te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super Te videbitur; et ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui" (lx. 2, 3):

haec de Domino; Divinum in Ipso intelligitur per "Super Te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super Te videbitur," Divinum Bonum Divini Amoris intelligitur per "Super Te exorietur Jehovah," ac Divinum Verum ex illo Bono intelligitur per "Gloria Ipsius super Te videbitur:" "gentes" significant illos qui in bono sunt, ac "reges" illos qui in veris ex bono; de illis dicitur quod "ambulabunt ad lucem tuam," per quod significatur vita secundum Divinum Verum, et de his quod "ambulabunt ad splendorem ortus tui," per quod significatur vita intelligentiae ex Divino Bono; "ambulare" significat vivere, "lux" Divinum Verum, ac "splendor ortus" Divinum Verum ex Divino Bono unde intelligentia.

[14] Apud Ezechielem, "Sustulerunt cherubi alas suas,... et gloria Dei Israelis super iis sursum; et ascendit gloria Jehovae super medio urbis, et stetit super monte ab oriente urbis" (xi. 22, 23):

per "cherubos" significatur Dominus quoad Divinam providentiam et tutelam, et per "gloriam Dei Israelis" significatur Divinum Verum procedens a Domino (ut supra): et quia Divinum Verum, quod est lux, procedit a Domino ut Sole in caelo angelico, ideo visum est quod "ascenderit gloria Jehovae desuper medio urbis, et steterit super monte ab oriente urbis;" per "urbem" intelligitur Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam; et quia doctrina ecclesiae est ex Divino Vero, ideo visum est quod "gloria Jehovae ascenderit super medio urbis;" et quia omne Divinum Verum procedit a Domino ut Sole, ubi est oriens, ideo visum est quod "steterit super monte ab oriente urbis;" mons ab oriente urbis erat Mons Olivarum; quod "Mons Olivarum" significet Divinum Amorem Domini, et quod ideo Dominus ex solito super illo commoratus sit, videatur supra (n. 405(d)); et quod Mons Olivarum fuerit ante facies Hierosolymae ab oriente, videatur Sachar., cap. xiv. 4.

[15] Apud eundem, "Reduxit me ad ostium Domus, ubi ecce aquae exeuntes de sub limine Domus versus orientem, {2}quia facies Domus oriens, et aquae descendentes desubter a latere Domus dextro, a meridie altaris. Eduxit me via portae versus septentrionem, et circumduxit me via externa ad portam externam via spectante orientem, ubi ecce aquae emanantes ex latere dextro... Dixit ad me, Aquae hae exeuntes ad terminum orientalem, et descendunt in planitiem, ac veniunt versus mare, in mare emissae ut sanentur aquae; unde fit, omnis anima vivens, quae reptat, quocunque veniunt fluvii, vivit; unde fit piscis multus valde:... juxta fluvium ascendit super ripa ejus hinc et {3}illinc omnis arbor cibi, cujus non decidit folium, neque consumitur fructus ejus" (xlvii. 1, 2, 8, 9, 12):

describitur hic nova ecclesia in caelis et in terris a Domino instauranda, quando omne Divinum ex Divino Humano Ipsius procedet; nam ante adventum Domini Divinum processit ex Divino Ipsius quod Patrem vocat, sed hoc non pertigit ad ultima postquam ecclesia vastata fuit. Per "Domum" ibi significatur ecclesia, per "portam ejus" aditus et introductio; per "orientem" Dominus ubi Divinus Ipsius Amor apparet ut Sol; et per "aquas inde exeuntes" significatur Divinum Verum exinde procedens; per "planitiem et mare" significantur ultima ecclesiae, seu ubi illi qui in ultimis veris et bonis sunt, quia naturales et sensuales ac parum spirituales, ad quos prius non pertigit Divinum; quod "sanatae sint aquae maris per influxum fluvii ab oriente," significat vitam a Divino etiam illis post adventum Domini; "piscis multus valde" significat copiam cognitionum et scientificorum quae etiam vitam spiritualem apud illos adipiscentur; fructificatio boni et multiplicatio veri significatur per quod "super ripa fluvii ascendet omnis arbor cibi, cujus non decidit folium, et non consumitur fructus:" ex his constare potest quid singula in serie ibi significant, et quod "oriens," a quo omnia illa, significet Dominum ac Divinum Ipsius Amorem.

[16] Simile significatur apud Sachariam, "Fiet in die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, pars earum ad mare orientale" (xiv. 6):

agitur etiam ibi de Domino: "in die illo" significat adventum Ipsius; ac "mare orientale" significat ultimum finem versus orientem in mundo spirituali, ubi non receptio Divini Veri ante adventum Domini, ac dein receptio cum illud processit ex Divino Humano Ipsius: quod ultima in mundo spirituali sint sicut maria, videatur supra (n. 342(d, c)); et quod ibi siccitates et vastitates, apud Joelem (cap. ii. 20).

[17] Quoniam Dominus in caelo ubi angeli apparet ut Sol, ac ibi est Oriens, Ideo Aharon de sanguine juvenci, cum expiaret pro se et domo sua, spargebat ad facies propitiatorii versus orientem (Levit. xvi. 14, 15);

Et ideo Moses et Aharon, et filii ejus castra metabantur ante Tentorium conventus versus orientem (Num. iii. 38);

Et quoque tribus Jehudae (Num. ii. 3):

per Mosen, Aharonem, ac filios, et per tribum Jehudae repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum ac Divinum Verum procedens ex Divino Amore; inde illorum castra erant versus orientem. Ideo etiam antiqui in adorationibus verterunt facies suas ad orientem solis: ac ideo sua templa aedificarunt ut anteriora, ubi adytum, spectarent orientem; quod etiam hodie fit ex usu vetusto. Universum etiam caelum angelicum vertitur ad Dominum ut Solem, ita jugiter ad orientem: omnia etiam interiora angelorum in caelis illuc versa sunt; inde est quod angeli caeli vertant facies suas ad Dominum (de qua conversione videantur plura memoratu digna in opere De Caelo et Inferno, n. 17, 123, 142-144, 272).

[18] Quia Dominus est Oriens, ideo dicitur apud Matthaeum, "Sicut fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit adventus Filii hominis" (xxiv. 27). Quoniam per "orientem solis," ubi de hominibus, significatur bonum amoris procedens a Domino ut Sole, receptum ab illis, ideo dicitur in Libro Judicum, "Pereant omnes inimici tui, Jehovah; sed amantes Ipsum sicut oriri solis in robore suo" (v. 31):

haec in cantico prophetico Deborae et Baraki; et de amantibus Jehovam, qui sunt qui in bono amoris in Dominum sunt, dicitur "sicut oriri solis in robore suo."

[19] Apud Mosen, Josepho erit "de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium saeculi" (Deutr. xxxiii. 15):

per "Josephum" in sensu repraesentativo significatur regnum spirituale Domini; quare de illo dicitur quod erit ei "de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium saeculi;" et per "primitias montium orientis significantur genuina bona amoris in Dominum, et inde charitatis erga proximum; "montes orientis" Sunt bona amoris in Dominum, "primitiae sunt genuina et primaria; et "colles saeculi" sunt bona charitatis erga proximum; haec cum genuina sunt, dicuntur "pretiosa." (Reliqua in Josephi benedictione videantur explicata supra, n. 405(f).)

[20] Antiquis temporibus in pluribus regnis Asiae fuit ecclesia, ut in terra Canaane, in Syria et Assyria, in Arabia, Aethiopia, Aegypto, Chaldaea, in Tyro et Sidone, ac alibi; sed ecclesia apud illos erat ecclesia repraesentativa, repraesentabantur enim in singulis cultus et in singulis statutis eorum spiritualia et caelestia, quae sunt interna ecclesiae, ac in supremo sensu Ipse Dominus. Haec repraesentativa cultus et statutorum permanserunt apud plures usque ad adventum Domini, et inde cognitio de adventu Ipsius; ut constare potest ex propheticis Bileami, qui fuit ex Syria, qui de Domino praedixit, his verbis, "Video (Eum) etsi non jam, conspicio Eum etsi non propinquus; orietur Stella ex Jacobo, et surget Sceptrum ex Israele" (Num. xxiv. 17);

quod dein, patuit ex eo, quod sapientes quidam ex orientalibus, quando natus est Dominus, viderint stellam ab oriente, quam secuti; de qua ita apud Matthaeum, "In diebus Herodis regis sapientes ab orientalibus advenerunt Hierosolymam, dicentes, Ubi est natus Rex Judaeorum? Vidimus Ipsius stellam in oriente, et venimus adorare Ipsum:... et ecce stella,quam viderunt in oriente, praeivit illis usque dum veniens stetit supra ubi erat Puer" (ii. 1, 2, {4}9), Quoniam Dominus est Oriens, ideo visa est stella illis ex oriente; et quia in cognitione erant de adventu Domini ex repraesentativis quae apud illos, ideo stella visa est et praeivit, primum ad Hierosolymam, per quam ipsa ecclesia quoad doctrinam et quoad Verbum repraesentabatur, et inde ad locum ubi Dominus infans erat: etiam "stella" significat cognitiones boni et veri, ac in supremo sensu cognitionem de Domino; (quod "stellae" in verbo significent cognitiones boni et veri, videatur supra, n, 72, 179, 402;) et quia orientales in illis cognitionibus erant, ideo etiam dicti sunt "filii orientis." Quod ita dicti qui ex Arabia, constat apud Jeremiam (cap. xlix. 2|8|); per "filios orientis" in Verbo etiam significantur cognitiones boni et veri; similiter per "Kedarem" seu "Arabiam." Quod Hiob fuerit ex filiis orientis, patet apud illum (cap. i. 3).

[21] Sicut pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque "oriens;" et in eo sensu significat amorem sui, ex causa quia hic amor est oppositus amori in Dominum: in hoc sensu Nominatur "oriens apud Ezechielem (cap. viii. 16), et apud Esaiam (cap. ii. 6). Quod "oriens" significet Dominum quoad Divinum Amorem, et inde bonum amoris in Ipsum, amplius adhuc constare potest ex illis quae de Sole et de Mane supra ostensa sunt (de Sole, n. 401; et de Mane, n. 176); nam ubi Sol est in caelo angelico, ibi est oriens; et quia mane est ubi sol oritur, et ibi Sol est semper in ortu et nusquam in occasu, inde "mane" quoque simile significat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church