Apocalypse Explained (Whitehead) n. 389

Previous Number Next Number See English 

389. VERSUS 9-11. "Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subter altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant. Et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas, et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra? Et datae singulis stolae albae; et dictum eis, et requiscerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, et futuri interfici sicut et illi." 9. "Et cum aperuisset quintum sigillum, significat praedictionem adhuc ulteriorem (n. 390); "{1}vidi sub altari," significat qui sub caelo reservati sunt (n. 391); "animas occisorum propter Verbum Dei et propter testimonium quod habebant," significat qui rejecti sunt et abditi propter Divinum Verum, et propter confessionem Domini (n. 392). 10. "Et clamabant voce magna," significat dolorem animi eorum (n. 393); "dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra?" significat suspiria ad Dominum, qui Justitia, de judicio et remotione illorum qui persequuntur et infestant illos qui profitentur Dominum et in charitatis vita sunt (n. 394). 11. "Et datae singulis stolae albae," significat Divinum Verum a Domino apud illos, et tutationem (n. 395); "et dictum eis ut requiescerent adhuc tempus parvum," significat aliquam adhuc durationem in illo stat" (n. 396); "usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, futuri interfici sicut et illi," significat dum omnia consummata sunt n. 397).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church