369. (Vers. 5.) "Et cum aperuisset tertium sigillum."- Quod significet praedictionem de statu adhuc succedente apud illos qui ab ecclesia ubi Verbum, constat ex illis quae supra (n. 351, 352, 361) dicta sunt: agitur enim in hoc et in sequente capite de statu Ecclesiae Christianae seu ecclesiae ubi est Verbum, a principio ad finem, seu a tempore Domini usque ad ultimum judicium; ecclesia enim nova, quae Christiana vocatur, incohata est a Domino cum in mundo fuit, et postquam propagata est, decrevit successive usque ad hoc tempus, quod est ultimum ejus, quo judicium. Praedictiones de his successivis ecclesiae statibus manifestantur hic sicut ex libro per varia repraesentativa; sed sciendum est quod praedictiones tales non visae et lectae sint in libro, postquam sigilla ejus aperta sunt, sed manifestatae per caelos a Domino coram angelis intimi caeli, quae in ultimis caeli repraesentatae sunt per talia quae in hoc capite memorantur; nempe, per equos varii coloris, et dein per terrae motus, solis et lunae obscurationes, et stellarum lapsus in terram: sed haec erant apparentiae coram angelis ultimi caeli, et significant illa quae audita et percepta sunt in intimo caelo, ubi non tales apparentiae fuerunt: nam quicquid in intimo caelo auditur, cogitatur et percipitur a Domino, hoc cum descendit per caelum medium ad ultimum, vertitur in tales apparentias. Ita coram ultimi caeli angelis promulgantur arcana sapientiae Divinae: illi qui ibi intelligentes sunt, percipiunt arcana illa ex correspondentiis; at infimi illorum non percipiunt, sed modo sciunt quod inibi sint arcana, nec ultra inquirunt; cum his fuit Johannes cum in spiritu seu in visione. Haec dicta sunt, ut sciatur quomodo Verbum conscriptum sit, quod nempe ex talibus quae visa et audita sunt in ultimis caeli, ita ex meris correspondentiis et repraesentativis, in quorum singulis latent innumerabilia et ineffabilia arcana sapientiae Divinae.