Apocalypse Explained (Whitehead) n. 358

Previous Number Next Number See English 

358. "Et data est (ei) corona." - Quod significet vitam aeternam quae victoriae praemium, constat ex significatione "coronae," cum agitur de pugna spirituali, ut hic, quod sit vita aeterna quae victoriae praemium. Quod hic agatur de pugna spirituali, constat ex antecedentibus et sequentibus; in antecedentibus dicitur quod "Sedens super equo albo haberet arcum," et per "arcum" significatur doctrina charitatis et fidei, ex qua pugnatur contra mala et falsa, et dissipantur illa; et quoque ex sequentibus, in quibus dicitur, "Et exivit vincens et ut vinceret," per quae significatur victoria super illa; inde per "coronam" hic significatur vita aeterna quae victoriae praemium.

[2] Simile significatur per "coronam" ubi agitur de tentationibus, quoniam tentationes sunt pugnae spirituales, ut in capite secundo hujus Libri, ubi haec:

"Ecce futurum ut conjiciat ex vobis diabolus in custodiam ut tentemini, et habebitis afflictionem diebus decem; esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae" (vers. 10):

quod ibi per "coronam" significetur sapientia et felicitas aeterna, videatur supra (n. 126): sapientia et felicitas aeterna simul sumptae sunt vita aeterna, nam in sapientia et in felicitate aeterna est ipsa vita caeli. Simile significatur per "coronam" martyrum, quoniam illi in afflictione fuerunt et fideles usque ad mortem, et quoque in tentationibus et vicerunt; etiam illis post mortem datae sunt coronae, sed ne honorem sibi inde arrogarent, et sic attraherent fastum, rejecerunt illas e capite suo.

[3] Quia per "bella" in Verbo significantur bella in spirituali sensu, quae sunt pugnae contra mala et falsa, et per "reges" significantur vera ex bono quae contra illa pugnant, inde antiquis temporibus, quando in scientia correspondentiarum et repraesentationum fuerunt, reges in proeliis habebant coronam super capite et armillam super brachio; ut constare potest ex Libro Secundo Samuelis, Puer filius Amalekitae, qui nuntiavit Davidi quod mortuus esset Saul et Jonathan, dixit, "Veni in montem Gilboae, cum ecce Saul niteretur in hastam suam, ac currus et duces persequerentur illum;... et dixit ad me, Veni et occide me;... et steti contra eum et occidi illum;... et accepi coronam quae super capite ejus, et armillam quae super brachio, et adduco ea" ad te (i. 6, 8-10). Corona in proeliis tunc fuit insigne pugnae, et armilla super brachio fuit insigne potentiae, utriusque contra mala et falsa; hae etiam pugnae per "proelia" ubivis in Verbo, etiam Historico, significantur. (Quod "armilla super brachio" significet potentiam veri ex bono, videatur n. 3105. Quid porro "coronae regum," et "coronae" in genere, significant, videatur (supra,) n. 272.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church