Apocalypse Explained (Whitehead) n. 331

Previous Number Next Number See English 

331. "Et populo et gente."-Quod significet qui ab ecclesia Domini spirituali et ab ecclesia Ipsius caelesti, constat ex significatione "populi" et "gentis" in Verbo; quod per "populum" significentur qui in bono spirituali sunt, et per "gentem" qui in bono caelesti, ita qui ab ecclesia Domini spirituali et ab ecclesia Ipsius caelesti sunt. Quod duo regna sint in quae caeli distincti sunt, nempe regnum caeleste et regnum spirituale, et quod in regno caelesti sint qui in bono amoris in Dominum sunt, et in regno spirituali qui in bono charitatis erga proximum, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 20-28): at duo illa regna non solum sunt in caelis, sed etiam in terris, et in terris vocantur ecclesia caelestis et ecclesia spiritualis. Pauci sciunt quid in specie per "populum" aut "populos," et quid in specie per "gentem" aut "gentes" in Verbo significatur;" ideo velim aliqua loca e Verbo adducere, ubi simul nominantur, ex quibus patebit quod distinctum quid per "populum" et distinctum quid per "gentes" significetur; nam nisi distinctum quid significaretur, non utrumque simul nominaretur: ut in sequentibus locis:

[2] -Apud Esaiam, "Honorabunt Te populus validus, urbs gentium robustarum timebunt Te;....Jehovah....absorbebit in monte hoc faces obvolutionis, obvolutionem super omnes populos, et velamen obvelatum super omnes gentes" (xxv. 3, 7, 8);

distinguitur hic inter "populos" et inter "gentes," quia "populi" significant illos qui e regno spirituali Domini sunt, et "gentes" illos qui e regno caelesti Ipsius; ita illos qui in bono spirituali et qui in bono caelesti. Bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum et inde bonum fidei, et bonum caeleste est bonum amoris in Dominum et inde bonum amoris mutui: verum hujus boni est quod intelligitur per "urbem gentium robustarum," nam "urbs" significat doctrinam veri seu vera doctrinae; per "absorbere obvolutionem super omnes populos et velamen obvelatum super omnes gentes," significatur quod discutietur umbra quae obtexit intellectum ne videantur vera et percipiantur bona quae ecclesiae et caeli sunt.

[3] Apud eundem, "Appropinquate gentes ad audiendum, et populi auscultate; audiat terra et plenitudo ejus" (xxxiv. 1):

quia "gentes" significant illos qui in bono amoris sunt, et "populi" illos qui in bono charitatis et inde veris fidei, ideo dicitur de gentibus quod "appropinquarent," et de populis quod "auscultarent;" "appropinquare" significat conjungi per amorem, et "auscultare" significat obedire et instrui; ac ideo dicitur, "Audiat terra et plenitudo ejus;" per "terram" significatur ecclesia quoad bonum, et per "plenitudinem ejus" significantur vera.

[4] Apud eundem, "Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et apprehendam manum tuam,... et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium" (xlii. 6);

apud eundem, "Educ populum caecum cui oculi sunt, et surdos quibus aures; omnes gentes congregentur una, et conveniant populi" (xliii. 8, 9);

apud eundem, "In testem populis dedi Ipsum, principem et legislatorem {1}gentibus" (iv. 4, 5);

apud eundem, "Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce tollam erga gentes manum meam, et erga populos attollam signum meum" (xlix. 22);

apud eundem, "Populi ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam:....multiplicasti gentem, illi magnum reddidisti gaudium" (ix. 1, 2 [B. A. 2, 3]);

et apud eundem, "Fiet in die illo, radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent,....et tollet signum gentibus, et congregabit expulsos Israelis" (xi. 10, 12);

haec quae in his locis de Domino dicta sunt, ac per "populos et gentes" intelliguntur omnes qui ab ecclesia Ipsius; nam omnes qui ab ecclesia Domini sunt, vel e regno Ipsius caelesti sunt vel e regno Ipsius spirituali; praeter illos qui in duobus istis regnis, nulli dantur qui ab ecclesia. Sunt etiam duo quae faciunt ecclesiam, bonum et verum, utrumque a Domino; per "gentes" intelliguntur illi qui in bono sunt, et per "populos" illi qui in vero; et abstracte a personis, per "gentes" significantur bona ecclesiae, et per "populos" vera ejus: quod per "populos" significentur vera ecclesiae, est quia bonum spirituale, seu bonum charitatis erga proximum, in quo sunt illi qui per "populos" intelliguntur, in sua essentia est verum. (Videatur in Arcanis Caelestibus, n. 8042,10296; causa quod ita sit, n. 863, 875, 895, 927, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 5113, 9596; quale inde discrimen inter illos qui e regno caelesti sunt et illos qui e regno spirituali, n. 2088, 2669, 2708, 2715, 3235, 3240, 4788, 7068, 8521, 9277, 10295.)

[5] Apud eundem, "In tempore illo adducetur munus Jehovae Zebaoth, populus distractus et expilatus,....et gens delineata et conculcata, cujus terram depraedati sunt fluvii, ad locum nominis Jehovae [Zebaoth], montem Zionis" (xviii. 2, 7):

agitur ibi de invitatione omnium ad ecclesiam; quare etiam nominatur "populus" et "gens:" "mons Zionis" significat ecclesiam ad quam invitantur; per "populum distractum et expilatum" significantur illi apud quos vera, ab illis qui in falsis doctrinae sunt, sublata, mutata aut perversa sunt; per "gentem delineatam et conculcatam, cujus terram depraedati sunt fluvii," significantur illi apud quos bona similiter; "fluvii" sunt falsa et ratiocinationes ex illis.

[6] Apud Sachariam, "Adhuc venient populi, et habitatores urbium magnarum,....ad deprecandum facies Jehovae;....et sic venient populi multi et gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma" (viii. [20,] 21, 22):

per "populos" et per "gentes" etiam ibi significantur omnes qui ab ecclesia Domini, per "populos" illi qui ab ecclesia Ipsius spirituali, et per "gentes" illi qui ab ecclesia Ipsius caelesti; "Hierosolyma," quo venient, est ecclesia.

[7] Apud Davidem, "Pones Me in caput gentium; populus quem non noveram, servient Mihi" (Psalm. xviii. 44 [B. A. 43]);

apud eundem, Jehovah "subjiciet populos sub nos, et gentes sub pedes nostros:.... regnat Deus super gentes,....spontanei populorum congregati sunt (Psalm. xlvii. [4,] 9, 10 [B. A. 3, 8, 9]);

apud eundem, "Ad cognoscendum in terra...inter omnes gentes salutem tuam; confitebuntur Tibi populi, Deus,....laetabuntur et jubilabunt gentes, eo quod judicaturus es populos rectitudine, et gentes in terram ducturus es" (Psalm. lxvii. 3-5 [B. A. 2-4]);

apud eundem, "Memento mei Jehovah in beneplacito populi tui,....ut laeter in gaudio gentium tuarum" (Psalm. cvi. 4, 5);

apud eundem, "Confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter populos" (Psalm. {1}lvii. 8-10 [B. A. 7-9]; Psalm. cviii. 2-4 [B. A. 1-3]):

in his locis etiam "populi" et "gentes" nominantur, per quos intelliguntur omnes qui in veris et bonis sunt; ipsae etiam voces quae dicuntur de populis sunt voces quae praedicantur de veris, et quae de gentibus sunt voces quae praedicantur de bonis. Quod non alii per "gentes" intelligantur, etiam patet ex eo, quod a Davide illa dicta sint, qui gentium Cananaearum hostis fuit.

[8] Apud Lucam, "Viderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lumen in revelationem gentium" (ii. {1}30-32). Apud Zephaniam, "Reliquiae populi mei depraedabuntur eos, et residui gentis meae hereditabunt eos" (ii. 9). Apud Mosen, Cum duo filii in utero colliderent, abivit Rebecca ad quaerendum Jehovam; "cui dixit Jehovah, Duae gentes in utero tuo, et duo populi ex visceribus tuis separabuntur" (Genes. xxv. {2}22, 23);

et apud eundem, "Memento dierum saeculi,....quum hereditatem daret Altissimus gentibus, quum separaret filios hominis; constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis" (Deutr. xxxii. [7,] 8);

per "filios hominis" simile significatur quod per "populos," nempe qui in veris et bonis spiritualibus sunt; quare de illis dicitur, "Quum separaret filios hominis, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis;" per "filios Israelis" significatur ecclesia spiritualis, et per "numerum" eorum, seu duodecim tribuum ab illis nominatarum, significantur omnia vera et bona ibi (videatur mox supra, n. 330); ideo illi vocantur "populi:" "separare" illos et "constituere terminos" illorum, significat abalienare a falsis et donare veris; et "hereditatem dare gentibus" significat caelum et conjunctionem cum illis qui in bono amoris sunt.

[9] Apud Danielem, "Omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colent; dominium Ipsius dominium aeternum quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit" (vii. 14);

haec de Domino; et per "populos" et "gentes" intelliguntur omnes qui in veris et bonis sunt; et per "omnes linguas" intelliguntur e quacunque doctrina seu religione; nam ecclesia Domini est universalis, est enim apud omnes qui in bono vitae sunt, et ex doctrina sua spectant ad caelum, et per id se conjungunt Domino (de quibus videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 318-328). Quia "gentes significant illos qui in bono amoris sunt, et per "populos" qui in bono charitatis et inde veris fidei, ideo dicitur "Dominium Ipsius dominium aeternum, et regnum Ipsius non praeteribit;" "dominium" in Verbo dicitur de bono, et "regnum" de vero; quare Dominus dicitur "Dominus" ex Divino Bono, et "Rex" ex Divino Vero. Praeter haec loca etiam alia dantur, quae adduci possent ad confirmandum quod "populi" significent illos qui ab ecclesia spirituali sunt, et "gentes" illos qui ab ecclesia caelesti; sed illa solum hic adducta sunt in quibus conjunctim nominantur "populi et gentes;" quibus aliqua adjicientur, in quibus solum "gentes:"

[10] -Apud Esaiam, "Aperite portas ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates;.... addidisti genti, Jehovah, addidisti genti, glorificatus es, removisti omnes extremitates terrae" (xxvi. 2, 15):

apud Davidem, "Convertentur ad Jehovam omnes fines terrae, et adorabunt coram Te omnes familiae gentium; quia Jehovae regnum, et dominans inter gentes" (Psalm. xxii. 28, 29 [B. A. 27, 28]):

apud Esaiam, "Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui;....dilatabit se cor tuum, quod convertatur ad Te multitudo maris, exercitus gentium veniant ad Te" (lx. 3, 5, 11);

apud eundem, "Videbunt omnes gentes justitiam tuam, et omnes reges gloriam tuam" (lxii. 2):

in his locis non conjunctim dicuntur "gentes et populi," sed usque in binis ultimis "gentes" et "reges," quia per "reges" significatur simile quod per "populos," nempe illi qui in veras sunt (videatur supra, n. 31); et quia per "gentes" significantur illi qui in bono sunt, et per "reges" illi qui in veris, ideo de gentibus dicitur quod "videbunt justitiam tuam," et de "regibus" quod "videbunt gloriam tuam;" "justitia" in Verbo dicitur de bono, et "gloria" de vero. (Quod "justitia" in Verbo dicatur de Divino Bono, videatur n. 2235, 9857; et quod "gloria" de Divino Vero, n. 4809, {1}5922, 8267, 8427, 9429.)

[11] Ex opposito sensu adhuc constare potest quod "populi" significent illos qui in veris, ac "gentes" illos qui in bono; nam in illo sensu "populi" significant illos qui in falsis, et "gentes" illos qui in malis; ut in sequentibus:-Apud Esaiam, "Aschur virga irae meae,....contra gentem hypocriticam mittam illum, et contra populum excandescentiae meae mandabo illum" (x. 5, 6);

apud eundem, "Vox multitudinis in montibus, [species populi magni,] vox tumultus regnorum gentium congregatarum;....veniunt e terra longinquitatis, ab extremitate caelorum, Jehovah cum vasis irae suae ad perdendum omnem terram" ({1}xiii. 4, 5);

apud eundem, Jehovah "percutiens populos....plaga non curabili, dominans cum ira gentibus" (xiv. 6);

apud eundem, "A voce tumultus divagentur populi, et prae celsitudine tua dispergantur gentes" (xxxiii. 3):

apud Jeremiam, "Ecce populus venit e terra septentrionis, et gens magna excitabitur ex lateribus terrae; arcum et hastam prehendunt; crudelis illa, nec miserantur" (vi. 22, 23):

apud Ezechielem, "Non audire te faciam amplius calumniam gentium, et opprobrium populorum non portabis amplius" (xxxvi. 15):

apud Davidem, "Ponis nos proverbium inter gentes, motionem capitis inter populos" (Psalm. xliv. 15 [B. A. 14]);

et apud eundem, "Jehovah irritum reddit consilium gentium, subvertit cogitationes populorum" (Psalm. xxxiii. 10):

in his locis "populi" pro illis qui contra vera ecclesiae spiritualis sunt, ita qui in falsis, et "gentes" pro illis qui contra bona ecclesiae caelestis sunt, ita qui in malis. Haec quoque significantur per "populos et gentes" qui expulsi e Terra Canaane sunt. (Addantur his quae supra, n. {2}175.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church