253. [Vers. 21.] "Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo."-Quod significet qui tunc permanet ad finem vitae, quod conjunctus erit caelo ubi Dominus, constat ex significatione "vincere," quod sit permanere in affectione veri spirituali usque ad finem vitae (de qua supra, n. 128); hic vero in statu fidei ex charitate, quia de illa agitur; (quod "vincere" id significet, est quia homo, quamdiu vivit in mundo, in pugna est contra mala et inde falsa quae apud illum; et qui in pugna est et permanet in fide charitatis usque ad finem vitae, is vincit; et qui in mundo vincit is vincit in aeternum, quoniam homo post mortem talis est qualis fuerat quoad vitam in mundo;) et ex significatione "sedere Mecum in throno meo" quod sit conjunctus esse caelo ubi Dominus, per "thronum" enim significatur caelum, et per "sedere Mecum" significatur una esse cum Domino, ita conjunctus Ipsi.
[2] In Verbo pluries memoratur "thronus," et per illum, cum de Domino, significatur in genere caelum, in specie caelum spirituale, et abstracte Divinum Verum procedens a Domino, quia hoc facit caelum; inde etiam "thronus" dicitur de judicio, quoniam omne judicium fit ex veris. Quod illa per "thronum" in Verbo significentur, constare potest ex sequentibus his locis:-Apud Esaiam, "Dixit Jehovah, Caeli thronus meus" (lxvi. 1);
apud Davidem, "Jehovah in caelis firmavit thronum suum" (Psalm. ciii. 19);
apud Matthaeum, "Qui jurat per caelum, jurat per thronum Dei, et per Ipsum qui sedet super illo" (xxiii. 22):
quod per "thronum" hic significetur caelum, patet, nam dicitur quod "caeli thronus Ipsius;" "firmavit in caelis thronum suum;" "qui jurat per caelum, jurat per thronum Dei:" non quod Jehovah seu Dominus ibi sedeat super throno, sed quia Divinum Ipsius in caelis dicitur "thronus," et quoque quandoque apparet ut thronus illis quibus spectare datur in caelum. Quod Dominus ita visus sit, constat apud Esaiam, "Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implentes templum" (vi. 1);
quod "fimbriae Ipsius impleverint templum," significat quod Divinum Verum procedens impleverit ultimum caeli et ecclesiam, per "fimbrias" enim Domini significatur in genere Divinum Verum procedens, et in specie illud in extremis caeli et in ecclesia (videatur supra, n. 220 [a]).
[3] Apud Ezechielem, "Super expansum, quod super capite" cheruborum, "quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni similitudo quasi aspectus Hominis super illo superius" (i. 26; cap. x. 1);
quod "thronus" apparuerit in aspectu lapidis sapphiri, erat quia "sapphirus" significabat Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius, et inde spirituale verum pellucens ex caelesti bono (videatur n. 9407, 9873); ita "thronus" ibi significat totum caelum, nam caelum est caelum ex Divino Vero. (Quid "cherubi" significant, videatur n. 9277 fin., 9509, {1}9673.)
[4] In Apocalypsi, "Ecce thronus positus in caelo, et super throno Sedens;....iris circa thronum [similis] aspectu smaragdino;....et e throno exibant fulmina, tonitrua et voces;....ante thronum mare vitreum simile crystallo;....circum thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro" (iv. 2-6, 9, 10);
quod hic describatur caelum quoad Divinum Verum, videbitur in explicatione illorum verborum in capite sequente. Similiter in sequentibus in Apocalypsi, "Purus fluvius et splendidus sicut crystallus exibat e throno Dei et Agni" (xxii. 1);
quod "purus fluvius et splendidus sicut crystallus" visus sit exire e throno, erat quia "fluvius" significat Divinum Verum, et quoque "crystallus."
[5] Simile in Verbo significatur per "thronum Davidis," quoniam per "Davidem" in Verbo Prophetico non David sed Dominus quoad regium, quod est Divinum Verum in caelo spirituali, quod est secundum caelum, intelligitur:-Ut apud Lucam, Dixit Angelus ad Mariam, "Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit Ipsi Dominus [Deus] thronum Davidis patris Ipsius"(i.32);
et apud Esaiam, "Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus, et vocabit nomen Ejus Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis; multiplicando principatum et pacem non erit finis; super throno Davidis et super regno ejus ad stabiliendum illud....in judicio et justitia, a nunc et usque in aeternitatem" (ix. 5, 6 [B. A. 6, 7]);
quod hic non intelligatur David et ejus thronus, super qui. Dominus sessurus, patet; nam regnum Ipsius non fuit in terra sed in caelo; quare per "thronum Davidis" intelligitur caelum quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 205). Simile intelligitur in Psalm is Davidis, ubi Ipse de throno et regno suo loquitur; ut in toto Psalmo lxxxix., ubi etiam dicitur, "Juravi Davidi servo meo, in aeternum firmabo semen tuum, et....in generationem et generationem thronum tuum;....judicium et justitia fulcrum throni tui;....ponam...thronum ejus sicut dies caelorum" (vers. [4,] 5, 15, 30 [B. A. 3, 4, 14, 29]);
quod Dominus ibi intelligatur per "Davidem," videatur supra (n. 205). Simile etiam significatur per "thronum gloriae," ubi de Domino, "gloria" enim significat Divinum Verum: ut apud Matthaeum, "Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (xxv. 31;) (quod "gloria" significet Divinum Verum in caelo, videatur n. 4809, {1}5922, 8267, 8427, 9429, et supra, n. {2}33). Inde patet quid significatur per "thronum gloriae" apud Jeremiam, "Ne deturpes thronum gloriae tuae" (xiv. 21; et cap. xvii. 12);
"non deturpare thronum gloriae" significat ut non Divinum Verum. Simile significatur per quod Hierosolyma dicatur "thronus Jehovae;" per "Hierosolymam" enim significatur ecclesia quoad doctrinam; doctrina est Divinum Verum. Inde patet quomodo intelligendum quod dicitur apud Jeremiam, "In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur ad eam omnes gentes" (iii. 17);
apud Davidem, "Hierosolyma aedificata est;....eo ascendunt tribus,....et ibi sedent throni ad judicium, throni domus Davidis" (Psalm. {3}cxxii. 3-5);
apud Ezechielem, "Gloria Jehovae intravit in Domum via portae cujus facies versus orientem;....dixit ad me, Fili hominis, ecce locum throni mei, et locum volarum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israelis in aeternum" (xliii. 4, 7). (Quod "Hierosolyma" significet ecclesiam quoad doctrinam, ita Divinum Verum in caelis et in terris, nam id facit ecclesiam, videatur n. 3654, 9166, et supra, n. 223 [a, c].) Quoniam omne judicium fit ex veris, et judicium in caelis ex Divino Vero, ideo "thronus" quoque dicitur ubi agitur de Domino quoad judicium, ut supra (apud Matthaeum, cap. xxv. 31; et apud Davidem, Psalm. {3}cxxii. 3-5); et porro apud Davidem, Jehovah, "fecisti judicium meum....,sedisti super throno Judex justitiae, increpasti gentes, perdidisti impium. .....Jehovah in aeternum manebit, praeparabit ad judicium thronum suum" (Psalm. ix. 5, 6, 8 [B. A. 4, 5, 7]).
[6] Passim in Verbo etiam dicitur quod non solus Dominus sessurus sit super throno, sed etiam alii super thronis; verum usque per horum "thronos" non intelliguntur throni sed Divina vera:-Ut in Primo Libro Samuelis, "Erigit e pulvere depressum, et e sterquilinio extollit egenum, ad faciendum sedere illos cum principibus, et thronum gloriae hereditare faciet eos" (ii. 8);
in Apocalypsi, "Viginti quatuor seniores qui coram throno Dei, sedentes super thronis suis" (xi. 16);
alibi, "Vidi thronos, et consederunt super illis, et judicium datum est illis" (xx.4);
et apud Matthaeum, "Vos qui secuti estis Me in regeneratione, quum sederit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronis judicantes duodecim tribus Israelis" (xix. 28, et Luc. xxii. 30);
per "thronos" ibi intelliguntur Divina vera, secundum quae et ex quibus omnes judicandi sunt; per "duodecim" et per "viginti quatuor" significantur omnia, et praedicantur de veris; per "seniores" et per "discipulos" etiam significantur Divina vera, similiter per "tribus." Ex his cognitis constare potest quid intelligitur per "thronos" in locis allatis; tum per id de quo nunc agitur, "Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo." (Quod "duodecim" significent omnia, et quod praedicentur de veris, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; quod simile "viginti quatuor," quia is numerus est duplus numeri duodecim, et exsurgit inde per multiplicationem, n. 5291, 5335, 5708, 7973. Quod per "seniores Israelis" significentur omnes in ecclesia qui in veris ex bono sunt, n. 6524, 6525, 6890, 7912, 8578, 8585, 9376, 9404; similiter per "duodecim discipulos Domini," n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397: similiter per "duodecim tribus," n. 3858, 3926, 4060, 6335, 7836, 7891.)
[7] Ex his constare potest quid repraesentatum est per thronum a Salomone aedificatum, de quo ita in Libro Primo Regum:
Fecit Salomo "thronum {1}eburneum magnum, et obduxit illum auro puro, sex gradus throno; caput rotundum throno, et post eum manus hinc inde juxta locum sedis, et duo leones stantes juxta manus; et duodecim leones stantes ibi super sex gradibus hinc et inde: non factus est talis ullis regnis" (x. 18-20);
per "{1}eburneum" significatur Divinum Verum in ultimis; per " [caput] rotundum" correspondens bonum; per "aurum," quo obductus erat, significatur Divinum Bonum ex quo Divinum Verum; per "sex gradus" significantur omnia a primis ad ultima; per "duas manus" significatur omnis potentia; per "leones" significantur vera ecclesiae in sua potentia, per "duodecim" omnia. Quoniam "thronus," ubi de Domino, significat caelum quoad omne Divinum Verum, ita in opposito sensu "thronus" significat infernum quoad omne falsum. In opposito hoc sensu nominatur "thronus" Supra, cap. ii. 13: Esai. xiv. 9, 13; cap. xlvii. 1: Hagg. ii. 22: Dan. vii. 9: Luc. i. 52: et alibi.