Apocalypse Explained (Whitehead) n. 25

Previous Number Next Number See English 

25. "Qui sunt in conspectu throni Ipsius." - Quod significet praesentiam et providentiam, constat ex significatione "conspectus," qui ex Divino, quod sit praesentia, et inde providentia (de qua sequitur); et ex significatione "throni Dei," quod sit Divinum Verum procedens a Domino, ita caelum quia est receptaculum (de qua n. (1)5313, 6397). Quod aspectus sit praesentia, est quia per aspectum et visum significatur intellectus et inde cogitatio, et in intellectu sistitur omne praesens quod cogitatur. Inde est quod in mundo spirituali appareant praesentes cum quibus alter desiderat loqui, modo aliquam ideam ex visu de eo in mundo habuerat, imprimis si uterque; inde est, quod amici ibi conveniant, et quoque uxores et mariti: causa est, quia visus internus, qui est intellectus, apud spiritum, unum agit cum visu ejus externo sed oculi; et quia spatia in mundo spirituali non sunt sicut spatia in mundo naturali, propinquum ibi est quod quis desiderat videre, et longinquum quod non desiderat: ex eo nunc est quod aspectus significet praesentiam. (Quod aspectus et visus significet intellectum, videatur n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 10705; et quod inde praesentiam, n. 4723; et quod spatia in caelo non sint qualia sunt spatia in mundo, in opere De Caelo et Inferno, n. 191-199.) Quod aspectus, cum de Domino, ut hic, significet Divinam Ipsius praesentiam, est quia Dominus cognoscit omnes, et illi vicissim cognoscunt Dominum qui in amore et fide sunt in Ipsum; inde est quod Dominus apud hos praesens sit in bonis amoris et in veris fidei quae ab Ipso apud illos; sunt enim illa Dominus in caelo et in ecclesia, nam quae ab Ipso procedunt, sunt non modo Ipsius, sed sunt Ipse.

[2] Inde patet quomodo Dominus est in homine, ita quomodo intelligendum quod locutus est apud Johannem, "Manete in Me, et Ego in vobis:... qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum" (xv. 4-7);

apud eundem, "Qui diligit Me, Verbum meum servat,"... et Pater et Ego "ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus" (xiv. 23);

apud eundem, Jesus ad discipulos, "Vos cognoscitis" Paracletum Spiritum veritatis, "quia apud vos manet, et in vobis erit" (xiv. 17);

"Paracletus Spiritus veritatis" est Divinum Verum procedens a Domino, seu quod idem est Dominus quoad Divinum Verum; et "discipuli" sunt omnes qui in bonis et inde veris sunt; ideo dicitur, "Ille in Vobis erit." Et apud eundem, "Verbum Caro factum est, et habitavit in (1)nobis" (i. 14);

"Verbum" etiam est Divinum Verum; et quod id sit Dominus, patet, nam dicitur quod "Verbum Caro factum sit." (Quod "Verbum" significet Divinum verum et Dominum, videatur n. 4692, 5075, 9987.) Quod etiam per "aspectum" hic significetur providentia, est quia omnis praesentia Domini est providentia (ut constare potest ex illis quae in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 267-279, dicta et ostensa sunt; et in opere De Caelo et Inferno, n. 9, 12, (143,) 145).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church