Apocalypse Explained (Whitehead) n. 238

Previous Number Next Number See English 

238. "Et miserabilis et pauper." - Quod significet quod nec sciant quod illis non sint cognitiones veri nec cogitionibus boni, constat ex significatione "miseri" seu "miserabilis," quod sit qui in nullis cognitionibus veri est; et ex significatione "pauperis," quod sit qui in nullis cognitionibus boni est. Quod "miser" et "pauper" illa significent, constat ex pluribus locis in Verbo; et praeterea ex eo, quod miseria et paupertas spiritualis non aliud sit quam defectus cognitionum veri et boni, nam tunc spiritus miser et pauper est: at vero cum illas possidet, est dives et opulentus; quare etiam per "divitias" et "opes" in Verbo significantur divitiae et opes spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni (ut mox supra, n. 236, ostensum est).

[2] Multis in locis in Verbo dicitur "miser et pauper:" qui non scit sensum spiritualem Verbi, credit quod non alii per illos intelligantur, quam qui in mundo miseri et pauperes sunt; cum tamen illi non intelliguntur, sed ii qui non in veris et bonis sunt, inque eorum cognitionibus; et quidem per "miseros" illi qui non in veris sunt quia non in cognitionibus eorum, et per "pauperes" illi qui non in bonis sunt quia non in cognitionibus eorum. Quia duo illa, nempe vera et bona, intelliguntur per duo illa nomina, ideo in multis locis utrumque dicitur; ut in sequentibus: - Apud Davidem, "Ego miser et pauper, Domine memento mei" (Psalm. xl. 18 (B.A. 17); Psalm. lxx. 6 (B.A. 5));

apud eundem, "Inclina Jehovah aurem tuam et responde, quia miser et pauper ego" (Psalm. lxxxvi. 1);

quod per "miserum et pauperem" non intelligantur miser et pauper quoad divitias mundanas, sed quoad divitias spirituales, patet, quoniam David de se hoc loquitur; quare etiam dixit, "Jehovah, inclina aurem et responde."

[3] Apud eundem, "Gladium nudant impii, et tendunt arcum suum, ad dejiciendum miserum et pauperem" (Psalm. xxxvii. 14);

quod per "miserum et pauperem" etiam hic intelligantur qui spiritualiter tales sunt, sed usque desiderant cognitiones veri et boni, patet, nam dicitur quod "impii nudent gladium et tendant arcum;" per "gladium" enim significatur falsum pugnans contra verum et conans destruere illud, et per "arcum" doctrina falsi contra doctrinam veri; inde est quod dicatur quod hoc faciant "ad dejiciendum miserum et pauperem." (Quod per "gladium" significetur verum pugnans contra verum, et in opposito sensu falsum pugnans contra verum, videatur supra, n. 131; et quod per "arcum" significetur doctrina in utroque sensu, in Arcanis Caelestibus, n. 2686, 2709.)

[4] Similiter alibi apud eundem, Impius "persecutus est miserum et pauperem, ac dejectum corde ad interficiendum" (Psalm. cix. 16):

apud Esaiam, Stultus stultitiam loquitur, et cor ejus facit iniquitatem ad faciendum hypocrisin, et ad loquendum contra Jehovam errorem, ad evacuandum animam esurientem, ac potum sitientem deficere faciat;... ipse facinora consulet ad perdendum miseros per verba mendacii, quando etiam loquitur pauper judicium" (xxxii. 6, 7);

hic per "miseros et pauperes" similiter intelliguntur illi qui destituti sunt cognitionibus veri et boni; quare dicitur quod improbus "facinora consulat ad perdendum miseros per verba mendacii," etiam "pauperem qui loquitur judicium;" per "verba mendacii" est per falsa, et "loqui judicium" est rectum: quia de his agitur, etiam dicitur quod "faciat hypocrisin, et loquatur contra Jehovam errorem, ad evacuandum animam esurientem, et potum sitientem deficere faciat;" "facere hypocrisin et loqui errorem," est facere malum ex falso ac loqui falsum ex malo; "evacuare animam esurientem" est deprivare cognitionibus boni illos qui desiderant eas, et "deficere facere potum sitientem" est deprivare cognitionibus veri illos qui desiderant eas. Apud eundem, "Habebunt miseri in Jehovah gaudium, et pauperes hominum in Sancto Israelis exultabunt" (xxix. 19);

per "miseros et pauperes" etiam hic significantur qui in defectu veri et boni sunt, et tamen in desiderio ad illa; de his dicitur, quod "habituri gaudium in Jehovah et exultaturi in Sancto Israelis," et non de miseris et pauperibus quoad opes mundanas.

[5] Ex his constare potest quid significatur per "miseros et pauperes" in aliis locis in Verbo; ut in sequentibus: - Apud Davidem, "Non in perpetuum oblivioni tradetur pauper, ac spes miserorum peritura in aeternum" (Psalm. ix. 19 (B.A. 18)):

apud eundem, Deus "judicabit miseros populi, servabit filios pauperis;... liberabit pauperem clamantem et miserum;... parcet tenui et pauperi; et animas pauperum salvabit" (Psalm. lxxii. 4, 12, 13);

apud eundem, Videbunt miseri, laetabuntur quaerentes (1)Deum,... quia exaudit Jehovah pauperes" (Psalm, lxix. 33, 34 (B.A. 32, 33));

apud eundem, "Jehovah... eripit miserum a validiori... et pauperem a spoliantibus illum" (Psalm. xxxv. 10);

apud eundem, "Miser et pauper laudant nomen tuum" (Psalm. lxxiv. 21; - Psalm. cix. 22);

apud eundem, "Scio quod Jehovah facturus sit litem miseri, et judicium pauperum" (Psalm. cxl. 13 (B. A. 12));

et quoque alibi (Ut Esai. x. 2: Jerem. xxii. 16: Ezech. xvi. 49; cap. xviii. 12; cap. xxii. 29: Amos viii. 4: Deutr. xv. 11; cap. xxiv. 14). Quod uterque, nempe "miser" et "pauper" in allatis locis nominetur, est quia est secundum stylum Verbi ut ubi dicitur de vero etiam dicatur de bono, ac in opposito sensu ubi de falso etiam de malo, quia unum faciunt et sicut conjugium; quare "miseri" et simul "pauperes" nominantur; per "miseros" enim intelliguntur qui in defectu cognitionum veri, et per "pauperes" qui in defectu cognitionum boni. (Quod tale conjugium sit in propheticis Verbi paene ubivis, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 683, 793, 802, 2516, 2712, 3004, 3005, 3009, (1)4138, (1)5138, 5194, 5502, 6343, 7022, 7945, 8339, 9263, 9314.) Inde etiam est quod sequatur, "et caecus et nudus;" per "caecum" enim intelligitur qui in nullo intellectu veri, et per "nudum" qui in nullo intellectu et voluntate boni: tum in versu sequente, "Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne, et vestimenta alba ut induaris;" per "aurum" enim "exploratum igne" intelligitur bonum amoris, et per "vestimenta alba" vera fidei: et adhuc, "ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas," per quae intelligitur ne videantur mala et falsa: ita quoque alibi. Sed quod tale conjugium sit in singulis Verbi, non videre possunt alii quam qui sciunt sensum internum ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church