Apocalypse Explained (Whitehead) n. 209

Previous Number Next Number See English 

209. "Quia nonnullam habes potentiam, et observasti meum verbum, et non negasti nomen meum." - Quod significet quod illis tantum potentiae a Domino sit contra mala et falsa, quantum vera ex Verbo faciunt vitae, et agnoscunt Divinum Domini in Humano Ipsius, constat ex significatione "habere potentiam" quod sit potentia a Domino contra mala et falsa; et quia agitur de illis qui in fide ex charitate sunt, dicitur quod "nonnullam habeant potentiam" (de qua sequitur); ex significatione "observare meum verbum," quod sit vera ex Verbo facere vitae, observare enim vera seu praecepta non modo significat scire et appercipere illa, Sed etiam velle et facere, seu servare illa; et qui volunt et faciunt, illi vera quae sciunt et appercipiunt ex Verbo faciunt suae vitae (videatur etiam (supra), n. 15); et ex significatione "non negare nomen meum," quod sit agnoscere Divinum Domini in Humano Ipsius (de qua supra, n. 135).

[2] Sciendum est quod duo principalia ecclesiae sint, nempe agnoscere Divinum Domini in Humano Ipsius, ac vera ex Verbo facere suae vitae; nemo etiam in uno potest esse nisi simul in altero, nam omnia vera quae fiunt vitae sunt a Domino, et hoc apud illos qui agnoscunt Divinum in Humano Ipsius: Dominus enim influit apud omnes tam in caelis quam in terris ex Divino Humano suo, et non ex Divino separato, nec ex Humano separato; quapropter qui in cogitatione sua separant Divinum Domini ab Humano Ipsius, et spectant Patris Divinum non in illo sed juxta illud aut supra illud, ita separatum, illi non recipiunt aliquem influxum a Domino, ita nec e caelo; nam omnes qui in caelis sunt, agnoscunt Divinum Humanum Domini (de qua re etiam videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 2-6, 7-12, 52-67, 68-72, 78-86, seq., 212). Ex his patet quod omnia vera quae fiunt vitae sint a Domino apud illos qui agnoscunt Divinum in Humano Ipsius, hoc, est, Divinum Humanum. Vera fiunt vitae quando homo amat illa, ita quando vult illa et facit illa, nam qui amat is vult et facit; verbo fiunt vitae quando homo ex affectione vivit secundum illa. Quod illa vera a Domino sint, est quia Dominus influit in amorem apud hominem, et per illum in vera, et sic facit haec vitae.

[3] Nunc aliquid dicetur de potentia quae illis est a Domino contra mala et falsa. Omnis potentia quae est angelis et quoque quae est hominibus est a Domino; et quantum illi recipiunt Dominum tantum potentiae illis est. Qui credit quod ex proprio hominis potentia sit contra illa, multum fallitur; sunt enim mali spiritus, qui conjuncti sunt infernis, qui inferunt apud homines mala et inde falsa; et illi spiritus plures sunt, et quisque conjunctus pluribus infernis, in quorum unoquovis etiam multi sunt; illos ab homine avertere non potest quam solus Dominus, solus enim Dominus potestatem habet super inferna, et prorsus nullam homo ex se seu ex suo proprio; quantum itaque homo conjunctus est Domino per amorem, tantum potentiae ei est. Sunt bini amores qui regnant in caelis et qui faciunt caelos, nempe amor in Dominum et amor erga proximum; amor in Dominum vocatur amor caelestis, et amor erga proximum vocatur amor spiritualis: illis qui in amore caelesti sunt est multa potentia, at illis qui in amore spirituali sunt est nonnulla potentia; et quia in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur de illis qui in amore erga proximum sunt seu in charitate et inde fide sunt, qui amor est amor spiritualis, ideo dicitur "Nonnullam habes potentiam."

[4] At sciendum est quod omnis potentia quae a Domino est angelis et hominibus, sit ex bono amoris; et quia bonum amoris non ex se agit sed per vera, ideo omnis potentia est bono amoris per vera, et apud spirituales ex bono charitatis per vera fidei: bonum enim induit sibi quale per vera; nam bonum absque veris non habet quale, et ubi non quale ibi non vis aut potentia; inde patet quod omnis potentia sit bono per vera, seu charitati per fidem, ac nulla charitati absque fide, nec ulla fidei absque charitate. Hoc quoque intelligitur per claves Petro datas, per "Petrum" enim ibi in sensu spirituali intelligitur verum ex bono quod ex Domino, ita fides ex charitate, et per "claves" ei datas potentia super mala et falsa. Haec dicta sunt ad Petrum cum ille agnovit Divinum Domini in Humano Ipsius, per quod etiam intelligitur quod illis Sit potentia qui agnoscunt Divinum Domini in Humano Ipsius, et ab Ipso in bono charitatis et inde veris fidei sunt: quod illa tunc ad Petrum dicta sint, patet ab his apud Matthaeum, Jesus dixit discipulis, "Vos quem Me dicitis esse? Respondens Simon Petrus, dixit, Tu es Christus Filius Dei viventis; tunc respondens Jesus dixit (1)ei, Beatus es Simon Bar Jona, quia caro et sanguis hoc non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in caelis: sed et Ego tibi dico, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo meam ecclesiam, et portae infernorum non praevalebunt ei; et tibi dabo claves regni caelorum" (xvi. 15-19). (Sed de Petro et ejus clavibus videantur quae dicta sunt supra, n. 9, et ostensa in opusculo De Ultimo Judicio, n. 57: et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 122; et quod omnis potentia sit vero ex bono quod a Domino, in opere De Caelo et inferno, n. 228-233, 539; et in Arcanis Caelestibus, n, 3091, 3387, 3563, 4592, 4933, 6344, (2)6423, 7518, 7673, 8281, 8304, 9133, 9327, 9410, 10019, 10182.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church