198. "Is vestietur in vestimentis albis."--Quod significet intelligentiam et sapientiam secundum vera et eorum receptionem, constat ex illis quae nunc supra (n. 195 et 196) dicta sunt, ubi ostensum est quod "vestimenta alba" sint vera Divina: quod "vestiri illis" significet intelligentiam et sapientiam secundum vera et eorum receptionem, est quia omnis intelligentia et sapientia est ex Divinis veris, secundum perceptionem eorum et receptionem in vita; videre vera et qualia sunt est perceptionis, et vivere secundum illa est receptionis; secundum illam et hanc est intelligentia et sapientia. Intelligentia et sapientia quae non est ex Divinis veris, sed solum ex mundanis, non est intelligentia et sapientia, sed est modo scientia et inde facultas ratiocinandi; nam intelligentia est videre intus in se num verum sit vel non verum: at qui solum ex mundanis sapiunt, illi non intus in se vident vera, sed ex aliis, et videre ex aliis est modo scire, nec intrant in mentis intuitionem altius quam ut confirmentur. In tali statu sunt plerique hodie intra ecclesiam, qui solam fidem separatam a vita salvificam faciunt; inde est quod non vera intrent in spiritum eorum, sed modo in memoriam naturalis hominis; et tamen lux caeli, quae est Divinum Verum, non per aliam viam intrat apud hominem quam per viam spiritus ejus quae etiam est via animae ejus; et spiritus hominis talis est qualis ejus vita, non autem qualis ejus memoria absque vita; et tunc lux caeli intrat in spiritum hominis, quando homo est in bono amoris et charitatis a Domino, et quando in illo bono est tunc etiam in fide est. (Quod nulla fides homini sit ubi non amor aut charitas, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-40. Praeterea, quid Intelligentia vera, quid spuria, et quid falsa, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 346-356.)