189. "Non enim inveni tua opera plena coram Deo." - Quod significet quod alioqui non Divinum sit in vita morali, constat ex significatione "operum," quod sint illa quae vitae (de qua supra, n. 185), hic vitae moralis, quia de illa agitur; ex significatione "plena coram Deo," quod sit quod non Divinum in illa. Illa quae sunt vitae moralis, quae hic per "opera" significantur, dicuntur "plena coram Deo" quando ex origine spirituali sunt, at "non plena" quando non sunt ex illa origine; nam vita moralis, quae est externa vita hominis, vel erit ex origine spirituali vel ex origine non spirituali; non licet ut sit ex utraque, hoc est, aliquid ejus ex una origine et aliquid ex altera, seu aliquid ex caelo et aliquid ex inferno, quia hoc foret "servire duobus dominis, Deo et mammoni," et tunc homo est "tepidus, non frigidus nec calidus;" quare opera erunt vel "plena coram Deo," vel sunt nulla coram Deo: inde est quod per "non inveni tua opera plena coram Deo," significetur quod non Divinum sit in vita morali. Sive dicas vitam moralem ex origine spirituali, sive ex Divino idem est, quoniam omnis vita spiritualis est ex Divino; spirituale enim dicitur Divinum procedens, et est Divinum Verum in caelo; et quia omnes angeli caeli sunt receptiones ejus, ideo illi spirituales sunt; similiter homines qui recipiunt Divinum Verum fide et vita. (Quid spirituale, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 48, 49.)