Apocalypse Explained (Whitehead) n. 148

Previous Number Next Number See English 

148. "Et in calculo nomen novum scriptum quod nemo novit nisi qui accipit." - Quod significet statum vitae interioris ignotum omnibus praeter illis qui in eo sunt, constat ex significatione "nominis," quod sit quale status (de qua n. 1754, 1896, 2009, 3237, 3421), hic quale status vitae interioris, quia dicitur "nomen novum quod nemo novit nisi qui accipit;" nam quale status vitae interioris prorsus ignotum est illis qui non in vita interiore sunt; in vita interiore sunt qui in amore in Dominum sunt, et non alii in amore in Dominum sunt quam qui agnoscunt Divinum in Humano Ipsius; (quod amare Dominum sit vivere secundum praecepta Ipsius, videatur n. 10143, 10153, 10578, 10645, 10829;) vita interior est vita spiritualis in qua sunt angeli caeli, vita autem exterior est vita naturalis in qua sunt omnes qui non in caelo sunt; et apud illos qui vivunt secundum praecepta Domini, et agnoscunt Divinum in Humano Ipsius, aperitur mens interior, et tunc homo fit spiritualis; at qui non ita vivunt, nec agnoscunt, manent naturales. (Quod status vitae interioris seu spiritualis sit ignotus omnibus illis qui non in amore caelesti sunt, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 395-414, et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 105, 238.)

[2] Quod "nomen" in Verbo significet quale status, constat ex plurimis locis ibi, quorum aliqua hic, confirmationis causa, velim adducere: - Ut apud Esaiam, "Tollite in actum oculos vestros, et Videte; quis creavit haec? qui educit in numero exercitum, omnes nomine vocat" (xl. 26);

"omnes nomine vocat" est quod sciat omnes quales sunt, et illis det secundum statum amoris et fidei apud illos. Apud Johannem, Qui ingreditur per ostium, pastor est ovium; huic aperit janitor, et oves vocem ejus audiunt, et suas oves nomine vocat, et educit eas" (x. 2, 3);

similiter. Apud Esaiam, "Sic ait Jehovah Creator tuus Jacob, et Formator tuus Israel: Ne timeto, nam redemi te, et vocavi te nomine; Mihi tu" (xliii. 1);

apud eundem, "Ut cognoscas quod Ego Jehovah, qui vocaveram nomine tuo propter servum meum Jacobum et Israelem electum meum; Vocavi te nomine tuo cum non nosceres Me" (xlv. 3, 4);

"vocavi te nomine tuo," est quod noverit qualis status ecclesiae, nam "Jacob" et "Israel" sunt ecclesia, "Jacob" ecclesia externi, et "Israel" ecclesia interna.

[3] Apud eundem, Israel, "si auscultasses praeceptis meis... non excisum neque perditum fuisset nomen ejus coram Me" (xlviii. (18,) 19);

"exscindi et perdi nomen coram Jehovah," est quale status per quem conjungitur, qui status est status spiritualis illius qui ab ecclesia quae per "Israelem" significatur. Apud eundem, "Jehovah ab utero vocavit Me, a visceribus matris meminit nominis mei" (xlix. 1);

"meminit nominis mei," est qualis est. Apud eundem, "Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam,... et videbunt gentes justitiam (tuam), et omnes reges gloriam tuam; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit" (lxii. 1, 2);

apud eundem, "Servis suis Vocabit nomen aliud" (lxv. 15);

"vocare nomen novum" et "nomen aliud," est dare alium statum vitae, nempe statum vitae spiritualis. Apud Ezechielem, "Urbs sanguinum,... polluta nomine" (xxii. (2,) 5);

"urbs sanguinum" est doctrina violentiam inferens bono charitatis; quae "polluta nomine" dicitur, cum scatet falsis et inde malis, quae faciunt quale ejus.

[4] Apud Mosen, "Moses dixit ad Jehovam Tu dixisti, Novi te nomine tuo;... et Jehovah dixit ad Mosen, Etiam verbum hoc quod dixisti faciam, quia novi te nomine" (Exod. xxxiii. 12, 17);

quod "noverit" Mosen "nomine," est quod noverit qualis est. In Apocalypsi, "Habes pauca nomina in Sardibus, (1)quae non inquinaverunt vestimenta sua:... vincens hic vestietur vestimentis albis et confitebor nomen ejus coram Patre meo... qui vincit scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Hierosolymae... et nomen meum novum" (iii. 4, 5, 12);

quod "nomen" hic significet quale status quoad bonum amoris et verum fidei, constare potest. Alibi, "Quorum non scripta sunt nomina in libro vitae" (Apoc. xiii. 8; cap. xvii. 8);

"nomina scripta in libro vitae," sunt omnia amoris et fidei ejus, ita omnia vitae spiritualis ejus, qualia sunt. Alibi, "Videbunt faciem" Dei et Agni, "et nomen Ipsius in frontibus eorum" (Apoc. xxii. 4);

"nomen in frontibus" est status amoris, "frons" enim correspondet amori, et inde significat illum.

[5] Quod "nomen" in Verbo significet quale status hominis, est quia in spirituali mundo quilibet nominatur secundum statum vitae in quo est, ita varie: loquela enim spiritualis non est sicut loquela humana; exprimuntur omnia ibi secundum ideas de rebus et de personis, ac ideae illae cadunt in voces. (Quod melius constare potest ex illis quae De Loquela Angelorum Caeli in opere De Caelo et Inferno, n. 234-245, ostensa sunt. Porro videatur supra, n. 102 et 135, ubi ostenditur quid "nomen Jehovae," "Domini" et "Jesu Christi" in Verbo significat.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church