140. "Quod habeas illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram illis Israelis. - Quod significet illos qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, sed usque amant dolo perdere illos qui ab ecclesia, constat ex historicis Verbi de Bileamo et Balaco in sensu spirituali intellectis, quae prius memoranda sunt. Bileamus ex Pethor Mesopotamiae erat praestigiator, et ideo vocatus a Balaco rege Moabi ut malediceret populo Israelitico; sed hoc inhibuit Jehovah, et dedit ei loqui prophetice: sed usque postea consuluit Balaco perdere illum populum dolo, abducendo illum a cultu Jehovae ad cultum Baalpeoris. Inde nunc per "Bileamum" intelliguntur illi qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, sed usque amant dolo perdere illos qui ab ecclesia. Quod Bileamus praestigiator fuerit, constat ex his apud Mosen, "Iverunt seniores Moabi et seniores Midianis ad Bileamum, et praestigiae in manu eorum" (Num. xxii. 7);
"Cum videret Bileamus quod bonum in oculis Jehovae benedicere Israeli, non ivit sicut prioribus vicibus obviam divinationibus" (Num. xxiv. 1);
et apud Josuam, "Bileamum filium Beoris praestigiatorem occiderunt filii Israelis gladio super confossos eorum" (xiii. 22). Quod vocatus sit a Balaco rege Moabi ad maledicendum populo Israelitico, videatur Num. xxii. 5, 6, 16, 17; Deutr. xxiii. 4, 5 (B.A. 3, 4);
sed quod Jehovah hoc inhibuerit, ac dederit ei loqui prophetice, Num. xxii. 9, 10, 12, 20; cap. xxiii. 5, 16. Prophetica quae locutus est, videantur Num. xxiii. 7-15, 18-24; cap. xxiv. 5-9, 16-19, 20-24;
quae omnia sunt vera, quia dicitur quod "Jehovah posuerit verbum in "ejus" (Num. (1)xxiii. 5, 12, 16).
[2] Quod postea consuluerit Balaco perdere populum Israeliticum dolo, abducendo a cultu Jehovae ad cultum Baalpeoris, patet ab his apud Mosen, "In Schittim coepit populus scortari cum filiabus Moabi, et Vocarunt populum ad sacrificia deorum suorum; comedit populus et incurvavit se diis (2)earum, imprimis adjunxit se (Israel) Baalpeori;... ideo occisi sunt" ab Israele "viginti quatuor millia" (Num. xxv. 1(-3), 9, 18);
Occiderunt Bileamum inter Midianitas; et filii Israelis captivas duxerunt omnes feminas ex Midianitis, quod erat "ex consilio Bileami ad tradendum illos praevaricationi contra Jehovam per negotium Peoris" (Num. xxxi. (8, 9,) 16). Quod per "Bileamum" intelligantur qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, sequitur ex nunc ostensis; nam locutus est prophetice vera de Israele et quoque de Domino: quod quoque de Domino, videatur in prophetia ejus, Num. xxiv. 17; loqui prophetice de Israele, non est de populo Israelitico, sed de ecclesia Domini quae per "Israelem" significatur. Illustrationem intellectus sui etiam ipse describit his verbis, "Dictum Bileami filii Beoris, dictum Viri aperti oculos, dictum audientis verba Dei,... qui procidit et revelatus oculos" (Num. xxiv. 3, 4, 15, 16);
"apertus oculis" et "revelatus oculos" est illustratus quoad intellectum; "oculi" enim in Verbo significant intellectum (videatur n. 2701, 4410(-)4421, 4523-4534, 9051, 10569).
[3] Quod per "bileamum" simul intelligantur qui amant dolo perdere illos qui ab ecclesia, etiam patet ex supra ostensis; et praeterea continue, cum equitavit super asina, meditatus est praestigiis uti ad perdendum filios Israelis; et cum hoc non potuit aggredi per maledictiones, consuluit Balaco perdere illos vocando ad sacrificia deorum ejus, et scortando cum filiabus Moabi; per "filios Israelis," quos perdere voluit, significatur ecclesia, quoniam apud illos ecclesia instituta fuit (videatur n, 6426, 8805, 9340).
[4] Arcanum de asina super qua Bileamus equitavit, quae ter deflexit e via ex viso angelo cum ense evaginato, et quod locuta sit ad Bileamum, velim hic paucis explicare. Bileamus cum equitavit super asina, continuo meditatus est praestigias contra filios Israelis; lucrum quo honoraretur in animo ejus erat; quod etiam patet ex his ejus verbis, "Non ivit sicut prioribus vicibus obviam divinationibus" (Num. xxiv. 1):
corde etiam praestigiator erat; quare cum ex se, non aliud cogitavit. Per "asinam" super qua equitatur, in sensu spirituali Verbi significatur intellectuale illustratum; quapropter equitare super asina seu mula erat insigne summi judicis et regis (videatur supra, n. 31(b), et in Arcanis Caelestibus, n 2781, 5741, 9212). Angelus cum ense evaginato significat Divinum Verum illustrans et pugnans contra falsum (videatur etiam, supra, n. 131 (a)). Inde per quod "asina ter deflexerit e via," significatur quod intellectus illustratus non concordaret cum cogitatione praestigiatoris, quod etiam intelligitur per quod angelus dixit ad Bileamum, "Ecce ego exivi in adversum, quia mala est via coram me" (Num. xxii. (1)32);
per "viam" in sensu spirituali Verbi significatur id quod homo ex intentione cogitat (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 479, 534, 590: et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 48); quod detentus sit a cogitatione et intentione praestigiis utendi per timorem mortis, patet ab angeli dictis ad illum, "Nisi asina declinasset coram me, utique etiam nunc te occidissem" (Num. xxii. 33).
[5] Auditum a Bileamo sicut asina locuta sit ad illum; sed usque non illa locuta est, verum audita est loquela sicut ab illa: quod ita sit, per vivam experientiam mihi saepius ostensum est; datum est audire equos sicut loquentes, quod tamen non erat ab illis sed sicut ab illis: cum Bileamo actualiter ita factum est, ob causam ut describeretur historia illa in Verbo propter sensum internum in singulis, in quo describitur quomodo Dominus tutatur illos qui in veris et bonis sunt, ne laedantur a talibus qui loquuntur quasi ex illustratione, et tamen animum et intentionem seducendi gerunt. Qui credit quod Bileamus potuisset laedere filios Israelis per praestigias, multum fallitur; nam praestigiae nihil quicquam valuissent contra illos; quod etiam ipse Bileamus fatetur, dicendo, "Non valet divinatio contra Jacobum, nec praestigiae contra Israelem" (Num. xxiii. 23). Quod Bileamus seducere potuisset illum populum dolo, erat causa quia populus ille talis fuit corde; Jehovam modo ore colebant sed Baalpeorem corde; et quia tales erant, ideo hoc permissum fuit.
[6] Praeterea sciendum est quod homo possit in illustratione esse quoad intellectum, tametsi in malo est quoad voluntatem; facultas enim intellectualis separata est a facultate voluntaria apud omnes qui non regenerati sunt, at solum apud illos qui regenerati sunt unum agunt: intellectus enim est scire, cogitare, et loqui vera; voluntatis autem est velle illa quae intelligit, et ex voluntate seu amore facere illa: dissidentia utriusque apparet manifeste apud spiritus malos; quando illi convertuntur ad bonos spiritus, etiam intelligunt vera et quoque agnoscunt illa, paene sicut illustrati forent; ast ut primum se convertunt ab illis, redeunt ad voluntatis suae amorem, et nihil veri vident, immo negant illa quae audiverunt (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 153, 424, 455).
[7] Quod intellectus in illustratione possit esse, datum est homini propter reformationem: in voluntate enim hominis residet omne malum, tam in quod nascitur, quam in quod semet introducit; et voluntas non emendari potest, nisi homo sciat et per intellectum agnoscat vera et bona, et quoque falsa et mala; alioquin non potest haec aversari et illa amare. (Plura de Voluntate et Intellectu videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. (1) 28-35.)