Apocalypse Explained (Whitehead) n. 131

Previous Number Next Number See English 

131. "Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam." - Quod significet Dominum qui solus in tentationibus pugnat, constat ex significatione "romphaeae" seu "gladii," quod sit verum pugnans contra falsum, et in opposito sensu falsum pugnans contra verum; "anceps acuta" dicitur quia penetrat utrinque: hoc quia per "romphaeam" significatur, ideo per illam etiam significatur dispersio falsorum, et quoque tentatio. Quod dispersio falsorum, videatur supra (n. (3)73); quod tentatio, est quia in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur de tentationibus; quod etiam significetur tentatio per "romphaeam," est quia tentatio est pugna veri contra falsum et falsi contra verum. (Quod tentatio spiritualis sit talis pugna, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 187-201.) Quod per "Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam" intelligatur Dominus quod solus in tentationibus pugnet, est quia in capite praecedente (vers. 16) dictum est quod Visum quod ex ore Filii hominis ambulantis inter septem candelabra romphaea anceps acuta exiret ((cap. i. vers. 16));

et per "Filium hominis" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 63). (Quod Dominus solus in tentationibus pugnet, et nihil homo, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 195-200.) Quod per "romphaeam" seu "gladium" significetur pugna veri contra falsum, et falsi contra verum, est quia per "bella" in Verbo significantur bella spiritualia, ac bella spiritualia sunt verorum contra falsa ac falsorum contra vera; et quia "bella" in Verbo talia significant, ideo etiam omnia arma belli, sicut "gladius," "hasta," "arcus," "tela," "clipeus," et plura, significant aliqua specialia pugnae spiritualis; "gladius" imprimis, quia in bellis pugnatur gladiis. (Quod "bella" significent pugnas spirituales, videatur n. 1659, 1664, 8295, 10455; et quod inde singula arma belli significant aliquid pugnae spiritualis, n. 1788, 2686.)

[2] Quod "gladius" in Verbo significet Verum pugnans contra falsum, ac (1)falsum contra verum, ac inde dispersionem falsorum, et quoque tentationem spiritualem, constare potest a plurimis locis ibi, quorum aliqua hic confirmationis causa in medium afferre volo: - Ut apud Matthaeum, Jesus dixit se non venisse mittere pacem super terram, sed gladium (x. 34);

per "gladium" ibi intelligitur tentationis pugna; causa, quod ita dictum sit, erat, quia homines eo tempore in falsis erant, et Dominus detexit vera interiora, et falsa non nisi quam per pugnas ex his veris possunt ejici.

[3] Apud Lucam, Jesus dixit discipulis, "Nunc qui habet crumenam tollat, similiter peram; qui vero non habet, vendat Vestimenta sua, et emat gladium" (xxii. 35-38);

per "crumenam" et "peram" significantur cognitiones spirituales, ita vera; per "vestimenta" significantur propria; et per "gladium" pugna.

[4] Apud Jeremiam, "Gladie contra Chaldaeos,... et contra habitatores Babelis, et contra principes ejus et contra sapientes ejus; gladie contra mendaces ut stultescant; gladie contra fortes ejus ut consternentur; gladie contra equos ejus, et contra currus ejus gladie contra thesauros ejus ut diripiantur; siccitas super aquas ejus ut exarescant" (|l|. 35-38);

per "gladium" ibi significatur dispersio et vastatio veri; per singulos illos apud quos erit, ut per "Chaldaeos," "habitatores Babelis," "principes et sapientes ejus," "mendaces," "fortes," "equos," "currus," "thesauros," significantur illi aut illa quae vastabuntur; ut per "equos intellectualia, per "currus" doctrinalia, et per "thesauros" cognitiones: inde dicitur "Siccitas super aquas ejus ut exarescant" "aquae" enim sunt vera ecclesiae, "et siccitas ut exarescant" est vastatio. (Quod "siccitas" et "exarescentia" sit ubi non verum, videatur n. 8185: quod "aquae" sint vera ecclesiae, supra. n. 71: quod "thesauri" sint cognitiones, n. 1694, 4508, 10227: quod "equi" sint intellectualia, et "currus" doctrinalia, in opusculo De Equo Albo, n. 2-5.)

[5] Apud Esaiam, "Jehovah disceptabit, et in gladio suo cum omni carne, et multiplicabuntur confossi Jehovae" (lxvi. 16);

apud Jeremiam, "Super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae usque ad finem terrae" (xii. 12);

apud Ezechielem, Propheta et dic,... Gladius exacutus, etiamque expolitus, ut mactet mactationem exacutus est, ut sit ei splendor expolitus est;... Iteretur gladius tertio, gladius confossorum, gladius confossionis magnae penetralia penetrans, ut colliquescat cor, et multiplicentur offendicula; contra omnes portas eorum dabo aciem gladii; ab, factus est in fulgur" (xxi. 14-20, 33 (B.A. 9, 10, 14, 15, 18));

apud Esaiam, Obviam sitienti adferte aquas,... cum pane praevenite vagabundum; nam coram gladio vagabuntur, coram gladio extenso et coram arcu tenso, et propter gravitatem belli" (xxi. 14, 15);

apud Ezechielem, "Cohorrescent... cum volare fecero gladium meum praeter faces eorum, ut trepident ad momenta vir propter animam suam,... per gladius potentium dejiciens multitudinem eorum" (xxxii. 10-12);

apud Davidem, "Exultabunt sancti in gloria, cantabunt super cubilibus suis; celsitudines Dei in gutture eorum, et gladius orium in manu eorum" (Psalm. cxlix. 5, 6);

apud eundem, Accinge gladium tuum super femur tuum, O Potens;... in honore tuo conscende currum, equita super verbo veritatis,... docebit Te mirabilia dextra tua; tela tua acuta" (Psalm. xlv. 4-6 (B.A. 3-5));

in Apocalypsi, Data est machaera magna sedenti super equo rufo (vi. 4);

et alibi, Ex ore sedentis super equo albo exibat "romphaea acuta, ut per eam percutiat gentes:... reliqui occisi sunt romphaea sedentis super equo" (xix. 15, (1)21);

per "gladium" in illis locis significatur verum pugnans et destruens. Haec destructio apparet imprimis in mundo spirituali; illi ibi qui in falsis sunt non sustinent verum; anguntur sicut qui luctantur cum morte cum veniunt in sphaeram lucis, hoc est, ubi Divinum Verum est, et quoque sic deprivantur veris et vastantur.

[6] Sicut pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque "gladius;" et in eo sensu significat falsum pugnans contra verum, ac destruens illud. Vastationes ecclesiae, quae sunt quando ibi non amplius vera sed modo falsa, describuntur in Verbo per "gladium," ut in sequentibus his locis: -

"Cadent ore gladii, et captivabuntur inter omnes gentes; tandem Hierosolyma erit conculcata ab "omnibus" gentibus usque dum implebuntur tempora gentium" (Luc. xxi. 24). Consummatio saeculi, de qua ibi agitur, est ultimum tempus ecclesiae, quando regnatura falsa; "cadere ore gladii" est quod verum destruetur per falsum; "gentes" ibi sunt mala; "Hierosolyma" est ecclesia.

[7] Apud Esaiam, "Rarum reddam hominem prae auro puro;... inventus confodietur; et omnis congregatus cadet gladio" (xiii. 12, 15);

"homo" qui rarus, pro illis qui in veris; "confodi" et "cadere gladio" pro consumi falso.

[8] Apud eundem, "In die illo rejicient vir idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus Vestrae... Tunc cadet Aschur gladio non viri, et gladius non hominis comedet eum; qui vero fugit sibi coram gladio juvenes ejus in tributum erunt" (xxxi. 7, 8);

"idola quae fecerunt manus" sunt falsa ex propria intelligentia; "Aschur" est rationale per quod; "cadere gladio non viri" et "non hominis," est non destrui per aliquam pugnam veri contra falsum; "qui fugit sibi coram gladio, juvenes ejus in tributum erunt," est verum quod non destruitur hoc serviet falsis: quod hic sensus istorum verborum sit, non apparet in sensu litterae; inde patet quantum distat sensus spiritualis a sensu litterae.

[9] Apud Jeremiam, "In vanum percussi filios Vestros, et disciplinam non acceperunt; Comedit gladius vester prophetas Vestros" (ii. 30);

apud eundem, "Ecce prophetae dicentes, Non videbitis gladium, et fames non erit vobis... gladio et fame consumentur prophetae;... si egredior in agrum, ecce confossi gladio; et si intro urbem, ecce aegritudines famis" (xiv. 13-18);

agitur hic et ibi de ecclesiae vastatione quoad verum; "prophetae" sunt qui docent vera, et "gladius" qui consumit eos est falsum pugnans et destruens; "ager" est ecclesia, "urbs" est doctrina, "confossi gladio in agro" sunt apud quos in ecclesia destructa sunt vera, "fames" quae intra urbem est defectus omnis veri in doctrina.

[10] Apud eundem, "Abnegarunt Jehovam quando dixerunt, Non Ille; non veniet super nos malum, ac gladium famemque non videbimus" (v. 12);

apud eundem, "Juvenes morientur gladio, ac filii filiaeque eorum morientur fame" (xi. 22);

"juvenes" sunt qui in veris, et abstracte ipsa vera; - "mori gladio" est destrui per falsa; "filii filiaeque" sunt cognitiones veri et boni; "fames" est defectus earum.

[11] In Threnis, "Cum periculo animarum nostrarum adducimus panem nostrum propter gladium deserti" (v. 9);

"desertum" est ubi non bonum quia non verum; "gladius" ejus est destructio veri; "panis" est bonum quod "cum periculo animarum" recipitur, quia omne bonum implantatur homini per verum.

[12] Apud Ezechielem, "Gladius foris, ac pestis et fames intus; qui in agro gladio morietur; qui in urbe pestis et fames comedent" (vii. 15);

"gladius" est destructio veri; "pestis" est inde consumptio; "fames" est plenarius defectus: similiter alibi (Ut Jerem. xxi. 7; cap. xxix. 17, 18; cap. xxxiv. 17).

[13] Apud Sachariam, "Vae pastori nihili deserenti gregem; gladius super brachio ejus, et super oculo dextro ejus; brachium ejus arescendo exarescet, et oculus dexter ejus caligando caligabit" (xi. 17);

"gladius super brachio" est destructio voluntarii quoad bonum, "gladius super oculo dextro" est destructio intellectualis quoad verum; quod periturum omne bonum et omne verum significatur per quod "brachium arescendo exarescet et oculus dexter caligando caligabit."

[14] Apud Esaiam, "Sic dicetis ad dominum vestrum,... Ne time propter verba quae audivisti, quibus blasphemarunt pueri regis Aschuris Jehovam"... ecce cadere faciam eum gladio in terra sua. Et Sancheribus rex Aschuris reversus est;... et factum est cum incurvaret se in domo (1)Nisroch Dei sui,"... duo "filii percusserunt eum gladio" (xxxvii. 6, 7, (37,) 38);

quia rationale est quod agnoscit et quod negat Divinum, et cum negat arripit omne falsum loco veri et sic perit, ideo hoc repraesentativum exstitit, nempe quod rex Aschuris, quia blasphemavit Jehovam, a filiis in domo "Nisroch Dei sui percuteretur gladio; "Aschur" significat rationale in utroque sensu (n. 119, 1186); "filii" regis illius significant falsa; et "gladius" destructionem per illa.

[15] Apud Mosen, Urbs quae colit alios deos, percuteretur gladio et combureretur igne (Deut. xiii. 13, (14, 16,) 17 (B.A. 12, 13, 15, 16));

hoc statutum erat, quia eo tempore omnia repraesentativa erant; "colere alios deos" est colere ex falsis; "percuti gladio" est perire falso; et "comburi igne" est perire malo falsi.

[16] Apud eundem, Quisquis tetigerit in agro confossum gladio, immundus erit (Num. xix.16, 18, 19);

"in agro confossus gladio" repraesentabat illos intra ecclesiam qui destruxerunt vera apud se; "ager" ibi est ecclesia.

[17] Quod "gladius" significet falsum destruens verum, patet apud Davidem:

"Inflammantur filii hominis, dentes eorum hasta et tela, et lingua eorum gladius acutus" (Psalm. lvii. 5 (B.A. 4));

"Ecce eructant ore suo, gladii in labiis eorum" (Psalm. lix. 8 (B.A. 7));

Operantes iniquitatem "acuunt sicut gladium linguam suam, tendunt telum suum verbo amaro" (Psalm. lxiv. 4 (B.A. 3)). Ex his patet quid significatur per Domini verba ad Petrum, "Omnes accipientes gladium, per gladium peribunt" (Matth. xxvi. 51, 52);

nempe, quod qui credunt falsa perituri sint per falsa.

[18] Ex his nunc patet quid per "romphaeam," "machaeram," seu "gladium" in Verbo in utroque sensu significatur. Quod talia per "gladium" significentur, est quoque ex apparentia in mundo spirituali. Quando ibi pugnae spirituales sunt, quae sunt pugnae veri contra falsum, et falsi contra verum, tunc apparent varia arma belli, sicut enses, hastae, clipei, et similia; non quod per talia illis pugnae sint, sed sunt modo apparentiae repraesentativae pugnarum spiritualium. Quando falsa acriter pugnant contra vera, tunc quandoque e caelo apparet splendor aut fulgur ensis utrinque se vibrantis, ex quo magnus terror; quo dissipantur illi qui ex falsis pugnant.

[19] Ex eo patet quid intelligitur per haec apud Ezechielem, "Exhorrescent cum volare fecero gladium meum praeter facies eorum, ut trepident ad momenta propter animam suam" (xxxii. 10-12);

et apud eundem, "Propheta et dic,... gladius exacutus est, etiamque expolitus,... ut sit ei splendor ut colliquescat cor ah, factus est in fulgur" (xxi. 14-20, 33 (B.A. 9, 10, 15)). Quod inde tantus terror sit, est quia ferrum, ex quo ensis, significat verum in ultimis, ac splendor et fulgur est ex luce caeli et ejus vibratione super eum: lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino; Divinum Verum ita incidens in illos qui in falsis sunt terrorem incutit.

[20] Exinde quoque patet quid significatur per quod, ejecto Adamo, "Ab oriente Edenis habitare facti sint cherubi, et flamma gladii hinc inde vertentis et vibrantis se ad custodiendum vitam ad arborem vitae" (Gen. iii. 24);

per "arborem vitae" significatur amor caelestis, qui est amor in Dominum; per "cherubos" custodia; per "flammam gladii hinc inde vertentis se" terrifica abactio et rejectio omnium qui in falsis sunt; "oriens Edenis" est ubi praesentia Domini est in illo amore: significatur itaque per illa, quod omnis aditus clausus sit ad agnoscendum solum Dominum (ei) qui non vitam amoris vivit. Quod per "gladium significetur falsum, patet manifeste apud Ezechielem, ubi de principe Tyri hoc dicitur, "Evaginabunt gladios super pulchritudinem sapientiae tuae" (xxviii. 7);

per "principem Tyri" significatur intelligentia quae ex cognitionibus veri; quia illa exstinguitur per falsa, ideo dicitur "super sapientiam," quod non dici posset nisi per "gladios" intelligerentur falsa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church