Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1222

Previous Number Next Number See English 

1222. (Vers. 8.) "Et datum est illi ut amiceretur byssino mundo et splendido."- Quod significet quod ecclesia illa instrueretur in veris ex Verbo a Domino, constat ex significatione "amiciri," quod sit instrui in veris, per "vestes" enim in Verbo significantur vera, quae investiunt bona, inde per "amiciri" significatur instrui in illis; (quod "vestes" et "amiciri" illa significat, videatur (supra,) n. 64, 65, 195, 271, 395(d), 951;) et ex significatione "byssi" vel "byssini," quod sit verum ex origine caelesti (de qua (supra), n. 1143); at quia verum ex illa origine est Verum Divinum, et omne Verum Divinum est a Domino, et illud est Verbum, ideo per "byssum" et "byssinum" significatur verum ex Verbo; id verum vocatur mundum" ex bono caelesti, et "splendidum" ex bono spirituali. Omne Verum est ex bono, et sunt duo bona universalia, ex quibus omnia vera, nempe, bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale, quod est bonum amoris erga proximum; verum ex hoc bono intelligitur per "byssinum splendidum," verum autem ex illo bono per "byssinum mundum," utrumque ex Verbo; nam Verbum in singulis suis tale est ut verum ex bono caelesti et verum ex bono spirituali conjunctum sit, ac intus in veris bonum caeleste cum bono spirituali.

[2] (Continuatio (de Omnipraesentia et de Omniscientia).) (3.) Quod omnes angeli caeli, et omnes homines terrae qui faciunt ecclesiam, sint sicut unus Homo, et quod Dominus sit illius Dominus Vita.- Hoc confirmatum videas in opere De Caelo et Inferno, in uno articulo, Quod universum Caelum in complexu referat unum Hominem (n. 59-67); in altero, Quod unaquaevis Societas in caelis referat unum Hominem (n. 68-72); in tertio, Quod inde unusquisque Angelus sit in perfecta Forma Humana (n. 73-77); et in quarto, Quod Caelum in toto et in parte referat Hominem, quod sit ex Divino Humano Domini (n. 78-{1}86; tum, Quod Correspondentia sit omnium Caeli cum omnibus Hominis (n. 87-102): quod simile dici possit de ecclesia Domini in terris (n. 57). Quod Caelum sit sicut unus Homo, docuit experientia, et docet ratio. Experientia:- Datum est Videre societatem ex millibus angelorum constantem, ut unum hominem mediocris staturae; tum societates ex paucioribus similiter: sed hoc non apparet angelis in societate, sed angelis extra societatem illam e longinquo, et tunc quando societas ab alienis purificanda est; quod cum fit, omnes illi qui faciunt societatis vitam, intra illum Hominem sunt, illi autem qui non faciunt, extra illum sunt; hi removentur, et illi remanent. Simile est cum universo caelo coram Domino. Inde et non aliunde est, quod omnis angelus et spiritus sit homo in simili forma in qua est homo in terris.

[3] Quod etiam ecclesia in terris coram Domino sit sicut unus Homo, non visum est, sed auditum; tum quod illa quoque distincta sit in societates, et quod unaquaevis societas sit Homo; tum quod omnes qui intra illum Hominem sunt, intra caelum sint; illi autem qui extra illum sunt, in inferno sint: causa etiam dicta est, quod omnis homo ecclesiae sit etiam angelus caeli, fit enim angelus post mortem: praeterea ecclesia in terris non modo una cum angelis facit interiora illius Hominis, sed etiam exteriora, quae vocantur cartilaginea et ossea; hoc facit ecclesia, quia homines terrae praediti sunt corpore, in quo ultimum spirituale indutum est naturali; hoc facit conjunctionem caeli cum ecclesia, et ecclesiae cum caelo.

[4] Ex Ratione:- Quod caelum et ecclesia, sint Homo in concreto seu complexu maximo, minori et minimo, sola causa est, quia Deus est Homo: et inde Divinum procedens, quod est Divinum ex Ipso, simile est in omni minimo et maximo, quod est Homo; nam, ut supra dictum est, Divinum non est in spatio et extensum, sed facit ut spatia et extensa in ultimis creationis Ipsius existant, in caelis apparenter, in mundo actualiter: at usque spatia et extensa, non sunt coram Deo spatia et extensa, est enim in suo Divino ubivis: hoc patet manifeste ex eo, quod universum caelum angelicum cum ecclesia sit coram Domino ut unus Homo, similiter societas ex millibus angelorum consistens, tametsi habitationes illorum per multum spatii apparent extensae: et quoque patet ex eo, quod universum caelum, tum integra societas in caelo, possit ex beneplacito Domini apparere ut Homo magnus aut parVus, sicut gigas aut sicut infans; et tamen non sunt angeli qui ita apparent, sed est Divinum in illis; sunt enim angeli solum recipientes Divini a Domino, ac Divinum in illis facit angelicum, et inde caelum. Quia angeli sunt modo recipientes, ac Divinum in illis facit angelicum et caelum, constat quod Dominus sit Vita illius Hominis, hoc est, caeli et ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church