Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1220

Previous Number Next Number See English 

1220. "Et uxor Ejus paravit se."- Quod significet quod ecclesia nunc ornetur veris ex bono ad recipiendum, constat ex significatione "uxoris," cum de Domino, quod sit ecclesia (de qua (supra), n. 1120); et ex significatione "parare se," quod sit ornari veris ex bono ad recipiendum, nam sequitur quod "amiceretur byssino mundo et splendido," et per "byssinum" significatur verum ex bono caelesti. Ecclesia ex illis veris recipit Dominum; nam Dominus apud hominem influit in bonum amoris ejus, et ab homine recipitur in veris; inde omnis conjunctio spiritualis. Dicitur "ornari," ac intelligitur doceri et discere, sic enim et non aliter ecclesia ornat se, et parat ad nuptias, et ad recipiendum Dominum,

[2] (Continuatio (de Omnipraesentia et de Omniscientia).) (2.) Quod spatia et tempora ex ideis removenda sint, ut comprehendatur Domini omnipraesentia apud omnes et singulos, ac omniscientia praesentium et futurorum.- Sed quia spatia et tempora ex ideis cogitationis naturalis hominis aegre removeri possunt, praestat ut homo simplex de Divina omnipraesentia et omniscientia non ex ratione intellectus cogitet; satius est ut ex religione simpliciter illis credat; et si cogitat ex ratione, secum dicat quod sint quia sunt Dei, ac Deus est ubivis ac infinitus, tum quia Verbum hoc docet; et si ex Natura et ejus spatiis et temporibus de illis cogitat, secum dicat quod miraculose fiant. Sed quia hodie naturalismus ecclesiam paene inundavit, et ille non potest nisi quam per rationalia discuti, per quae homo videat quod ita sit, ideo etiam haec Divina e tenebris, quas inducit Natura, per illa in lucem protrahentur; quod etiam fieri potest, quoniam, ut prius dictum est, intellectus homini datus, elevabilis est in interiorem lucem caeli, si homo modo ex amore velit scire vera. Omnis naturalismus est ex cogitatione de Divinis ex Naturae propriis, quae sunt materia, spatium et tempus; mens quae illis inhaeret, et non vult credere nisi quae intelligit, non potest non occaecare intellectum suum, et ex caligine, cui immersit illum, negare quod aliqua providentia Divina sit, et inde nec omnipotentia, omnipraesentia et omniscientia, cum tamen illae sunt prorsus sicut religio docet, tam intra Naturam quam supra illam; sed non possunt comprehendi intellectu, nisi ex ideis cogitationis ejus removentur spatia et tempora, haec enim singulis ideis cogitationis aliquo modo insunt; nam nisi illa removentur, non potest cogitari nisi quam quod Natura sit omne, quod illa ex se, et quod vita ex illa, et inde quod intimum ejus sit quod vocatur Deus, et quod omne ideale sit praeter illam. Scio quod etiam miraturi sint quod aliquod existens detur ubi non tempus et spatium, et quod ipsum Divinum sit absque illis, et quod spirituales non sint in illis, sed modo in apparentiis illorum; cum tamen Divina spiritualia sunt ipsae essentiae omnium quae exstiterunt et quae existunt; et quod naturalia absque illis sint sicut corpora absque anima, quae fiunt cada|v|era.

[3] Omnis homo qui factus est naturalista per cogitationes ex Natura, manet etiam talis post mortem, et vocat omnia, quae in mundo spirituali videt, naturalia, quia similia sunt; usque tamen illustrantur et docentur ab angelis quod non naturalia sint, sed quod naturalium apparentiae; convincuntur etiam usque ut affirment quod ita sit, sed usque relabuntur, et Naturam sicut in mundo colunt, et tandem separant se ab angelis, et cadunt in infernum, nec inde possunt eximi in aeternum; causa est, quia non illis est anima spiritualis, sed naturalis qualis est bestiis, cum facultate tamen cogitandi et loquendi, quia nati sunt homines. Nunc quia inferna talibus hodie plusquam prius implentur, interest ut tam densae tenebrae ex Natura oriundae, quae limina intellectus hominum hodie obstipant et obsepiunt, per lumen rationale ex spirituali removeantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church