Apocalypse Explained (Whitehead) n. 121

Previous Number Next Number See English 

121. (Vers. 10.) "Ne timeas quae futurus es pati." - Quod significet Ne doleant quod tales persequantur vos, constat ex significatione "Ne timeas," cum de illis qui passuri sunt persecutiones, quod sit ne doleant animo, nam timor eorum est etiam dolor; et ex significatione "quae futurus es pati," nempe ab illis qui in doctrina omnium falsorum sunt, quod sit quod tales persecuturi sint. Agitur nunc de persecutione illorum qui in affectione veri spirituali sunt ab illis qui in falsis: hoc imprimis constare potest ex illis qui tales in mundo spirituum sunt (de quo mundo videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 421-535); nam ibi patent omnes quales sunt quoad interiora quae sunt cogitationis et intentionis, quoniam quisque ibi in se est, quia est spiritus, ac spiritus est qui cogitat et intendit. Omnes ibi Spiritus vel conjuncti sunt infernis vel conjuncti caelis: illi qui conjuncti sunt infernis, ut primum appercipiunt aliquem in affectione veri spirituali esse, incipiunt flagrare odio, et conantur eum perdere; non sustinent visum ejus: plerique ex illis cum modo parumper percipiunt jucundum affectionis veri spiritualis, quod est ipsum jucundum caeli, fiunt sicut insani, et tunc nihil jucundius illis est quam id exstinguere. Inde patet quod omnia inferna sint contra affectionem veri spiritualem, et quod omnes caeli sint in illa. Simile foret in terris inter homines si in perceptione essent in qua sunt spiritus; sed quia in tali non sunt, et inde non sciunt quinam sunt, quiescunt, et inter se amice agunt secundum jucunda mundi. Sed usque se manifestat inter ecclesias apud illos qui religiosis student: et quoque se manifestat apud illos qui in affectione illa spirituali sunt, per id, quod falsa in cogitationes eorum irrumpant conantia exstinguere desiderium eorum et inde jucundum. Falsa illa quae in cogitationes irrumpunt sunt ab inferno; nam omnia quae homo cogitat, vel ex inferno vel e caelo sunt, ut supra (n. 120) dictum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church