Apocalypse Explained (Whitehead) n. 117

Previous Number Next Number See English 

117. "Et afflictionem." - Quod significet anxietatem ex desiderio cognoscendi vera, constat ex significatione "afflictionis," quod sit anxietas mentis ex desiderio cognoscendi vera; agitur enim de illis qui volunt intelligere Verbum, et nondum bene intelligunt (videatur supra, n. 112); et hi in anxietate quoad spiritum sunt, quando non intelligunt. Quod illis talis anxietas sit quando non intelligunt, non scire possunt alii quam qui in affectione veri propter verum sunt, ita qui in affectione spirituali; quinam illi sunt, videatur mox supra (n. 115). Causa est, quia illi conjuncti sunt angelis caeli; et hi continue desiderant vera, quia intelligentiam et sapientiam; desiderant illas sicut famelicus cibum, quapropter etiam intelligentia et sapientia vocatur "cibus spiritualis." Hoc etiam desiderium est homini ab infantia, quia homo cum infans est, et dein cum puer, conjunctus est caelo, et ex caelo hoc desiderium est; sed perit apud illos qui se vertunt ad mundum. Ex his sciri potest quid anxietas mentis seu anxietas spiritualis, quae significatur hic per "afflictionem."

[2] Quod talis anxietas illis sit cum legunt Verbum et non bene intelligunt illud, est quia omnia vera caeli et ecclesiae inde sunt, et ibi recondita latent in sensu ejus spirituali, at non aperiuntur aliis quam qui conjuncti sunt caelo, quoniam ille sensus Verbi in caelo est; sed e caelo non influit ipse spiritualis sensus Verbi apud hominem, verum influit in affectionem ejus, et per hanc in cognitiones quae apud illum, et sic desiderium ejus incendit; et tunc quantum ex sensu litterali Verbi videre potest, tantum recipit genuina vera ecclesiae. Quisque qui in affectione veri spirituali est, appercipit quod pauca sint quae scit, et infinita quae non scit; novit etiam quod illud scire et agnoscere sit primus gradus ad sapientiam; et quod ad primum gradum non venerint qui ex scientiis superbiunt, ac intelligentissimos se inde credunt: hi etiam solent ex falsis plus quam ex veris gloriari; spectant enim sui famam, et hac solum afficiuntur, et non ipso vero; tales sunt qui solum in naturali affectione et inde desiderio sunt (de qua etiam videatur supra, n. 115).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church