Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1151

Previous Number Next Number See English 

1151. "Et unguentum et thus." --Quod significet cultum ex amore spirituali profanatum, constat ex significatione "unguenti," quod sit bonum amoris spiritualis (de qua sequitur); et ex significatione "thuris," quod sit verum boni spiritualis (de qua [supra], n. 491): quod sit amor spiritualis qui per "unguentum et thus" significatur, est quia suffitus per illa fiebant, et "suffitus," ex fumo fragrante qui ex igne sancto in thuribulis ascendebat, significabant amorem spiritualem; amor spiritualis est amor erga proximum, qui unum facit cum amore usuum. Sunt bini amores caeli, et inde bini amores ecclesiae, ex quibus Dominus colitur; amor caelestis qui est amor in Dominum, et amor spiritualis qui est amor erga proximum; prior amor significatur per "cinnamomum et odoramenta," posterior per "unguentum et thus:" omnis etiam cultus est ex amore; cultus qui non ex amore uno aut altero est, non est cultus; est modo actus externus, in quo nihil ecclesiae intus est. Quod suffitiones cultum ex amore spirituali significaverint, videatur [supra] (n. 324 [b,e], 491, 492, 494, 567). Per "unguentum" significatur id quod ex aromatibus confectum est, ex quo suffitiones fiebant, ut constare potest ex his apud Mosen, "Accipe tibi aromata fragrantia, stacten et onychen, et galbanum, fragrantia, et thus purum;....et facies illud suffimentum, unguentum opus unguentarii, salitum, purum, sanctum; et tundes ex illo minutim, et dabis de illo ante testimonium in Tentorio conventus, quo conveniam te ibi; sanctum sanctorum erit vobis" (Exod. xxx. 34-37);

ubi omnia illa simul vocantur "unguentum unguentarii" (quae singillatim explicata sunt in Arcanis Caelestibus, n. 10289-(2)10308).

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Est liberum infernale et est liberum caeleste; liberum infernale est in quod homo nascitur a parentibus, et liberum caeleste est in quod homo reformatur a Domino. Ex libero infernali est homini voluntas mali, amor mali, et vita mali; ex libero autem caelesti est homini voluntas boni, amor boni, et vita boni; nam ut prius dictum est, voluntas, amor et vita hominis unum facit cum ejus libero. Sunt illa libera sibi opposita, sed non apparet oppositum, nisi quantum homo in uno est et non in altero. At venire a libero infernali in liberum caeleste, non potest homo nisi cogat se ipsum: cogere se ipsum est resistere malo et pugnare contra illud sicut a se ipso, sed usque implorare Dominum de ope; ita pugnat homo a libero quod est ex Domino interius in se, contra liberum quod est ab inferno exterius in se. Apparet illi, dum in pugna est, quod non liberum sit ex quo pugnat, sed sicut coactum, quia est contra id liberum quod illi connatum est; at usque est liberum, quoniam alioqui non pugnaret sicut ex se.

[3] Sed liberum interius ex quo pugnat, apparens ut coactum, postea sentitur ut liberum, fit enim sicut involuntarium, spontaneum, et quasi innatum; comparative sicut quis cogit manum ad scribendum, ad fabricandum, ad pulsandum chordas, aut ex gladiatore ad dimicandum, postea manus et brachia sicut ex se et sua sponte agunt illa: est enim tunc in bono, quia a malo, ac Dominus ducit. Quando homo se coegit contra liberum infernale, tunc videt et percipit quod liberum infernale sit servum, et quod liberum caeleste sit ipsum liberum, quia ex Domino. Res in se talis est, quod quantum homo cogit se resistendo malis, tantum removeantur ab illo societates infernales, cum quibus unum agit, ac a Domino introducitur in societates caelestes, cum quibus unum agat. Vicissim, si homo non se ipsum cogit ad resistendum malis, manet in illis. Quod ita sit, per plurem experientiam in mundo spirituali mihi innotuit; tum etiam quod per cogi, quod fit per poenas, et postea per timorem illarum, malum non recedat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church