Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1146

Previous Number Next Number See English 

1146. "Et omne vas eburneum et omne vas ex ligno pretioso." --Quod significet vera et bona rationalia profanata, constat ex significatione "vasis," quod sit scientificum (de qua sequitur); ex significatione "eboris" quod sit verum rationale (de qua sequitur); et ex significatione "ligni pretiosi," quod sit bonum praestans, ita bonum rationale, hoc enim praestans est quia est optimum naturalis hominis; quod "lignum" significet bonum, videatur mox supra (n. 1145). Quod "vas" sit scientificum, est quia omne verum in naturali homine dicitur scientificum; quod hoc significetur per "vas," est quia scientificum naturalis hominis est continens veritatum rationalium et spiritualium; hae enim cum cogitatae et perceptae sunt, reponuntur in memoria, et vocantur scientifica; inde est quod per "vasa" in Verbo significentur cognitiones, quae quatenus sunt naturalis hominis, repositae in memoria ejus, sunt scientifica.

[2] Quod per "ebur" significetur verum rationale, est quia per (1)elephantum significatur naturale in communi; inde per "ebur," quod est ex dente ejus, et ex quo ei potentia est, tum quia est album, et quoque resistens, significatur verum rationale, quod est verum praestantissimum naturalis hominis: hoc verum etiam significatur per "ebur," (2)tum quoque per ebenum," apud Ezechielem, "Ex quercubus e Baschane fecerunt remos tuos; asserem tuum fecerunt ex ebore. ....Insulae multae mercatura manus tuae, cornua eboris et ebenum adduxerunt munus tuum" (xxvii. 6, 15);

haec de Tyro, per quam significantur cognitiones veri, per quas homini intelligentia; haec ibi describitur per navem, cujus remi essent ex quercubus, et asser ex ebore; "remi" significant illa intellectus per quae loquitur, quae sunt sensualis hominis; et "asser" significat illud intellectus ex quo ducitur, quod est rationale: hoc quoque ibi significatur per "ebenum," quod insulae adducunt, nam "insulae" significant illos in ecclesia qui naturales sunt, sed usque rationales.

[3] Apud Amos, "Qui cubant super lectis eboris, et extendunt se super spondis suis" ((3)vi. 4):

ratiocinatio ex falsis ita describitur; "lecti eboris" sunt doctrinae sicut ex veris rationalibus, et "extendere se super spondis" est ratiocinari pro illis ex falsis. Apud eundem, "Percutiam domum hiemis cum domo aestatis, ut pereant domus eboris, et desinant domus magnae" (iii. 15);

per "domos" significantur illa quae mentis humanae sunt, hic quae mentis naturalis separatae a mente spirituali; per "domum hiemis et domum aestatis" significantur illa naturalis hominis quae vocantur sensualia; ac per "domum eboris" et per "domum magnam" significantur illa naturalis hominis quae vocantur rationalia, haec quoad verum per "domum eboris," et quoad bonum per "domum magnam." Quoniam homo quoad illa quae mentis ejus sunt significatur per "domum," ideo etiam olim exstruebantur domus ex ebore, ut legitur de Achabo ((1)1 Reg. xxii. 39); per quam significabatur homo quoad rationale. Ex his patet quid significatur per haec apud Davidem, "Ex palatiis eboris..laetificarunt Te" (Ps. (2)xlv. 9 [B.A. 8]):

haec de Domino; "palatia eboris" sunt vera ex rationali homine, ita vera rationalia. Quod autem per "vas eburneum" et per "vas ex ligno pretioso" significentur vera et bona rationalia profanata, est quia dicuntur de Babylone, per quam significantur profanationes omnium veri et boni.

[4] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Quod homo sit modo recipiens boni et Veri a Domino, ac mali et falsi ab inferno, illustrandum est per comparationes, confirmandum est per leges ordinis et influxus, et demum stabiliendum est per experientias. Illustratur id per has comparationes: --Sensoria corporis sunt modo recipientia et percipientia sicut a se; sensorium visus, quod est oculus, videt objecta extra se sicut esset apud illa, cum tamen radii lucis cum alis aetheris advehunt formas et colores illorum in oculum, quae formae a visu interno, qui vocatur intellectus, perceptae in oculo lustrantur, et secundum quale eorum distinguuntur et cognoscuntur. Sensorium auditus similiter; hoc percipit sonos, sive sint voces sive moduli, ex loco unde profluunt, sicut foret ibi; cum tamen soni influunt ab extra, ac percipiuntur ab intellectu intus in aure. Sensorium odoratus pariter; id quoque percipit ab intra quod ab extra influit, quandoque e longinquo. Sensorium gustus etiam excitatur ab esculentis, quae linguae ab extra illabuntur. Sensorium tactus non sentit nisi tactum sit. Quinque haec sensoria corporis sentiunt ex influxu ab intra illa quae influunt ab extra; influxus ab intra est e mundo spirituali, et influxus ab extra est e mundo naturali.

[5] His adstipulantur leges inscriptae naturae omnium rerum quae sunt:--

(i.) Quod nihil existat, subsistat, agatur et moveatur a se sed ab alio. Unde sequitur quod omne existat, subsistat, agatur et moveatur a primo qui non ab alio est, sed in se est vis viva, quae est vita. (ii.) Quod nihil agi et moveri possit, nisi sit in medio inter binas vires, quarum una agit et altera reagit, ita nisi una agat ad una parte, et una ab altera; tum nisi una agat ab intra, et altera ab extra. (iii.) Et quia binae illae vires, dum quiescunt, faciunt aequilibrium, sequitur quod nihil agi et moveri possit nisi sit in aequilibrio, et cum agitur quod sit extra illud; tum quod omne actum et motum quaerat redire ad aequilibrium. (iv.) Quod omnes activitates sint status mutationes et formae variationes, et quod hae sint ex illis. Per statum in homine intelligimus ejus amorem, et per status mutationes amoris affectiones; per formam in homine intelligimus ejus intelligentiam, et per formae variationes cogitationes; hae etiam sunt ex illis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church