1141. [Vers. 12.] "Merces auri et argenti." --Quod significet bona et vera Verbi, doctrinae et ecclesiae in genere omnia ab illis profanata, ita mala et falsa in genere omnia, ex quibus illis lucrationes, constat ex significatione "mercium," quod sint omnia illa per quae lucrationes, quae cum dicuntur de ecclesia, significantur omnia mala et falsa (de qua mox supra, n. 1139); ex significatione "auri et argenti," quod sint bona et vera (de qua [supra], n. 242), hic illa profanata, ita mala et falsa, quia sunt Babylonis; bona enim et vera Verbi dum profanata sunt, non amplius sunt bona et vera, sed mala et falsa; profanantur per falsificationes et adulterationes, et per vitam secundum illa: quid, unde et quales sunt profanationes, videatur supra (n. 1045-1099): quod omnia in genere per "merces auri et argenti" significentur, est quia in sequentibus hujus versus enumerantur bona et vera profanata, quae sunt mala et falsa in specie, et significantur per "lapidem pretiosum," "margaritam," "byssum," "purpuram," "sericum," "coccinum," "lignum thyinum," "vas eburneum," "vas ex ligno pretioso," "aere," "ferro" et "marmore." Quod significentur omnia Verbi, doctrinae et ecclesiae per illa quae in hoc versu, est quia per illa, quae in versu 13 sequente recensentur, significantur omnia cultus; et per illa quae in versu 14, omnia effectuum. Ex his patet quod per "merces auri et argenti" hic significentur bona et vera Verbi, doctrinae et ecclesiae, in genere omnia ab illis profanata; ita mala et falsa, in genere ex quibus illis lucrationes.
[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) (iii.) Tertia Lex Divinae Providentiae est, Quod ex libero secundum rationem cogitare et loqui verum, ac velle et facere bonum, non sit ab homine sed a Domino: et quod ex libero cogitare et loqui falsum, ac velle et facere malum, nec sit ab homine sed ab inferno; ita tamen quod malum et falsum sint inde; sed ipsum liberum in se spectatum, et ipsa facultas cogitandi, volendi, loquendi et faciendi, in se spectata, sint a Domino. --Quod omne bonum quod in se bonum est, et quod omne verum quod in se verum est, non sint ab homine, sed a Domino, potest intellectu comprehendi ex eo, quod lux quae procedit a Domino ut Sole sit Divinum Verum Divinae Sapientiae Ipsius, et quod calor qui etiam procedit a Domino ut Sole sit Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius; et quia homo est recipiens illorum, sequitur quod omne bonum quod est amoris, et omne verum quod est sapientiae, non sint ab homine sed a Domino. At quod omne malum et omne falsum nec sint ab homine, sed quod sint ab inferno, hoc quia non prius ita auditum est, non factum est fidei, sicut id quod bonum et verum non sint ab homine, Quod etiam illud apparentia sit, et si creditur, quod fallacia, non comprehendi potest antequam scitur quid infernum est, et quomodo id potest cum malo et falso influere ab una parte, sicut Dominus cum bono et vero ab altera. Dicetur itaque primum ex quibus infernum, quid infernum, et unde, tum quomodo influit, et contra bonum agit, et sic quomodo homo, qui in medio est, utrinque agitur ut modo recipiens,