Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1133

Previous Number Next Number See English 

1133. [Vers. 10.] "E longinquo stantes propter timorem cruciatus ejus." --Quod significet dum in externis sunt ex formidine poenarum infernalium, constat ex significatione "e longinquo stare," quod sit in externis esse (de qua sequitur); et ex significatione "timoris cruciatus," quod sit formido propter poenas infernales, "cruciatus" enim illas poenas significat. Quod "e longinquo stare" significet in externis esse, est quia homo in se est dum in internis est, ibi enim residet amor ejus, inde ipsa vita ejus; interna hominis sunt quae ejus spiritus sunt, ac in Verbo intelliguntur per "propinqua;" externa itaque, quia ab internis remota sunt, intelliguntur per "longinqua," hic per "stare e longinquo:" etiam omnis homo malus, dum in externis est, non sibi similis est, qualis est in internis; tunc [non] modo loquitur et facit aliter, sed etiam cogitat et vult aliter; cogitatio enim et voluntas ejus tunc est ut appareat homo civilis, moralis, et quoque ut homo spiritualis, et hoc vel propter legem et ejus poenas, vel propter famam et inde honorem et lucrum, ita propter timorem jacturae illorum; quod tunc e longinquo a semet fuerit, patet ex eo, quod dum ab externis in interna sua redit, quod fit dum solus est, tunc prorsus aliter cogitet et velit, et quoque cum sociis sui similibus aliter loquitur; inde patet quod "e longinquo stare," in spirituali sensu significet in externis esse.

[2] Quod homo malus ab internis in externa se immittat aut veniat, principalis causa est timor; quare dum videt poenas et cruciatus consociorum suorum, tunc timor claudit interna ejus; quibus clausis est in externis, ac in illis manet quamdiu poena obversatur animo: sed usque per poenas internum ejus non emendatur; id nihilo minus manet ut prius; quare ut primum timor poenae recedit, in sua mala, quae interius apud illum sunt, ac quae ejus spiritus et inde vitae sunt, redit. Hoc illustrari potest per experientiam e mundo spirituali; malus spiritus per poenas ibi adigitur ut non malum loquatur, nec malum faciat, et talis est quamdiu in loco est ubi poena obversatur animo ejus; ut primum autem timor poenae recedit, est malus sicut prius. Simile est in mundo; fures, latrones et alii scelesti, quamdiu sunt in urbe, ubi omnes in vinculis tenentur per legem et ejus poenas, non furantur nec latrocinantur; sed ut primum in silvas veniunt, aut in loca ubi non timent poenas legis, aut dum possunt legem per astutias pervertere, et inde poenas avertere, veniunt in interna sua et committunt scelera.

[3] Ex his patet quod externa ab internis distent, et sicut e longinquo stent. Ex eo est, quod in Verbo per "longinquum" significetur externum, seu quod remotum est ab interno, ut in sequentibus locis: --Apud Esaiam, "Audite, longinqui, quid fecerim; et cognoscite, propinqui, virtutem meam" ((1)xxxiii. 13):

per "longinquos" ibi intelliguntur gentes, quia remotae a veris internis; et per "propinquos" intelliguntur illi qui ab ecclesia sunt et ex Verbo in veris. Apud eundem, "Adduc filios meos e longinquo, et filias meas ab extremitate terrae" (xliii. 6);

etiam hic per "filios" et "filias" intelliguntur gentes; quae quia remotae sunt a veris et bonis, quae interna ecclesiae sunt, vocantur "filii e longinquo, et filiae ab extremitate terrae;" per "filios" intelliguntur qui in veris, et per "filias" qui in bonis; "extremitas terrae" significat ultima ecclesiae.

[4] Apud eundem, "Attendite, insulae, ad Me; et [auscultate,] populi e longinquo. ....Ecce" Tibi "e longinquo venient, et ecce isti e septentrione et ab occidente" (xlix. 1, 12):

per "insulas" et per "populos e longinquo, et ex septentrione et ab occidente," similiter intelliguntur gentes, apud quas ecclesia instauraretur. Apud Jeremiam, "Annuntiate insulis e longinquo" (xxxi. 10);

similiter. Apud Sachariam, "Longinqui venient et aedificabunt templum Jehovae" (vi. 15):

"longinqui" etiam hic sunt gentes, et "templum" quod aedificabunt est ecclesia. Apud Jeremiam, "Num Deus e propinquo Ego,...et non Deus e longinquo?" (xxiii. 23,) significat quod Dominus sit Deus illis qui intra ecclesiam sunt, et quoque illis qui extra eam; tum illis qui in veris internis sunt, et illis qui in veris externis. Apud Davidem, "Deus...fiducia omnium finium terrae, et maris longinquorum" (Ps. lxv, 6, [B. A. 5]):

"fines terrae et mare longinquorum" significant ultima ecclesiae. In opposito sensu per "longinquum" significatur malum, quia hoc in externo homine est; sunt enim omnes qui in malis et inde falsis sunt, homines externi; hi per "gentes et populos e longinquo" et "ab extremitate terrae" in sequentibus locis intelliguntur: --Apud Esaiam, Gentes "e longinquo...et ab extremitate terrae" (v. 26);

apud eundem, Populi "venientes e terra longinquitatis, ab extremitate (1)caelorum" (xiii. 5);

apud Jeremiam, Gentes "venientes e terra longinquitatis" contra Hierosolymam (iv. 16);

apud eundem, "Adducam" super domum Israelis "gentem e longinquo" (v. 15):

quia per "Babelem" significatur malum omnis generis, et profanatio boni, ideo illa vocatur "Terra longinquitatis" ( [Esai.] xxxix. 3). Quod "longinqui significent illos qui in externis ecclesiae sunt constare etiam potest ex illis qui in spirituali mundo sunt in externis, et qui in internis; hi sunt in meridie, illi in septentrione, ita distant secundum gradus receptionis veri et boni. Quod per "propinquum" intelligatur internum, videatur supra (n. 16).

[5] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Quoniam Deus est infinitus, est etiam omnipotens, omnipotentia enim est infinita potentia. Omnipotentia Dei elucet ex universo, quod est caelum aspectabile et orbis habitabilis, quae sunt magna opera Creatoris omnipotentis; pariter omnia quae sunt in caelo aspectabili et super orbe habitabili: creatio eorum ac sustentatio eorum testantur quod sint ex Divina omnipotentia, ac ordo eorum et mutuus finium respectus a primo ad ultimum testantur quod sint ex Divina sapientia. Omnipotentia Dei elucet etiam ex caelo quod supra aut intra caelum nostrum aspectabile est, et ab orbe ibi qui habitatur ab angelis sicut noster ab hominibus; ibi sunt stupenda Divinae omnipotentiae testimonia, quae quia mihi visa et revelata sunt, illa memorare licet: sunt ibi omnes homines qui a prima mundi creatione obierunt, qui post obitum etiam sunt homines quoad formam, at sunt spiritus quoad essentiam.

[6] Spiritus sunt affectiones quae amoris, et sic etiam cogitationes; spiritus caeli affectiones amoris boni, et spiritus inferni affectiones amoris mali. Affectiones bonae, quae sunt angeli, habitant super orbe qui vocatur caelum; et affectiones malae, quae sunt spiritus inferni, habitant profunde sub illis; orbis est unus, sed sectus sicut in expansa, unum infra alterum. Expansa sunt sex; in supremo habitant angeli tertii caeli, et sub illis angeli secundi caeli, et sub his angeli primi; infra hos habitant spiritus primi inferni, sub illis spiritus secundi inferni, et sub his spiritus tertii: omnia ita disposite ordinata, ut affectiones malae, quae sunt spiritus inferni, in vinculis teneantur ab affectionibus bonis, quae sunt angeli caeli; spiritus infimi inferni ab angelis supremi caeli, spiritus medii inferni ab angelis medii caeli, et spiritus primi inferni ab angelis primi caeli; ex tali oppositione tenentur affectiones in aequilibrio sicut in trutina bilancis.

[7] Tales caeli et tales inferni sunt innumerabiles, distincti in coetus ac societates secundum genera et species omnium affectionum, et hae in ordine et in nexu sunt secundum affinitates propinquiores et remotiores illarum; quemadmodum in caelis, ita in infernis. Ille ordo et ille nexus affectionum est soli Domino notus, ac ordinatio tot variarum affectionum quot fuerunt homines a prima creatione, et quot futuri posthac, est infinitae sapientiae, et simul infinitae potentiae. Quod Divina potentia sit infinita, seu quod sit omnipotentia, ex eo ibi manifeste constat, quod non angelis caeli, nec diabolis inferni, sit hilum potentiae a se: si foret hilum, caderet caelum, fieret infernum chaos, ac periret cum iis omnis homo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church