1131. "Quando viderint fumum combustionis ejus." --Quod significet propter infernum et damnationem illorum, constat ex significatione "fumi combustionis," quod sit infernum et damnatio (de qua sequitur); inde per "quando viderint illum," significatur propter illa; nam dicitur "Deflebunt illam et plangent super illa quando viderint fumum combustionis," per quae significatur luctus et dolor cordis propter illa, nempe propter infernum et damnationem illorum. Quod "fumus combustionis" significet infernum et damnationem, est quia "fumus" significat falsum infernale, et "ignis," ita "combustio," malum infernale: ex correspondentia falsi infernalis et mali infernalis cum igne combustionis, apparet super infernis illorum fumus commixtus igne, sicut fumus ex fornace aut ex incendiis. (Quod "fumus" significet falsum infernale, videatur [supra,] n. 494, 539 [a,b], 889; et quod "ignis" significet malum infernale, quale est ex amore tali apud illos, n. 68, 496, 504, 916.)
[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Quia Deus est aeternus, etiam est infinitus; sed sicut est de aeterno idea naturalis et idea spiritualis, ita quoque de infinito. Idea naturalis de aeterno est ex tempore, idea autem spiritualis de illo non est ex tempore; idea (1)etiam naturalis de infinito est ex spatio, idea autem spiritualis de illo non est ex spatio: sicut enim vita non est Natura, ita binae Naturae proprietates, quae sunt tempora et spatia, non sunt vitae; sunt enim a Vita quae Deus, creata cum Natura. Idea naturalis de Deo infinito, quae est ex spatio, est quod impleat universum a fine ad finem; sed ex hac idea de infinito existit cogitatio quod intimum Naturae sit Deus, et sic quod sit extensum, et omne extensum est materiae.
[3] Sic quia idea naturalis ne hilum congruit cum idea vitae, sapientiae et amoris, quae Deus, ideo videndum est infinitum ex idea spirituali, in qua sicut nihil temporis est, ita nihil spatii est, quia nihil Naturae est. Ex idea spirituali est quod Divinus Amor sit infinitus, quodque Divina Sapientia sit infinita; et quia Divinus Amor et Divina Sapientia sunt Vita quae Deus, est Divina Vita etiam infinita; inde nunc Deus est infinitus. Quod Divina Sapientia sit infinita, constare potest ex sapientia angelorum tertii caeli; hi quia in sapientia sunt prae aliis, percipiunt quod non detur ratio inter illorum et Divinam Domini, quia non datur ratio infiniti et finiti; dicunt etiam quod primus gradus sapientiae sit videre et agnoscere quod ita sit: simile est cum Divino Amore. Praeterea angeli sicut homines sunt formae recipientes vitae, ita recipientes sapientiae et amoris a Domino; ac formae illae sunt ex substantiis quae sunt absque vita, ita in se mortuae; ac inter mortuum et vivum non datur ratio.
[4] Quomodo autem finitum recipit infinitum, illustrari potest ex luce et calore solis mundi; ipsa lux et ipse calor ex sole illo non sunt materiales, sed usque afficiunt substantias materiales, lux modificando illas, et calor mutando status illarum: Divina Sapientia Domini est quoque lux, et Divinus Amor Domini est quoque calor, sed calor et lux spirituales, quia a Domino ut Sole, qui est Divinus Amor ac simul Divina Sapientia, procedunt; lux autem et calor ex sole mundi sunt naturales, quia sol ille est ignis et non amor.