1129. [Vers. 9.] "Et deflebunt illam, et plangent super illa reges terrae." --Quod significet luctum et dolorem cordis illorum qui potestatem illam exercuerunt, constat ex signicatione "deflere et plangere," quod sit luctus et dolor cordis (de qua sequitur); ex significatione "regum terrae," quod sint qui in veris ex bono sunt, et in opposito sensu qui in falsis ex malo (de qua [supra], n. 29. 31, 625, 1034, 1063); hic qui potestatem illam exercuerunt, inde dicuntur "reges terrae," ac per "terram" intelligitur ecclesia; quod per "reges terrae" illi significentur, patet a sequentibus, nam dicitur "qui cum illa scortati sunt et deliciati," per quae significatur, qui in falsis et malis ex jucundo super potestate illa fuerunt; illi qui in veris ex bono sunt, qui etiam per "reges terrae" significantur, non possunt "deflere illam et plangere super illa."
[2] Dicitur "deflere" et "plangere," quia "deflere" significat luctum propter falsa, et "plangere" propter mala, utraque quod amissa sint; ita "deflere" se refert ad falsum quod dixerunt verum, et "plangere" ad malum quod dixerunt bonum; inde est quod in Verbo dicatur "luctus" et "planctus:" --Ut apud Jeremiam, "Filia populi mei,....luctum unigeniti fac tibi, planctum amaritudinum, quia subito veniet vastator super nos" (vi. 26):
hic "luctus" dicitur propter deperditum verum, et "planctus" propter deperditum bonum; "vastator" significat deprivationem eorum, et sic ecclesiae finem. Apud Micham, "Faciam planctum sicut dracones, et luctum sicut filiae noctuae" (i. 8):
quia "planctus" se refert ad bonum, et in opposito sensu ad malum, ideo dicitur, "Faciam planctum sicut dracones;" "dracones" sunt qui in cupiditatibus mali: et quia "luctus" se refert ad falsum, dicitur, "Faciam luctum sicut filiae noctuae;" "filiae noctuae" sunt qui in falsitatibus et earum amoenitatibus; "noctuae" significant falsa quia vident in tenebris et non in luce. Apud Sachariam, "Plangent super eo juxta planctum super (1)unigenito et lugebunt super eo juxta luctum super primogenito" (xii. (2)10):
hic quoque "planctus" praedicatur de deprivatione boni, et "luctus" de deprivatione veri. Apud Jeremiam, "Ne intres in domum luctus, neque abeas ad plangendum" (xvi. 5);
similiter: utrumque dicitur propter conjugium boni et veri, et quoque propter conjugium non boni et veri, quod in singulis Verbi.
[3] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Quod omnia sint ex ipsa Vita quae Deus, et quae est Sapientia et Amor, illustrari etiam potest per creata, dum spectantur ex ordine. Ex ordine enim est quod caeli angelici ex mille et mille societatibus constantes unum agant per amorem in Dominum [et] per amorem erga proximum, et quod in ordine teneantur per Divina Vera, quae sunt leges ordinis. Et quoque quod inferna sub illis, quae etiam in mille et mille congregationes distincta sunt, teneantur in ordine per judicia et poenas, ut tametsi odia sunt et insaniae, usque ne hilum damni inferre possint caelis. Ex ordine etiam est quod inter caelos et inter inferna sit aequilibrium, in quo est homo in mundo, et in quo ducitur, si a Domino ad caelum, si a semet ad infernum; lex ordinis enim est, ut homo ex libero secundum rationem agat quod agit.
[4] Cum tot myriadum myriades hominum a creatione ejus illuc alluerunt, et sicut flumina perpetuo alluunt, et unusquisque dissimili genio et amore est, nequaquam potuissent consociari sicut in unum, nisi Deus unus esset, qui ipsa Vita, et haec ipsa Sapientia et ipse Amor, et inde ipse Ordo: haec de caelo. In mundo autem apparet Divinus ordo ex sole, luna, astris et planetis: sol ad apparentiam facit annos, dies et horas; et quoque tempora anni, quae sunt ver, aestas, autumnus et hiems; et tempora diei, quae sunt mane, meridies, vespera et nox; ac animat omnia telluris, secundum receptionem sui caloris in luce, et suae lucis in calore; et secundum receptionem aperit, disponit et praeparat corpora et materias, quae in tellure sunt, et super tellure, ad recipiendum influxum e mundo spirituali: inde tempore veris per unionem caloris et lucis tunc redeunt volatilia caeli et animalia terrae in amorem prolificandi, ac in scientiam omnium ejus, ac vegetabilia in nisus et actus producendi folia, flores et fructus, et in illis semina ad perpetuandum suum genus in aeternum, et ad multiplicandum illud in infinitum.
[5] Ex ordine etiam est ut terra producat vegetabilia, et vegetabilia alant animalia, et quod haec et illa cedant homini in usum, ad cibum, ad vestem, et ad voluptatem; et quia homo est in quo Deus, ita ad Deum a quo sic omnia redeunt. Ex his patet quod creata succedant in eo ordine ut unum sit pro altero, ac ut sint perpetui fines qui usus, utque fines qui usus constanter ferantur ut redeant ad Deum a quo sunt. Haec nunc testantur quod omnia creata sint ex ipsa (1)Vita quae est ipsa Sapientia; et quoque testantur quod universum creatum sit plenum Deo.