Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1127

Previous Number Next Number See English 

1127. "Quia fortis Dominus Deus judicans illos." --Quod significet per ultimum judicium, constat ex significatione "fortis Domini Dei judicantis illam," quod sit ultimum judicium super illos; quod per illa verba intelligatur ultimum judicium etiam sequitur ex antecedentibus, nam dicitur quod "in una die venient plagae ejus, mors, luctus et fames," et quod "igne comburetur," per quae significatur, cum ultimus illis status est, qui est dum non amplius illis aliquod bonum nec aliquod verum est, sed modo malum et falsum, ex amore illorum diabolico, quod tunc perituri sint per ultimum judicium. Quod etiam per ultimum judicium perierint, videri potest ex opusculo De Ultimo Judicio et de Babylonia Destructa.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Quod omnia sint ex ipsa Vita quae Deus et (1)quae Homo, illustrari potest ex homine qui creatus est, quod ille quoad ultima ejus, quoad media ejus, et quoad intima ejus, sit homo: homo enim qui in mundo quoad vitam suam modo corporeus fuit, ita stupidus, is post rejectionem corporis materialis apparet usque in mundo spirituali sicut homo; homo qui in mundo quoad vitam modo sensualis aut naturalis fuit, ita qui parum de caelo tametsi multa de mundo scivit is post mortem usque apparet ut homo; homo qui in mundo quoad vitam fuit rationalis, ita qui ex lumine naturali bene cogitavit, is post mortem, cum fit spiritus, apparet ut homo; homo qui in mundo quoad vitam fuit spiritualis, is post mortem, cum fit angelus, apparet ut homo perfectus secundum receptionem vitae a Domino; homo apud quem tertius gradus vitae apertus est, ita qui in mundo quoad vitam fuit caelestis, is post mortem, cum fit angelus, apparet ut homo in omni perfectione.

[3] Ipsa vita apud illum est homo, tam sensualis et naturalis, quam rationalis, spiritualis et caelestis; ita vocantur vitae gradus homo, in quibus sunt, est modo recipiens. Sicut est in typis minimis, ita est in maximis: universum caelum angelicum in omni complexu est Homo; unumquodvis caelum per se, primum, secundum et tertium, est Homo: unaquaevis societas caelorum, major et minor, est Homo; immo ecclesia in terris in communi, est Homo: tum omnes coetus, qui vocantur ecclesiae, per se, sunt Homines: ecclesia dicitur, ac intelliguntur omnes apud quos ecclesia est, in complexu; ita apparet angelis caeli ecclesia in terris. Quod illa apparentia sit, est quia vita quae a Domino est Homo: vita a Domino est amor et sapientia; inde qualis est receptio amoris et sapientiae a Domino, talis est homo. Haec primum testantur quod ex Vita, quae Deus et quae Homo, omnia creata sint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church