1120. "(1)Quia in corde suo dicit; Sedeo regina." --Quod significet superbiam et jactantiam quod caelum et ecclesia sub dominio illorum sint, constat ex significatione "dicere in suo corde," quod sit jactantia ex superbia, per "dicere" enim significatur jactantia, et per "cor" significatur amor sui, ita quoque superbia: ex significatione "sedere regina," quod sit quod caelum et ecclesia sub dominio illorum sint; quod hoc per "sedere regina" intelligatur, est quia cum Dominus dicitur "Rex" tunc per "reginam" intelligitur caelum et ecclesia; similiter ut cum Dominus dicitur Sponsus et Maritus, tunc caelum et ecclesia per "sponsam" et "uxorem" intelliguntur. Dicitur caelum, sed intelligitur ecclesia in caelo, seu ecclesia apud angelos caeli, quae unum facit cum ecclesia apud homines terrae; sunt enim in caelis regimina sicut in terris, inde etiam ibi sunt oeconomica, civilia et ecclesiastica sicut in terris, tametsi in perfectiori gradu; ecclesia itaque in caelis est quae intelligitur per "sponsam" et "uxorem," quare cum Dominus intelligitur "Rex," tunc ecclesia, quae uxor Regis, intelligitur per "reginam."
[2] Per "reginam" etiam intelligitur ecclesia apud Davidem, "Filiae regum inter pretiosas tuas, consistit regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris" (Ps. xlv. 10 [B. A. 9]):
agitur in illo psalmo de Domino, deque regno Ipsius, et per "filias regum," quae "inter pretiosas," significantur affectiones veri, quae "inter pretiosas" dicuntur quia "pretiosum" in Verbo dicitur de veris; per "reginam" quae "consistit ad dextram in auro Ophiris," significatur ecclesia ex receptione boni a Domino; quia omnia apud hominem quae ad dextram ejus partem sunt, se referunt ad bonum ex quo verum, et quae ad sinistram ad verum ex bono, ideo dicitur quod "regina consistat ad dextram;" per "aurum Ophiris" etiam significatur bonum: quod illa quae dextrae partis apud hominem sunt se referant ad bonum, et illa quae sinistrae partis ad verum, videatur supra (n. 600); et quod "aurum" significet bonum amoris (n. 242). Est etiam femina nata ut sit affectio quae amoris, et vir natus ut sit intellectus; ita femina nata est ut sit bonum, omne enim bonum est affectionis quae amoris, ac vir ut sit verum, omne enim verum est intellectus; quapropter dum bonum est dextrae partis hominis, ac verum est sinistrae, sequitur quod ex Divino ordine sit ut uxor sit ad dextram.
[3] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Dictum est quod Dominus sit solus Homo, et quod omnes secundum receptionem Divini Boni et Divini Veri ab Ipso sint homines. Quod Dominus sit solus Homo, est quia est ipsa Vita; reliqui autem, quia sunt homines ab Ipso, sunt recipientes vitae. Inter Hominem qui Vita et inter hominem qui recipiens vitae, est discrimen sicut inter increatum et creatum, et sicut inter infinitum et finitum, quod discrimen est tale ut non sit ratio; non enim datur ratio infiniti et finiti, ita non est ratio inter Deum ut Hominem et inter alium ut hominem, sive sit angelus, sive spiritus, sive homo in mundo.
[4] Quod Dominus sit Vita, docet Ipse apud Johannem, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;....in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum,....et Verbum Caro factum est" (i. 1, 4, 14):
apud eundem, "Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit..Filio vitam habere in Se Ipso" (v. 26);
apud eundem, "Quemadmodum misit Me vivens Pater, et Ego etiam vivo per Patrem" (vi. 57);
apud eundem, "Ego sum resurrectio et vita" (xi. 25);
apud eundem, "Ego sum via,..veritas, et vita" (xiv. 6). Quia Dominus est vita, ideo in Verbo alibi vocatur "Panis vitae," "Lux vitae," et "Arbor vitae," tum "Deus vivus" et "vivens."
[5] Quoniam Ipse est Vita, et omnis homo recipiens vitae ab Ipso, ideo etiam docet quod Ipse det vitam et vivificet: --Ut apud Johannem, "Quemadmodum..Pater...vivificat,..etiam Filius vivificat" (v. 21);
apud eundem, Sum "Panis Dei..qui descendit de caelo, et vitam dat mundo" (vi. 33 [, 51]);
apud eundem, "Quia Ego vivo, etiam vos vivetis" (xiv. 19);
et multis in locis, quod illis, qui credunt in Ipsum, det vitam. Ex eo etiam Deus vocatur "Scaturigo Vitae" (Psalm. xxxvi. 10 [B. A. 9]); et alibi, "Creator," "Factor," "Formator," tum "Figulus," et nos "lutum, ac opus manuum Ipsius." Quia Deus est Vita, sequitur quod in Ipso vivamus, moveamur et simus.