Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1091

Previous Number Next Number See English 

1091. [Vers. 1.] "Posthaec." --Quod significet postquam ultimum judicium super illos qui per "meretricem" intelliguntur, factum est, constat ex sequentibus in hoc capite, nempe ab exclamatione angeli qui descenderat e caelo, quod Babylon magna ceciderit, et facta sit "habitaculum daemoniorum, custodia omnis spiritus immundi, et omnis avis immundae et exosae" [(vers. 2)]; per quae intelligitur exitium ejus, ita ultimum judicium: tum ex sequentibus, quod steterint e longinquo propter timorem cruciatus ejus, dicentes, "Vae, vae, urbs magna, Babylon, urbs valida, quia in una hora venit judicium ejus" (vers. 10, 15, 16, 19); et ex reliquis. Quid autem posthaec, nempe post ultimum judicium super illos, fiet, in hoc capite memoratur; quae sunt, quod religiosum illorum prorsus condemnabitur, nec usquam in aeternum resurget. Sed haec ita intelligenda sunt, quod illud quidem in mundo duraturum est, ex causa quia amor imperandi cuivis ita insitus est ut non eradicari possit; et quamdiu ille amor inest, non possibile est ut religiosum illud in mundo finem habeat; sed usque in mundo spirituali, in quem omnis homo post mortem venit, finem habiturum est; tunc enim omnes qui ex illo religioso sunt, et dominationem ex jucundo amoris imperandi exercuerunt, non ut prius sibi sicut caelos in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum, faciunt, et ibi quoad tempus commorantur; sed ut primum alluunt, amandantur et conjiciuntur in sua inferna: hoc intelligitur per "exitium Babelis" non modo hic in Apocalypsi sed etiam apud Prophetas in multis locis praedictum. Quoniam Babylonici potestatem Domini super caelum et ecclesiam transtulerunt in pontificem maximum illorum, quem vocant successorem Petri, et inde vicarium Domini, dicentes potestatem super caelum et infernum a Domino in Petrum translatam esse, ac illam non fuisse Divinam Domini, sed Humanam Ipsius ex Deo Patre Ipsi datam, velim in fine articulorum hujus capitis ostendere quod Dominus etiam quoad Humanum suum fuerit Deus, hoc est, quod Humanum Ipsius fuerit Divinum; ex quo sequitur quod Babylonici in illum, quem vocant vicarium Domini, Divinam potestatem Ipsius transtulerint, et sic quod illum fecerint Deum super terra, et quod ille ministros suos fecerit numina, quod non potest non horrendum esse. Primum nunc in fine articulorum sub examen mittetur doctrinale de Trinitate in universo orbe Christiano receptum, quod Symbolum Athanasii, tum Fides Athanasiana ex decreto Concilii Nicaeni, nuncupatur; hic nunc ipsam Fidem Symbolicam, sicut in Anglia ex decreto concilii desumpta est, integram adducam.

[2] FIDES SYMBOLICA ATHANASIANA. "Qui vult salvari, illi omnino, necessarium est servare Fidem Catholicam:

Nisi quis illam Fidem custodiverit totam et integram absque dubio, in aeternum periturus est. Fides Catholica haec est:--

"Quod colamus unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate;

Neque commiscendo Personas, neque separando {1}substantiam. Quoniam est una Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti;

Sed Divinitas Patris, Filii, et Spiritus Sancti, est una eadem, gloria aequalis, et majestas coaeterna. Qualis est Pater, talis est Filius, et talis est Spiritus Sanctus. Pater est increatus, Filius est increatus, et Spiritus Sanctus est increatus. Pater est infinitus, Filius infinitus, et Spiritus Sanctus infinitus. Pater aeternus, Filius aeternus, et Spiritus Sanctus aeternus. Et tamen non sunt tres aeterni, sed unus aeternus;

Et non sunt tres infiniti, neque tres increati, sed unus increatus et unus infinitus. Similiter ac Pater est omnipotens, ita Filius est omnipotens, et Spiritus Sanctus est omnipotens:

Et tamen non sunt tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Sicut Pater est Deus, ita Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus:

Et tamen non sunt tres Dii, sed unus Deus. Quantumvis Pater est Dominus, Filius est Dominus, et Spiritus Sanctus est Dominus;

Usque tamen non sunt tres Domini, sed unus Dominus:

Quoniam sicut ex Christiana veritate obligati sumus agnoscere unamquamque Personam per Se esse Deum et Dominum, Tamen usque {2}per Catholicam religionem prohibiti, sumus dicere esse tres Deos aut tres Dominos. Pater a nullo factus est, neque creatus, neque natus;

Filius est a solo Patre, non factus, nec creatus, sed natus;

Spiritus Sanctus est ex Patre et ex Filio, neque factus, neque creatus, neque natus, sed procedens. Ita est unus Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii; unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti. Et in hac Trinitate nullus est prior aut posterior altero, neque est major aut minor altero;

Sed omnes tres Personae sunt simul aeternae, et sunt prorsus aequales. Ita ut prorsus sit, quemadmodum supra dictum est, {3}quod Unitas in Trinitate et Trinitas in Unitate sit colenda. Quapropter qui vult salvari, illum oportet ita cogitare de Trinitate. "Porro etiam ad salutem necessarium est, {4}ut rite credat incarnationem nostri Domini Jesu Christi. Quoniam vera fides est, ut credamus et confiteamur quod noster Dominus Jesus Christus, Filius Dei, sit Deus et Homo;

Deus ex {5}substantia Patris, natus ante mundum, et Homo ex {6}substantia matris, natus in mundo:

Perfectus Deus et perfectus Homo, ex rationali anima et Humano corpore consistens:

Aequalis Patri quoad Divinum, et {7}inferior Patre quoad Humanum. Qui tametsi Deus et Homo, non tamen sunt duo, sed unus Christus: unus non per conversionem {8}Essentiae Divinae in Humanam, sed per assumptionem Essentiae Humanae {9}in Divinam. Unus prorsus, non per commixtionem {10}Essentiae, {11}sed per unitatem Personae. Quoniam sicut rationalis anima et corpus sunt unus homo, ita Deus et Homo est unus Christus. Qui passus est propter salvationem nostri, descendit in Infernum, et reascendit tertio die ex mortuis;

Et ascendit in caelum, et sedet ad dextram Patris Dei omnipotentis:

Unde venturus est ad judicandum vivos et mortuos. In cujus adventu omnes homines resurgent cum suis corporibus: [Et reddituri sunt de factis propriis rationem,] Et illi qui bona fecerunt, intrabunt in vitam aeternam, et qui mala fecerunt, in ignem aeternum. "Haec est Fides Catholica, quod nisi quis fideliter [firmiterque] credit, non potest salvari." "Gloria Deo Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut fuit in principio, est nunc, et in aeternum erit: Mundus absque fine: Amen." @1. essentiam.$ @2. alii, non possumus ex Christiana fide nominare tres Deos aut tres Dominos.$ @3. alii, quod tres Personae in una Divinitate et unus Deus in tribus Personis colendus sit.$ @4. alii, ut constanter credat quod noster Dominus Jesus Christus sit verus Homo.$ @5. seu, essentia, alii natura$ @6. alii, natura.$ @7. alii, minor.$ @8. Divinitatis in corpus.$ @9. in Deum.$ @10. substantiae.$ @11. alii, quia sunt una Persona.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church