Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1082

Previous Number Next Number See English 

1082. "Et carnes ejus comedent." --Quod significet rejectionem malorum ejus, quae sunt adulterata bona, et tunc manifestationem quod essent absque omni bono, constat ex significatione "carnis," quod sit bonum Verbi et ecclesiae, et in opposito sensu malum ejus; hic "carnes" sunt mala, quae sunt adulterata bona: et ex significatione "comedere," quod sit consumere; hic autem prorsus rejicere, quia de Reformatis, quae opera seu bona Babelis, quae praecipue sunt munera sanctorum idolis, illorum sepulcris, tum monasteriis, ac ipsis monachis pro variis expiationibus data et oblata, rejecerunt. Quod per eadem verba etiam intelligatur manifestatio quod essent absque omni bono, sequitur; nam dum rejiciuntur bona spuria et meritoria, quae significantur per "carnes quas comederent," tunc manifestatur quod sint absque omni bono.

[2] "Caro" in Verbo significat varia; significat proprium hominis, ita vel bonum vel malum ejus, et inde significat totum hominem; in supremo autem sensu significat Divinum Humanum Domini, in specie Divinum Bonum Divini Amoris procedens ab Ipso. Quod "caro" significet Divinum Humanum quoad Bonum Amoris, constat apud Johannem, "Jesus dixit, Ego sum panis vivens, qui e caelo descendit; si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum:.. panis quem Ego dabo caro mea est, quam Ego dabo pro mundi vita. Pugnarunt inter se invicem Judaei, dicentes, Quomodo potest Hic dare carnem ad edendum? Dixit ergo illis Jesus, Amen, amen dico vobis, nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis ipsis: qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die; nam caro mea est vere cibus, et sanguis meus est vere potus; qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo. ....Hic est panis, qui e caelo descendit" (vi. 51-58):

quod hic "caro" sit proprium Divini Humani Domini, quod est Divinum Bonum Divini Amoris, manifeste patet, estque id quod in Sancta Cena vocatur "corpus;" (quod "corpus" ibi seu.."caro"..sit Divinum Bonum, et "sanguis" sit Divinum Verum, videatur supra, n. 329 [b];) et quia "panis et vinum" idem significant cum "carne et sanguine," panis Divinum Bonum, et "vinum" Divinum Verum, ideo haec loco illorum mandata sunt.

[3] Divinum Bonum a Domino etiam significabatur per carnem sacrificiorum, quam comederent Aharon, filii ejus, et ipsi qui sacrificabant, et alii qui mundi erant:

(Et quod id sanctum esset, videatur Exod xii. 7-9; cap. xxix. (1)31-34: Levit. vii. 15-21; cap. viii. 31: Deutr. xii. 27; cap. xvi. 4;

quare si immundus comederet de carne illa, exscinderetur e populis suis Levit. vii. 21:) Quod haec dicta sint "panis" (Levit. xxii. 6, 7):

Quod caro illa "caro sanctitatis" vocata sit (Jerem. xi. 15; Hagg. ii. 12);

et "caro muneris, quae super mensis" in regno Domini (Ezech. xl. 43). Divinum Humanum Domini etiam vocatur "caro" apud Johannem, "Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos; et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut unigeniti a Patre" (i. 14).

[4] Quod "caro" etiam significet bonum apud hominem, constare potest ex sequentibus locis; Apud Ezechielem, "Dabo illis cor unum, et spiritum novum dabo in medio vestri, et removebo cor lapidis e carne eorum, et dabo illis cor carnis" (xi. 19; cap. xxxvi. 26):

"cor carnis" est voluntas et amor boni. Apud Davidem, "Deus, Deus meus Tu, mane quaero Te, sitit anima Tibi, desiderat Te caro mea in terra siccitatis, et lassus sine aquis" (Ps. lxiii. 2 [B. A. 1]). Apud eundem, "Desiderat...anima mea erga atria Jehovae, cor meum et caro mea jubilant erga Deum vivum" (Ps. (2)lxxxiv. 3 [B. A. 2]):

per "carnem" quae desiderat Jehovam, et quae jubilat erga Deum vivum, significatur homo quoad bonum voluntatis; nam caro hominis correspondet voluntatis ejus bono aut malo, ac sanguis intellectus ejus vero aut falso; ibi "caro" voluntatis bono, quia desiderat Jehovam, et jubilat ad Deum.

[5] Apud Hiobum, "Cognovi Redemptorem meum, vivit, et postremum super pulvere surget; et postea cute mea circumdabuntur haec, et ex carne mea videbo Deum" (xix. 25-27):

"ex carne sua videre Deum," significat ex proprio suo voluntario, quad a Domino novum, ita bonum. Apud Ezechielem, "Dabo super" ossa, quae visa in medio vallis, "nervos, et ascendere faciam super" illa "carnem, et obducam super" illa "cutem, et dabo in" illis "spiritum ut vivant" (xxxvii. 6, 8):

per "carnem" etiam ibi significatur proprium voluntatis, quod novum a Domino, ita bonum: quid ibi per "ossa" et per reliqua significatur, videatur supra (n. 418 [b], 419 [b], 665). In Apocalypsi, "Venite et congregamini ad cenam magni Dei; ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum,..parvorum et magnorum" (Apoc. xix. 17, 18; Ezech. xxxix. 17-19):

quod ibi per "carnes" non intelligantur carnes, sed bona omnis generis, manifeste patet.

[6] Vicissim autem, quod per "carnem" significetur proprium voluntarium hominis, quod in se spectatum est malum, constat ex sequentibus his locis: --Apud Esaiam, "Vir carnem brachii sui comedent" (ix. 19 [B. A. 20]);

apud eundem, "Cibabo oppressores tuos carne ipsorum" (xlix. 26);

apud Jeremiam, "Cibabo vos carne filiorum eorum, et carne filiarum eorum, et vir carnem socii sui comedent" (xix. 9);

apud Sachariam, "Reliquae comedent quaelibet carnem alterius" ((1)xi. 9);

apud Mosen, "Castigabo vos sextuplo propter peccata vestra, et comedetis carnem filiorum vestrorum, et carnem filiarum vestrarum" (Levit. xxvi. 28, 29);

[7] apud Jeremiam, "Maledictus homo, qui confidet in bomine, et ponit carnem brachium suum" (xvii. 5);

per "carnem" hic significatur proprium hominis, quod in se est malum; hoc sibi appropriare significatur per "id comedere," et "eo cibari." Similiter proprium hominis per "carnem" significatur apud Matthaeum, "Jesus dixit,..Beatus es Simon,...quia caro et sanguis non revelavit tibi" (xvi. 17);

apud Johannem, "Quotquot receperunt dedit illis potestatem ut filii Dei essent, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt" (i. 12, 13);

apud Ezechielem, "Scortata est Hierosolyma cum filiis Aegypti vicinis, magnis carne" (xvi. 26);

apud Esaiam, "Aegyptus homo et non deus, et equi ejus caro non spiritus" (xxxi. 3);

apud Johannem, "Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam" (vi. 63);

apud eundem, "Quod natum est a carne caro est, quod generatum est a spiritu, spiritus est" (iii. 6);

apud Davidem, "Deus recordatus quod caro illi, spiritus qui abiret non reverteretur" (Ps. lxxviii. 39):

malum voluntatis hominis, quod est proprium ejus a nativitate, per "carnem" in his locis significatur: similiter per Carnem, quam filii Israelis in deserto concupiverunt, et propter quam percussi sunt plaga magna, et ex qua locus vocabatur "sepulcra concupiscentiarum" (Num. xi. (1)4-34). Praeterea in Verbo passim dicitur "omnis caro," et per id intelligitur omnis homo (Ut Genes. vi. 12, 13, 17, 19: Esai. xl. 5, 6; cap. xlix. 26: cap. lxvi. 16, 23, 24: Jerem. xxv. 31; cap. xxxii. 27; cap. xlv. 5: Ezech. xx. 48 [Bibl. Heb. xxi. 4]; cap. xxi. 4, 5 [Bibl. Heb. 9, 10]: et alibi).

[8] (Continuatio de Verbo.) Quod spirituale per influxum sistat sibi correspondens in naturali, est ut finis fiat causa, et causa fiat effectus, et sic quod finis per causam in effectu sistat se visibilem et sensibilem. Hoc trinum, nempe finis, causa et effectus, in unoquovis caelo ex creatione datur; finis est bonum amoris, causa est verum ex illo bono, et effectus est usus; producens est amor, inde productum est amoris ex bono per verum; producta ultima, quae sunt in nostro mundo, sunt varia, totidem quot subjecta in tribus regnis ejus Naturae, animali, vegetabili et mineral; omnia producta sunt correspondentiae.

[9] Quoniam trinum, nempe finis, causa et effectus, datur in unoquovis caelo, ideo etiam in unoquovis caelo dantur producta, quae sunt correspondentiae, quae quoad formam et aspectum sunt similes subjectis in tribus regnis nostrae telluris; ex quo patet quod unumquodvis caelum sit simile quoad externam faciem nostrae telluri, cum differentia (2)quoad excellentiam et pulchritudinem secundum gradus. Nunc quia Verbum non potest constare nisi ex correspondentiis, ut plenum sit, nempe ut consistat ex effectibus, in quibus sunt causa et finis, aut ex usibus, in quibus verum est causa, et bonum est finis, ac amor est producens, sequitur quod Verbum in quoquovis caelo simile sit Verbo in nostro mundo, cum differentia quoad excellentiam et pulchritudinem secundum gradus; quae differentia, qualis est, alibi dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church