Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1068

Previous Number Next Number See English 

1068. VERSUS 12-14. "Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tanquam reges unam horam accipiunt cum bestia. Hi unam sententiam habent, et potentiam et potestatem suam bestiae tradent. Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos, quia Dominus dominorum est, et Rex regum; et qui cum Ipso, vocati et electi et fideles." 12. "Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt," significat vera Verbi quoad potentiam (n. 1069); "qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tanquam reges unam horam accipiunt cum bestia," significat apud illos qui non ita agnoverunt potestatem Domini super caelum et terram in hominem translatam, et qui Divinam sanctitatem addixerunt Verbo, et non ita dictatis Papae (n. 1070). 13. "Hi unam sententiam habent, et potentiam et potestatem suam bestiae tradent," significat unanimitatem, quod Verbum sit Divinum Verum, a quo ecclesia quoad doctrinam suam dependet (n. 1071). 14. "Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos," significat quod litem habituri sint cum illis qui intelliguntur per "meretricem," de sanctitate Verbi, et de potestate Domini ad salvandum homines, et quod Dominus exemerit illos qui ad Ipso per Verbum, et non a muliere meretrice, voluerunt duci (n. 1072); "quid Dominus dominorum est, et Rex regum," significat quia Dominus est ipsum Bonum et ipsum Verum, et inde omnipotens (n. 1073); "et qui cum Ipso, vocati et electi et fideles," significat illos qui in amore in Dominum, in amore erga proximum, et in fide charitatis sunt, in veritate esse de Divina potentia Domini et de Divina sanctitate Verbi (n. 1074).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church