Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1063

Previous Number Next Number See English 

1063. (Vers. 10.) "Et reges septem sunt."--Quod significet etiam vera Verbi falsificata et profanata ab illis, constat ex significatione "regum," quod sint vera Verbi (de qua (supra), n. 29, 31, 625, 1034); et ex praedicatione "septem," quod dicatur de sancto, et in opposito sensu de profano; inde est quod per "reges septem" significentur vera Verbi falsificata et profanata: quod haec per "reges septem" significentur, est quia per "montes septem" mox supra significantur bona Verbi adulterata et profanata; in Verbo enim, ubi agitur de bono etiam agitur de vero, ob conjugium caeleste, quod est boni et veri in singulis ejus (videatur supra, n. 238, 660, 775).

[2] Qui non scit quod per "reges" in Verbo significentur vera, nusquam potest scire quid intelligitur per "reges" multis locis in Verbo:

Ut apud Danielem, ubi etiam dicitur quod capita et cornua bestiarum sint reges aut regna ((vii. 17, 24)): ut quoque in Apocalypsi (cap. xvi. 12, 14; cap. xviii. 3; cap. xix. 19; cap. xxi. 24; et alibi):

Et in hoc capite, Capita septem "reges septem sunt; quinque ceciderunt, et unus est, et alter nondum venit: .... et bestia quae erat et non est," rex "octavus est, et de septem est, et in interitum abit. Et decem cornua ... decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt:" et plura quae sequuntur ((vers. 10-12)):

si enim reges hic per "reges" intelligerentur, nusquam potest aliqua conjectura divinari quid per talia intellecta sunt; at dum scitur quod per "reges" significentur vera Verbi et inde vera ecclesiae, manifeste patet quid intelligitur; sed tunc etiam per numeros non intelligenda sunt totidem vera, sed talia vera quae per "numerum" in sensu spirituali significantur; si enim septem vera intelligerentur per "septem reges," ac quinque vera per "quinque reges" qui ceciderunt, tum decem vera per "decem reges" (et) quot "cornua," tunc nusquam potest aliquis sensus spiritualis inde resultare; quapropter omnino sciendum est quod omnes numeri in Verbo significent qualitates rerum quae describuntur.

[3] (Continuatio de quarto genere Profanationis.) Ex hoc genere profanationis sunt illi imprimis qui Verbum legunt et sciunt de Domino; quia ex Domino per Verbum sunt omnia sancta, quae profanari possunt; quae non inde sunt, illa non possunt: profanum dicitur quod sancto est oppositum, et quod sancto violentiam infert, et illud destruit: inde sequitur quod ex hoc genere profanationis non sint qui Verbum non legunt, et Dominum non adeunt, sicut Pontificii; minus adhuc qui nihil de Domino, nec de Verbo sciunt, sicut gentiles. Illi, qui ex hoc genere profanationis sunt, post mortem apparent primum facie colore humano, circum quam plures stellae errantes fluitant; et illi ex eo genere qui antistites fuerunt, quandoque apparent ore lucentes; sed ut in lucem caeli evehuntur, stellae et lucidum oris evanescunt, et color faciei mutatur in nigrum, pariter illorum vestes; sed nigredo horum profanatorum trahit a caeruleo, at nigredo prioris generis profanatorum trahit a rubro, quia hi bona Verbi et ecclesiae profanant, at illi vera eorum: rubrum enim a sole trahit quod significet bonum, et caeruleum a caelo quod significet verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church