Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1044

Previous Number Next Number See English 

1044. "Et margaritis."--Quod significet apparentiam in externis sicut forent in cognitionibus boni et veri, cum tamen in internis sunt in scientia mali et falsi, constat ex significatione "margaritarum," quod sint cognitiones boni et veri (de qua sequitur); inde in opposito sensu per "margaritas" significatur scientia mali et falsi, ex qua illis est astutia et malitia. Quod gens Babylonica talis sit, nempe quod velint apparere in sancto, et inde sicut in omni bono et vero, inque cognitionibus illorum, proinde in intelligentia prae omnibus in mundo, cum tamen potius sunt in nullo bono et vero, nec in cognitionibus illorum, et inde non in aliqua intelligentia et sapientia in spiritualibus,--quod in illis non sint, immo quod insaniant in illis,--manifeste videtur in mundo spirituali, ubi interiora cujusvis hominis aperiuntur et inde patent; quae apud monachos, immo apud Jesuitas, qui intelligentes ex ingenio prae reliquis in mundo reputati sunt, tam vacua et inania apparuerunt ut ne quidem unum verum quod ducit ad caelum sciverint; explorati sunt, et visi tales.

[2] Quod in externis appareant quod in bonis, veris, cognitionibus, intelligentia et sapientia sint, est quia dominio suo subjecerunt omnia sancta Verbi, ecclesiae et cultus, et quia inde ex dominio loquuntur cum vulgo, persuadendo quod arcana caeli apud illos sint, et quod eorum Papa ex inspiratione, aeque ac Prophetae et Apostoli, enuntiata edat; et quoque hoc fastuose ab illis dici potest, quia ex auctoritate dominii super animas, superque caelum et infernum loquuntur, et quoque a vulgo credi potest ex persuasione sanctitatis illorum, absque repugnantia cordis, quoniam vulgus ob illum finem in densa caligine de rebus spiritualibus tenetur; in qua caligine inspirant bona spuria, et vera fatua, quae vocant Divina et caelestia; immo in tali caligine, in qua vulgus tenetur, inspirare possunt mala et falsa diabolica et infernalia, ac inducere fidem sicut forent bona et vera caelestia et spiritualia; sic enim et non aliter possunt adorari sicut numina, ac suo imperio et suae ditioni subjicere terras et possessiones: haec namque apud illos interius latent, dum exterius apparent sicut induti purpura et coccino, ac inaurati auro, lapide pretioso et margaritis.

[3] Quod "margaritae" significent cognitiones boni et veri, constat ex sequentibus:--Apud Matthaeum, "Simile est regnum caelorum negotiatori quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam margaritam, abiens vendidit omnia quae habuit, et emit illam" (xiii. 45, 46):

per "regnum caelorum" intelligitur et caelum et ecclesia; per "negotiatorem" intelliguntur qui comparant sibi bona et vera, per quae caelum et ecclesia; per "margaritas" significantur cognitiones boni et veri, sunt enim hae vera naturalis hominis; per "unam margaritam pretiosam" intelligitur cognitio de Domino, et de Ipsius Divino; quod "abiens vendiderit omnia quae habuit, et emerit illam," significat quod proprium rejiceret, ut vitam a Domino acciperet.

[4] Apud eundem, "Non detis quod sanctum est canibus, ne projicite margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus, et versi lacerent vos" (vii. 6):

per "canes" significantur concupiscentiae et appetitus: per "porcos" sIgnificantur spurci amores, quales in infernis adulterorum sunt; hi quia in conjugio infernali, quod est falsi et mali, sunt, ideo vera et bona ac illorum cognitiones prorsus rejiciunt, ac insuper ignominia et contumeliis afficiunt; ideo dicitur, "Ne projicite margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et versi lacerent vos;" "conculcare pedibus" est prorsus rejicere sicut caenum, ac "versi lacerare" est ignominia et contumeliis afficere.

[5] Per "margaritas" significantur cognitiones boni et veri etiam in sequentibus in Apocalypsi, "Mercatores terrae flebunt et plangent super" Babylone, "quod merces eorum nemo emat amplius, merces auri et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae" (xviii. 11, 12):

Tum "duodecim portae" muri Novae Hierosolymae," duodecim margaritae, unaquaeque portarum erat margarita una" (Apoc. xxi. 21);

quoniam per "portas ad Novam Hierosolymam" significantur talia doctrinae ex Verbo quae introducunt hominem in ecclesiam, et illa sunt cognitiones veri et boni ex Verbo, ideo portae visae sunt "ex margaritis."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church