1034. (Vers. 2.) "Cum qua scortati sunt reges terrae."--Quod significet quod falsificaverint omnia vera ecclesiae, constat ex significatione "scortari," quod sit falsificare (de qua (supra), n. 141, 161, 817(c), 881); et ex significatione "regum terrae," quod sint vera ecclesiae ("reges" sunt vera, et "terra" est ecclesia). Plurimis in locis in Verbo dicuntur "reges," et creditur quod per illos intelligantur reges, aut regna illorum; sed per illos in Verbo intelliguntur omnes qui in veris ex bono a Domino sunt, et in sensu abstracto, in quo est sensus spiritualis, vera ex bono; quod haec intelligantur per "reges," videatur supra (n. 29, 31, 553, 624(e), 625); quod adhuc constare potest ex sequentibus his, in Apocalypsi, Jesus Christus "Princeps regum terrae," qui "fecit nos reges et sacerdotes" (i. 5, 6);
alibi, Agnus fecit "nos reges et sacerdotes, ut regemus super terra" (v. 10: similiter cap. xvi. 12, 14).
[2] Quia per "reges" significantur vera ex bono, etiam per illos in opposito sensu significantur falsa ex malo; nam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent; haec itaque per "reges" significantur in sequentibus hujus capitis:--
Capita bestiae septem "etiam reges septem sunt; quinque ceciderunt et unus est, alter nondum venit; et quando venerit, brevi illum oportet manere" (vers. 10):
tum, "Decem cornua quae vidisti, decem reges sunt" (vers. 12);
ut et, "Mulier ... est urbs magna habens regnum super reges terrae" (vers. 18):
similiter in sequentibus, ubi dicitur, Quod bestia, reges terrae, et exercitus eorum, facerent bellum cum Sedente super Equo albo (Apoc. xix. 19). Ex his patet quid significatur per quod "reges terrae scortati sint cum meretrice sedente super aquis multis," nempe quod vera ecclesiae ab illis qui e Babylonia sunt, falsificata sint. Similiter in sequentibus, ubi dicitur, Quod reges terrae cum muliere illa scortati sint, "et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati." Tum, "Deflebunt eam, et plangent super illa reges terrae, qui cum ea scortati et deliciati sunt" (Apoc. xviii. 3, 9, 11). Similia per "reges" significantur apud Danielem, "Quod ad cornua (decem)" bestiae quartae, "ex eo regno decem reges surgent, et alius .. post eos, qui diversus erit a prioribus, qui tres reges humiliabit" (vii. 24).
[3] Quod "reges" significent illos qui in veris ex bono sunt, et abstracte vera ex bono, est quia Dominus vocatur "Rex" ex Divino Vero, et "Sacerdos" ex Divino Bono; et inde caelum ubi Divinum Verum regnat, vocatur "thronus Ipsius:" ex eo est, quod angeli in caelis et homines in terris, qui in veris ex bono a Domino sunt, dicantur "filii Regis," tum "filii regni," ac "heredes;" quare illi sunt qui intelliguntur per "reges," ubi Dominus vocatur "Rex regum" (Ut in hujus capitis versu 14; et cap. xix. 16; et alibi).