1024. (Vers. 20.) "Et omnis insula fugit."--Quod significet quod amplius non aliquod verum fidei esset, constat ex significatione "insulae," quod sit ecclesia quoad vera naturalis hominis, quae vera scientifica, tum cognitiones veri et boni, vocantur (de qua (supra), n. 406); hic ecclesia quoad vera fidei, nam vera quae vocantur fidei sunt vera naturalis hominis; quod illa non amplius sint, significatur per quod "omnis insula fugit." Quod "insula" sit ecclesia quoad vera fidei, est quia insula est terra circumdata mari, et per "terram" significatur ecclesia, et per "mare" scientificum et cognitivum in communi, quod est naturalis hominis. Per "insulas" in Verbo etiam significantur ecclesiae apud gentes, apud quas modo apparentiae veri fuerunt, quae sunt vera remotiora a veris genuinis. Causa hujus significationis fuit, quia insulae maris elongatae erant a terra Canaane, quae erat terra firma, per quam ecclesia, quae in genuinis veris erat, significabatur.
[2] DE PRAECEPTIS DECALOGI IN GENERE. Quod praecepta decalogi dicta sint "Decem Verba" seu "Decem Praecepta," est quia per "decem" significantur omnia, consequenter per "decem verba" significantur omnia Verbi et inde omnia ecclesiae in summa. Quod sint omnia Verbi et omnia ecclesiae in summa, est quia singulis praeceptis ibi tres interiores sensus insunt, quilibet sensus pro suo caelo, nam tres caeli sunt. Primus sensus est sensus spiritualis moralis, hic est pro primo seu ultimo caelo; secundus sensus est sensus caelestis spiritualis, qui est pro secundo seu medio caelo; et tertius sensus est Divinus caelestis, qui est pro tertio seu intimo caelo. Tot sensus interni sunt quoque in singulis Verbi; nam Verbum est a Domino, qui in supremis est, per tres caelos usque ad terram ordine demissum, et inde unicuivis caelo accommodatum factum; quare etiam Verbum est in unoquovis caelo, et paene apud unumquemvis angelum, in suo sensu, et ab illis legitur cottidie, et quoque ex illo praedicationes fiunt, sicut in terris.
[3] Nam Verbum est ipsum Divinum Verum, ita Divina Sapientia, procedens a Domino ut Sole, et apparens in caelis ut lux; Divinum Verum est id Divinum, quod vocatur Spiritus sanctus; id enim non modo procedit a Domino, sed etiam illustrat hominem, et docet illum, sicut de Spiritu sancto dicitur. Quoniam Verbum in descensu a Domino accommodatum factum est tribus caelis, et tres caeli conjuncti sunt sicut intima per media cum ultimis, ita quoque tres sensus Verbi, inde patet quod Verbum datum sit ut per illud conjunctio sit caelorum inter se, et quoque ut conjunctio sit caelorum cum genere humano, pro quo est sensus litterae, qui est mere naturalis, et inde basis reliquorum trium sensuum. Quod decem praecepta decalogi sint omnia Verbi in summa, non aliunde constare potest quam ex praeceptis illis quoad tres suos sensus, qui tales sunt.