Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1020

Previous Number Next Number See English 

1020. "Et urbes gentium ceciderunt."--Quod significet similiter omnia doctrinae boni ex Verbo, constat ex signifitione "urbis," quod sit doctrina (ut mox supra); inde "urbes" sunt doctrinalia, seu omnia doctrinae: ex significatione "gentium," quod sint qui in bono amoris sunt, et abstracte bona (de qua (supra), n. 175, 331, 625); et ex significatione "cadere," quod sit dissipari; nam dum urbes cadunt tunc pereunt, et cum doctrina cadit tunc vera ejus dissipantur.

[2] (Continuatio de Octavo Praecepto.) Quando homo a testimoniis falsis in sensu morali et spirituali intellectis abstinet, et illa ut peccata fugit et aversatur tunc a Domino per caelum influit amor veritatis et amor justitiae; et cum homo inde amat veritatem et amat justitiam, tunc amat Dominum, nam Dominus est ipsa veritas et ipsa justitia; et cum homo amat veritatem et justitiam, tunc dici potest quod veritas et justitia illum ament, quia Dominus; inde sermones ejus fiunt sermones veritatis, et opera ejus fiunt opera justitiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church