Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1

Next Number See English 

1. APOCALYPSIS EXPLICATA. Apocalypsis

CAPUT I.

1. Revelatio Jesu Christi, quam dedit illi Deus indicare servis suis, quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni. 2. Qui testatus est Verbum Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecunque vidit. 3. Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta; quia tempus prope. 4. Johannes septem Ecclesiis, quae in Asia: Gratia vobis et pax ab Ipso qui est et qui fuit et qui venturus; et a septem Spiritibus qui sunt in conspectu throni Ipsius. 5. Et a Jesu Christo, Ipse Testis fidelis, Ipse Primogenitus ex mortuis, et Ipse Princeps regum terrae; amanti nos, et lavanti nos a peccatis nostris in sanguine suo. 6. Et fecit nos reges et sacerdotes Deo et Patri suo: Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum, amen. 7. Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus, et qui Ipsum transfixerunt; et plangent super Ipsum omnes tribus terrae; etiam, amen. 8. Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, dicit Dominus, qui est et qui fuit et qui venturus, qui omnipotens. 9. Ego Johannes, qui et frater vester, et consocius In afflictione, et in regno, et patiente exspectatione Jesu Christi: eram in insula vocata (1)Patmos, propter Verbum Dei et propter testimonium Jesu Christi. 10. Factus sum in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam, tanquam tubae, 11. (2)Dicentis, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus; quod vides scribe in libro, et mitte Ecclesiis, illis in Asia; Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam. 12. Et conversus videre vocem quae loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea. 13. Et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis, indutum talari, et praecinctum ad mamillas zona aurea. 14. Et caput Ipsius et capilli candidi tanquam lana candida, tanquam nix; et oculi Ipsius tanquam flamma ignis. 15. Et pedes Ipsius similes chalcolibano, tanquam in camino igniti, et vox Ipsius tanquam vox aquarum multarum. 16. Et habens in dextra sua manu stellas septem; et ex ore Ipsius romphaea anceps acuta exiens; et facies Ipsius tanquam sol lucet in potentia sua. 17. Et cum vidi Ipsum, cecidi ad pedes Ipsius tanquam mortuus; et imposuit dextram suam manum super me, dicens mihi, Ne time, Ego sum Primus et Ultimus. 18. Et qui vivens, et factus sum mortuus, et ecce vivens sum in saecula saeculorum, amen: et habeo claves inferni et mortis. 19. Scribe, quae vidisti, et quae sunt, et quae futura sunt posthac. 20. Mysterium septem stellarum, quas vidisti in dextra mea; et septem candelabra aurea: septem stellae angeli septem Ecclesiarum sunt, et septem candelabra quae vidisti septem Ecclesiae sunt.

Sunt plures qui librum hunc propheticum, qui Apocalypsis vocatur, exposuerunt, sed omnes illi non sensum internum seu spiritualem Verbi intellexerunt, et ideo applicuerunt singula quae inibi sunt ad successivos status ecclesiae, quos ex historiis de illis notos sibi fecerunt; et praeterea applicuerunt plura ad status civiles. Inde est quod pleraque conjecturae sint, quae nusquam apparere possunt in tali luce ut potuissent affirmari sicut vera; quapropter postquam lecta sunt, etiam inter opiniones rejecta sunt. Causa, quod explicationes quae exstant tales sint, est, quia nihil de sensu interno seu spirituali Verbi, ut dictum est, noverunt; cum tamen omnia quae in Apocalypsi scripta sunt, simili stylo quo prophetica Veteris Testamenti, scripta sunt; in genere, simili stylo quo omnia Verbi; et Verbum in littera est naturale, at in sinu suo est spirituale; et quod tale est, hoc continet in se sensum qui prorsus non apparet in littera. Qualis differentia est utriusque sensus, constare potest ex illis quae in opusculo De Equo Albo, et in appendice ibi ex Arcanis Caelestibus dicta et Ostensa sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church