84. Quod in Verbo sint binae expressiones, quae apparent sicut repetitiones ejusdem rei, a legentibus, qui ad id attendunt, potest videri; ut frater (et socius, pauper) et egenus, vastitas et solitudo, vacuitas et inanitas, hostis et inimicus, peccatum et iniquitas, ira et excandescentia, gens et populus, gaudium et laetitia, luctus et lacrymatio, justitia et judicium, etc.; quae apparent sicut synonyma, cum tamen usque non sunt; nam frater, pauper, vastitas, (vacuitas,) hostis, peccatum, ira, gens, gaudium, luctus, justitia, praedicantur de bono, et in opposito sensu de malo; at socius, egenus, solitudo, inanitas, inimicus, iniquitas, excandescentia, populus, laetitia, lacrymatio, judicium, praedicantur de vero, et in opposito sensu de falso: et tamen apparet legenti, qui hoc arcanum non novit, quod pauper et egenus, vastitas et solitudo, vacuitas et inanitas, hostis et inimicus, una res sint; similiter peccatum et iniquitas, ira et excandescentia, gens et populus gaudium et laetitia, luctus et lacrymatio, justitia et judicium; et tamen non una res sunt, sed una res fiunt per conjunctionem. In Verbo etiam conjunguntur plura; ut ignis et flamma, aurum et argentum, aes et ferrum, lignum et lapis, panis et aqua, panis et vinum, purpura et byssus, etc.; et hoc, quia ignis, aurum, aes, lignum, panis, purpura, significant bonum, ac flamma, argentum, ferrum, lapis, aqua, vinum, et byssus, sic, significant verum: similiter, quod dicatur quod amaturi sint Deum "ex toto corde et ex tota anima," tum quod Deus creaturus sit in homine "novum cor et novum spiritum;" cor enim praedicatur de bono amoris, anima de vero ex illo bono. Sunt etiam voces, quae quia de utroque tam bono quam vero participant, solitarie absque adjunctis aliis dicuntur; sed haec, et plura alia, non exstant nisi coram angelis, et coram illis, qui, dum in sensu naturali, etiam in sensu spirituali sunt.