82. Dicitur, quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et ecclesiae, et inde conjugium boni et veri; quia ubi conjugium Domini et ecclesiae est, ibi etiam conjugium boni et veri est, est enim hoc ab illo: nam cum ecclesia seu homo ecclesiae in veris est, tunc Dominus in vera ejus influit cum bono, et illa vivificat; seu quod idem, cum ecclesia seu homo ecclesiae per vera in intelligentia est, tunc Dominus per bonum amoris et charitatis in intelligentiam ejus influit, et sic ei infundit vitam.