87. Quod Sol ille appareat coram oculis Angelorum sicut igneus, est quia Amor et Ignis sibi correspondent; oculis enim suis non possunt videre amorem, sed pro amore id quod ei correspondet; est enim Angelis aeque ac hominibus internum et externum; internum eorum [est] quod cogitat et sapit, ac quod vult et amat, et externum eorum est quod sentit, videt, loquitur et agit; et omnia externa eorum sunt correspondentiae internorum, sed correspondentiae spirituales, non autem naturales. Divinus amor etiam sentitur ut ignis a Spiritualibus.* Inde est quod Ignis, ubi dicitur in Verbo, significet amorem; ignis sacer in Ecclesia Israelitica illum significabat; ex quo est, quod in precibus ad Deum etiam solenne sit dicere, ut ignis coelestis accendat cor, hoc est, ut Divinus Amor.